P. Virgilii Maronis Opera ex recensione N. Heinsii et P. Burmanni ad Chr.Gottl. Heyne editionem accuratissime exacta, cum notis selectioribus. Tomus 1 3

발행: 1784년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

336 IN P. VIRGILII MARONIs

nio agnoseas: rem posuit novam per se, grandem Ae terrἰ- bilem, eamque ornavit luculenter de dolle. pi s Aisa tremit, ut crebra pro crebro maluit iungere Addi son. ap. Burm. quoniam Prochyta non alta, sed humilis est. Ηeynio vero P. aha epitheton commune est omnium in suis Iarum , quatenus mari eminent. ν3x-s Praeclare haec in majus aucta. Scilicet cogitandum est, principum virorum ae regum arma praecipuo aliquo laevoreae fulgore splendere debuisse, cristas fuisse altiores , & si a

porro

774- Suaves versust Fuit vir doctus , qui Horatium respici putaret, ne poetae amicissimus homo plane in Maronianis carminibus praeteritas videretur . Sed talia affirmare & rea fellere aeque in promtu est . νερ Discessus Turni impavidi εe animosi in ipsa fuga egregieri ornatus est nec tamen Ajacis illum nobilem apud Homerum discessum a Virgilio superatum dicere audet Ueynius.

V. 6 oratio Iovis maiestatis plena, ipsa brevitate & antiquae orationis studio. 1 Nusquam, si bene meminimus, poeta commemoravit in Superioribus Iovem interdixisse, ne Dii bellum inter Trojanos di Latinos severent. Nec praeter venerem & Iunonem alii Dii eam rem curasse videntur. Quin potius Iovis verba pa rum caute praemissa videntur lib. I, 163 Bellum ingenrteret IraIM &e. Refert hoc Heynius, & fere omnia loca , in quibus Deorum interventus exponitur , inter ea, quae 2Eneidem nondum absolutam arguunt. ε 3 sqq. In oratione hae Iunonis , qua Veneris accusationem diluit, quasi suis machinationibus ealamitates hae inductas sint Trojanis , nescit mynius an non poeta paullo nimis

Ioo sqq. Splendidos hos versus quisque facile mirabitur. Primas , sed obscuras , lineas in Ennianis versibus servavit Macrob. VI, Sat. a. Adde Catuli. Epithal. Σοω Sqq. ao7 Spem lacidere & ex Horatio spem longam resecare rationem certam loquendi satis produnt, quae quidem ita fert rut spem recare, si te incidere, intercipere spem. Respiciunt

autem

342쪽

. autem haec ad spem veneris de futuro Iuli regno in Italia, .

quam intercidere necesse erat, si castra a Turno expugnabantur . Ceterum Heynius hanc arbitratur sententiam verbis esse subjectam et Quam utraque pars' fortunam hodie experietur, quam 'pem magnarum rerum praedictarum & expectatarum alteria ri sibi praecident , qua spe excident in seu Trojani , seu Rutuli , juxta Ae eodem loco habebo: sive quod venus putat fatis suis iniquis, sive quod Iuno V. 683 stultitia Trojanorum & vaticiniis falsis eo res adduct

e St, ut nova Troja nunc Oppugnetur.

ara Nec Rutulos solvo, obscurum est per brevitatem affectus. videtur supplendum esse ex iis, quae proxima sunt: non Solvo, exsolvo, ex imo, Rutulos labore is jori una , quas eos manet. Interpretes secundum Servium soIDo pro absolvo accipiunt; parum commode, ut arbitratur Heynius. x 24 T6bris corruptum arbitratur Heynius . Quomodo enim Troianus vir poetae a Tiberi denominari commode potuit.' Legendum T6mbris, quod & Rom. habet et eoque alludunt alii ap. Burm. x18 Modestius hoc visum Maecenati, tumidum quod Homerus dixit Odyss. I, 48r Polyphemum in naves jaculatum eASedec. Senec. Suas. r. Locum jam Burm. post alios laudavit . Sed Maecena ς non cogitasse videtur, de Poliphemo agere Homerum, de homine Trojano Maronem. 18 3 sqq. obseurior locus, seu ex interpolatione , quod suspicatur Heynius , seu propter fabulam a poeta aliter quam ab aliis tractatam. zor omnibus non ad avos erat referendum , quod volgo faciunt, sed ad agmen, quod Ocnus adducit patriis ab oris. 67 Modus non est ratio, modus propellendit hoc es,et tenue& jejunum in epico poeta. Sed est, quod bene Servius monuit, moderatio. 249 Inde atrae se. naves, ut vulgo accipitur . Servius tamen argutius explieat: inde aliae Nymphae aliarum navium cur sus celeriores efficiunt, sicut fecerat Cymodocea. a 2 sqq. Quomodo nostri poetae excellere & superare possint veteres , exemplum esto hoe Miltoni Parad. Lost lib. II, po8 sqq. ubi cometen exustum ab Ophiucho flammare de coma quassa pestem di semem immittere dicit.

Σ3 8 Servare recursur . De reflugu reciprocantis maris accipi nequit cum Ruaeo Inani eum nunc non expectarunt : sed sunt

loca vadosa littoris, non abrupta, imo declivia , in quibus

. defieiunt extremi fluctus . . . . .

343쪽

Dg IN P. VIRGILII MARONI s

os Pro filoir hic sorte intelligi debent stipulae agri demessi,

quas pastor seu omnino agrestis ad solum comburendum in

cendit. Sie silvam dixit Maro de leguminum calamis Ge. I, 76, de de herbis lib. I, 132.

46s Totum hemistichium I. e. i. ab aliena manu venisse arbitratur Heynius: eum & otiosum sit di vero etiam molestum i qui deus corde premit gemitum , ut idem ille lacri-mκs fundat, absurdum eSt.

4 6 varient Codd. & Edd. inter humeri dae humeris . Si, ut vulgo faciunt, accipimus de thorace, nil refert utro modo - legamus. Sed ut de illo accipi possit veretur Heynius e ita enim batta, quae in humerum inciderat , mox per clipei. oram Adacta tandem corpus strinxit; quod quomodo fieri potuerit, nemo facile dicat. Imina nulla alia eSse possunt, quam clipeus. In hac interpretatione praestat humeris lege- re, ut eidem Heynio videtur. 11o Nondum ea aetate mei Mendum fuit Maroni , ne displiceret immane facinus lectoribus ; nec tum videri AEneas debuit inhumaniter & impie egisse. etsi hoc ad noStrum Sensum aliter se habet. Heynius praeterea improbat manifestam nimium in hoc loco Homeri imitationem. 14r Ingentique umbra regit , Se. super adStans & inclinans se, ut spolia legat. Ita accipit, nec aliter accipi posse putat Heynius . Sane de morte tum alii, tum Ursin. Scalig. - Cerda, Ruaeus accipiunt. At enim noctem, umbram, IVe re oculos recte dixeris: qui S vero ferati regere ariquem --bra λ de tum umbra ingenti λ 343 Instaurant acies putat Heynius Limpliciter, suceedunt in pugnam cum AEnea.

111 Alius quam Deus SUDicola Faunus vix esse potest. Ita vero humani quid passus est . poeta , dum subjicit v. s s 8 patrio sepulcro . videtur hoc sensisse Iul. Sab. qui legit Dauno, sed sie silvicole parum accommodatum.113 Lorieam - impedir hasta dictum pro vulgari hastam im dit lorica; nani hasta impedita & fixa tenetur. sicque

ct ipse clipeus impeditus est, nec libere regi ac moveri P test. Ita Heynius. Servius impedite non permisit usui esse ad protegendum Tarquitum. Nee aliter Cerda , Ruae us& alii. Verum caput parum tuetur lorica clipeusque. 72 Lo ' gradientem, sc. longis gradibus incedentem , ut Heynio placet , non e Ionginquo , ut Ruaeus exponit, MVertit, semper deteriora amplectens, Ambrogius. Ips Pius epitheton nullam vim habet . Super aeneae inhumanitate cf. Eup. ad U. Sao.

344쪽

AENEIDOS LIB. X. NOTAE. 33

εο 4 Artiscium orationis velim cum Heynio obseruari In iudicio & dilectu rerum, quos narrat, tot aliis omissis. 668 sqq. oratio gravissima de aflectus plena . Nec habes qui

cum compares praeterquam Horῆtianae E aropae querelas tantum miserationis facientes Carm. III, 27, 36. 7i 3 Non multo acumine opuS est , ut perspicias , Sequentes ν versus Sede sua es Se motos, ct nunc Sequi debere uss. 7 7- . Nihil liquidius esse potest, quam ad comparationem de asaprum hos esse retrahendos. Monuerunt hoe . idem viri do-Eti Scaliger . H. Stephanus & alius vir doctus a p. Gueli.

Quibus Hein s. & Burna. qui poetam recensebant, obtemperare debebant: obtemperavit Cunilaghamus . Etiam luxationis caussam deprehendere sibi Heynius videtur in hoc, quod

transitus ad comparatum ab eo sit, quod vM. II 2-3 exponitur . . II Mole sua stat, Sumtuin a rupe, quae suo pondere librata firmum situm habet. De magnae molis homine stante nescit Heynius quam bene dicatur. Servius explicat et in sua mole, ut dicitur, in vestigio, quod parum placet. 8st sqq. In hoc loco de Lausi in Mezentium patrem pietat' Antilochum , Nestori f. ante oculos habuisse videri potest poeta. Hoc certe probabilius dixeris, quam quod historiam

de Seipione Africano eum respexi Sse aiunt. In eo vero poetae acumen cum Heynio observari velim, quod tantam pietatem ttibuit stio hominis sievi & injusti , quodque hunc

ipsum patrem hominem impium & odiosum, naturae assumt& amore in filium mollissimum exhibuit: ut enim in tragi - . eis, ita nunc in epica hae persona, tanto magis monemur pietatis hoc affectu in homine, qui adhuc nullam talis humanitatis sens ris spem de se secerat. Sti sq. Ad miserationem egregie facit ipsa aeneae miseratio ., ct respe bis Ascanii & in alterius fortuna cogitatio de casu, qui sibi accidere posset. 86o sqq. Displicuit haec ad equum suum Merentii oratio venustioribus nostra aetate. Sed, ne Homeri quidem exemplo advocato, in naturae humanae indole hoc ipsum videtur alte insitum esse, ut cum iis ipsis animantibus , quibus diu adsuevi inus, tanquam cum familiaribus de sodalibus agamus& confabulemus. Non vero pro epici carminis dignitate nia. mis humile hoe videri debet in equo bellatore.

345쪽

V. 36 sqq. Ad naturae veritatem hoe , quod AEneae adventu

renovatur luctus.

si Nil iam caelestibur ullis Debentem . Animose dimim

Referendum autem ad v. so, atque hinc illustrandum. Qui vota facit, debere dicitur diis, si rata sunt ; sin irrita sunt, nihil debere . Si e locum aecipit Heynius . Alia commenta SerWii aliorumque Inipp. repetere nil refert. xsχ-3 Turbata oratio dolore loquentis. Si vera tamen haec est lectio, simplicissima est ratio eam sic expleret Non haec δε- deras promissa - sed Cautius υτ s. vellet. Ita vero, inviata ratione grammatica, dictum esset, promittere ut. Ruaeus non male supplete sed fore ut. Possit quoque aliquis supplere: parenti, cum ego te monerem, ut velles . Sed tum praestitisset statim Scribere: non haec d. p. monenti, Camrius ut r. v. Ineptit Serviust nil vident Cerda & ceteri . Unus Faber aIterum jubet versum sejungere a Superiori, &explicarer utinam vero voluissor cautius te credere Ma tit Ita velles pro voluisses. Praestaret saltem ster Cautiurat veller . In Servianis traditur et ,, Alii non parenti, sed se petenta legunt: quod etsi ab indocto grammatico perperam exponitur, tamen omni dissicultati oecurrit, di merito ipsi Heinsio concinnius videbatur: perenti mihi, ut velles. Etiam in sqq. sententias inter se abruptas esse mirandum

I lx Dura versus ratio, preferro pro perferre nuntium, & quiadem de Turno interemto r nam hoe nuntiaturus est Senex brevi ipse subiturus loca in sera. Itaque suspicatur Heynius in Maronis apographo hie versum aut defuisse aut excidisse

inchoatum

s 83 Extulerat. Apud Servium Asinii Pollionis acumen super hac voce h. l. profertur, quod, cum tot aliis ex priscis il- lis Commentariis servatis, facit ut desiderium eorum facile ferri possit. Quis enim extubrat propterea commode POSutum putet de aurora, quoniam de sepulturis hoc die agetur, in quibus proprie efferre dicitur de funeribus Impeditus loeus ; unde mendo laborare versum monui e

346쪽

AENEIDOS LIB. XI. NOTAE.

ῖe Latini scabra videtur esse oratio; cui variis modis pote-- Tat oecurri. Ipse Bur m. conj. in tristi p. vel in sed iis ex divitis. Potest tamen locus aliquanto juvari distinctione de

interpretatione Opportuniore.

336 Male ingeniosi nonnulli in Drance Ciceronem, ut in Turno M. Antonium quaesivere. Ursinus in Drance Polydamanistem , Maerobius Achillem quaesiveret utrumque nimis sedulo . Diceret saltem aliquid , qui Thersiten ex Iliade ante oculos fuisse contenderet, sed turpitudine & probro, quo ibi fiagrat. liberatum 33x Et cartam territas amaryr tanquam qui provocat. Servius observat hoc nimis tumidum esse, nec, nisi e Drancis persona dictum, gravitati Virgilii convenire. 3 6 sqq. In hac Turni oratione , multo etiam magis quam in altera Drancis, seculi sui genium artibus rhetoricis imbui ti declaravit Naro. Nec quicquam in Graecis, multo minus in Homero, reperiri arbitratur Heynius, quod ad artem declamatoriam propius spectet. 4o - s ρυτορι-ὼς haec vel maxime, plus iste quam nostra tempora in poeta epico ferant. 447 sqq. Praestat monere cum Heynio, ut artem poetae obseravet lector in narrationis ordine a vulgari tenore ac pedestri

rerum narrandarum Strum ra avocato.

463 sqq. Festinationem Turni bene assequitur ratio abrupta, dum Turnum esue loquuturum non praedictum est. 4 I-3 Illud miratur Heynius, quod Palladem jam tum coli a Laurentibus tradidit poeta, quam Trojanos primum intui lisse communis fama obtinebat. si1 Improbur , accipit Heynius pro audax; proprie, qui nimium audet. Sie alia supra passim .s 32 Recte Servius transitum tanquam abruptum re nimis trutum reprehendit.

Is 4 Telum immane - Huic. Nota eum Ηeynio structurae immutationem , quae vel ob negligentiae spectem suavitate

εor Adventus Dus m ardesc=t , h. e. ut Heynlus explicat , i strepitus ex adventu , seu advenientium, major majorque . ad aures accidit & increbescit, quo propiores invicem sibi turmae fiunt. Ceterum cum eodem Heynio valde miror ne . minem ad hunc versum offendisse. Potest abstractum videri positum pro concreto, ut sit pror viri advenienter, propiue accedentes, exardescunt. At hoc jejunum est, & loei splendorem, qui summus est, offuscat. Suspicetur aliquis vitium

347쪽

41 IN P. VIRGILII MARONI s

ines e ex lana littera, quam copula invexit , de legendum radu nit que, Si sim dce. Aut, Ut mligis niteat oratio: AH D ntuque vir , f. u. e.

εσο Cum flamina Thermodontis puseant e pro rip)s flumen

dictum opinatur Cerda de alii. Heynio tamen tum ipsa res persuadet, agi de flumine glacie Obducto , tum vero etiam Claudiani imitatio, qui non aliter intellexisse videtur Pros. Rap. II, 6r-6. 6 9 sqq. Quod sequitur epi odium novitate Ae varietate praeis clarum di ab omni parte perlectu in . Ligures fraudibus ciperfidia omnino infames fuerer forte quia montium latebris hostium incursus eludere, eosque intcr silvarum ambage, di saltus in insidias allicere solebant . LiIures omnes iniuras , verba Catonis Origg. lib. II excitat Serv. ad h. l. yro-r Haerent in his Inipp. Heynio sic jungenda videntur et liis ferina auro conte ra, h. aureis si bulis , subter alvum ' equi oras pellis constringentibus , collecta di firmata ; sed pPltis aenis in plumam squamis, h. euin squamis, habens squamas in plumae modum ex aere , pelli , ne corpus ferri

rigore laederetur, pro stragula substratae injectas vel innexas ..1 in Tune etiam latet dimetallas aliqua, quae Interpretes passim tenuit, etsi ab Heinsio de Bur manno nil notatum. Videamus rationes, quibus expedire potest, sigillatim. Aut jungi debet: ruue etiam, etiam tu, se. ad exemplum tot aliorum,' qui Dianae telis periere. Sic fere Serv. 6c Donat. aut: etiam Dianae telis, sc. nec meis: expectabisne, dum a Diana ipsa interficiaris λ Neutrum placet. Erant etiam ipsius Dianae sagittae, quibus opis titebatur. Possit alterum

distinctione juvarit Huc p. veni. Capiar us digna CamiLlae Praemia, tune etiam tylip moriere D auae Εκ Cerdae mente dolet Nympha, fraudolento homini contingere gloriosam mortem : cum periturus sit Dianae telis. Ex similii indignatione di tum putabat Gueli. Unum modum videtr Heynitis paullo meliorem, ut ex affectu reliquorum etiam hoc dicatur: Tune etiam Z Teiip woriere Dianae r h. tune, etiam longius abis non pares dicto Ades vero, o bone sex. - D. Uti in objurgatione etiam sollenne est. Ceterum tota haec Dianae oratio ad nostrum sensum parum habet epi- eae gravitatis.

Obliti, negligentes, ait Servius, probante Burmanno, h.

e. non curantes prae fugiendi studio. Paullo obseurior est ad rem animo legentis repraesentandam uerborum iunctura i nec Iux ab Servio aliisque --

348쪽

AENEIDOS LIB. XL NOTAE . 343

- pectanda. Simplicissimum post alia tentata hoc esse arbitratur Heynius: agi de portis nondum clausis, sed claudendis. Dum in eo sunt oppidani, ut portas claudant, ecce irruunu primi fugientes, quos isti accipere intra urbem nolunt. Ia r Affectum Latinarum matronarum , eκ hoc profectum di-eere eum Heynici necesse est, quod Camillae eorpus depor tatum ex pugna eonspiciunt. Quam cum pro Latinorum salute cecidisse videant, ipsae partim miseratione, pariun patriae defendendae studio inflammantur. De deportato quidem ex acie eorpore nihil poeta adjecit narrationi . neque forterem Sic narrare potuit, cum sup. v. 393-4 viam ad hoc faciendiam sibi praecidisset.

γλ Monstrax amor Derur patri Sc. Latinas matronaS: ea rum an mum ac virtutem declarat. Ita saltem accipit Heynius; etsi obscuriorem esse sententiam , quam pro poetae

ingenio ac more, facile largiatur. si 4 Tingat eqtior. Hoc humiliter diuum esse, monuere olim Grammatici apud Servium . Poterat, judice Heynio, simile quid moneri paullo ante in vS. 912.

IN LIBRUM DUODECIMUM.

V. 74 Iure miratur Heynius, veteres in hoc loco adeo haere re potuisse, Di, quemadmodum Servius docet , unus esseἰ

ex XII insolubilibus fuerit habitus . .. 3 sqq. An Maro, si retractare licui,Set carmen , probaturus suisset narrationem, quae sequitur, dubitat Heynius. Locus est per se elegantissimus , ad exempla usterum heroumi amantium Se attemperatus . Sed vix placere potest , quod Turnum de aeneam haec omnia facere narrat die, seu Dyspere, qui prauum antecedis . Induit arma , ut exploret an humeris apte inhaereant, experitur hastam dcc. ut iterum exuat & se quieti det. Nam sequitur v. 313 Postera vix. summos dic. Non tamen quemquain, praeter Heynium, acuistissimi ingenii virum, haec offendisse videas. 31I Fata docenp. Non veretur hoc ipso poeta detrahere aliquantum virtuti herois sui. Qui enim novit fatale sibi es- Se , ut vincat , non adeo magna virtute indigere videtur iquam qui incerto, multo magis qui certo vitae discrimine

. ad pugnam procedit. Sed iacit hoc an recte, quis dubitet

349쪽

344 IN P. VIRGILII MARONI s

exemplo Homeri; apud quem Helenus Hectorem ad oerta-' men hoc ipso argumento excitat. 213 Bene Serviust D Et Sciendum nunquam diem Sic poten- ,, ter descripsisse Virgilium, sicut in I v, 32 a noctem , ubi ,, Dido pervigilans deliberat. zor Medror θυρ, in medio positosi ut saepe . Elegantior i ' men Fle infir interpretatio , ut sint tanquam sequestres &- eonciliatores pacis. zi .

218 EV diuntquo manus, non ad dimicandum, ut Servius explicat, nec ad deprecandum, ut Cerda r sed recte videtur Heynis naturalis hominum motus, qui sponte fit,i cum rei nopinata vehementer percellimur, exprimi. goo-i Forte ad nimis tenuia descendisse videri potest poeta . Sed de vulneribus di serendum hoc est, de alibi factum. 37 4- Non a Turno, sed a rergo immissam Phegeo fuisse hastam ab alio, contra Ruceum arbitratur Heynius. 39r sqq. Suavissimus, qui sequitur, & laudatissimus est Ioat eus de Iapyge , seu quod malit Heynius , Iapide medico. hoc est, chirurgo, quales veteriS aevi erant ιυτροι. Antonium Musam, cuius artem Augusti valetudo tantopere te- lebravit, sub aliena persona ut laudaret , consilium fuisse Naroni, Suspicatus est Franc. Atterburius in Diss. inserta Uirsilio Anglice reddito di a martono curatot To. IV. Heynio tamen hoc parum fit verisimili, cum omnIno poeta Iapidem suum ad Homericorum medicorum exempla induxerit. 97 De mutis artibus de medicina, muta arte , multa di putata sunt; pleraque argute magis quam vere . Nam silentium medicorum ex jurejurando Hippocratis vel ex adytis AEgyptiornm alienum profecto a poeta est. Erat saltem unum illud ex Servianis tenendum: arres mutas esse musi- eae comparatione; se. non vocales & canores . Atqui adje- ctum illud inglorius Cl. Heynio videbatur potius notionem ea mutus constituere , ut mutae artes sollenni figura non sint, quae silent, sed quae silentur, vel faciunt, ut ii, qui eas colunt , sileantur e ars nu Ilam famam datura, de qua silebunt homines et inprimis ex istius , quo poeta vivebat , seculi opinione, eum medicinam tantum servi vel Iiberti ae Graeci exercerent ;' cum contra nominis celebritatem inter homines daturae fuissent artes augurandi , sagittandi & cithara canendis quibus in heroum vita nihil praeclarius. 4as Exclamationis repentinae vim facile quisque sentit. Egregium narrantis hoc artificium. 43 3 sqq. Eminentissimus locus patris affectu, sententiae grain. I

350쪽

AENEIDOS LIB. XII. NOTAE. 343

. vitate, vi ac veritate; quocum conferenda loca pulcherrima primum Hectoris ad puerum Astyanactem verba apud , Homerum , tum Ajacis ad Eurugacem ap. Sophocl. unde Attius suum sumpserat VIrruir sis par, dispa fortunis parpi . Cum hae simplicitate quandoquidem luctandum erat Maroni, sententiam paullo argutius expresSit quam par erat. 438-4o Versus aurei infigendi puerorum animis , quibus illustres parentes contigerunt.

73 Exemplum hujus comparationis ante Maronem non Oc . eurrit aliud, Nisi itaque poeta is, unde ductum est , interciditi est hoc inter Virg in non adeo multa inventa . Observanda autem ars in re tenui di humili ornanda re ampli- . ficanda. 494 Servius: is Hic moderate locutus est. Nam Ennius dixit r,, irarumque e unde UNais 'ar. Nostri contra inflatiora quaeritant, ut exaggerent amplius, di quo stultiores, eo sibi videntur esse pulchriores. 337-2o Egregie ad miserationem faciendam ornatus locus; idque eo sagacius poetam fecisse observat Heynius , quod

statim atrox rerum facies succedit. 36o In sqq. adumbratur allocutio militum. Brevitas & asperiistas in ea commendanda venit.

17 3 Foedusque reposcite flammis . Nescit Heynius an nimis argute dixerit poeta, si flammam sacrorum foederi feriundo respexit. Malit ille accipere simpliciter i illato urbi igni reposcite id, quod foedere iam pepigerant Latini.

6oo sqq. In fame hoc mortis genus poetam maluisse mirum videri debet. Scilicet nec hoc ad sui sectili sensum attempe ravit , nec ad nostram opinionem est dijudicandum: est enim hoc genus mortis heroicum ac tragicum, h. e. carminibus de tragoediis Graecortam frequentatum. Nobile adeo leti

genus ex antiquo more , inprimis in feminis . Sie Iocasta laqueo spiritum interclusit, Epicaste, Elite, Phaedra & aliae. 68o In archaismo furere furorem nemo haerebit . sed quod a viris doctis illustratum & expositum volebat Heynius , hoc erat: quam vim h. l. habeat ante. Servius exponit: in prius is quam ad eum veniam , ut pugnam mente concipiam & instructus furore in bella prorumpam. ε Digna Grammatico interpretatio , non poeta i Cerda et priusquam moria

supplet, quod aeque putidum. Atqui in his & similibus o

mutescunt summi viri. Nisi vitio coinquinatus est versus, est utique inter eos, quos poeta, donec emendaret, rudere,

ne hiarent, eomplevit. Alias facile poterat succurrit tine me Disit iros ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION