De Romae veteris maiestate in ruinis ac vestigiis ad huc spirante disserens ... Io. Guilielmus de Berger ..

발행: 1739년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Vidi gomam, cuius uidendae ego, du

ctus potissimum antiquitatis studio, mirabili semper cupiditate flagraui. Sed Romam Romae desideraui. Namque Urbem, nouo splendore atque magnifico eXcultam, non sine admiratione uidi quidem, sed prolapsam ruinisque inuolutam reperi ueterem illam, terrarum principem, cui Mondam par f erat nihil, nihilque secundum. ROMA enim SEPULTA IAC ET, ut dictitare solent ipsi doctiores Romani Neque id mirum ualde. Quotiles enim ab exteris gentibus direpta est Vrbs, ac grauiter afflicta. Quod corruperant Galli Senones, id quidem post ea nitidius refectum est. At, quam lateritiam acceperat Augustus, marmoream reli, querat, quam, incendior absumptam, uel ipse Nero, uel alii, restituerant, hanc gentium, in Italiam effusarum, impetus deuastauit, miserandum in modum. Visigothis, quibus praefuit Athalaricus, successierunt Vandali, Vandalis, quos imperio rexit Gensericus, Heruli, Herulis Ostrogothi, his rursus, duce Totita, Gothi, qui, cuncti odio in Romanum nomen incitati, funestum Vrbis magnificentissimae spectaculum rei A a que-

3쪽

querunt. Templis enim, basilicis palatiis, operibus aliis, passim dirutis, tanta Vrbi uastitas illata est, ut plerunque uel ipsa exolescerent indicia pristini cultus. Euersis tot tantarumqtie substructionum molibus, et confissis inter se se, ipsa iam Vrbis itinera multis modis corrupta sunt, alioque auersa. Ipsa iam rupes Tarpeia, cum Tiberim uersius in Capitolino conspicitur, modicum ostendit saxi eius praerupti, quod, amtiquis temporibus, tantum horroris iviecit. Nec uero hoc terra tum uidetur effecisse, sed ipsa etiam moles, ex domorum templorumque ruinis aggesta. Romae solum acclive passim fructum, aliterque mutatum, aut hortis uineisque conserendis apertum. In ipso etiam Palatino, tot

olim aedificiis culto, ubi Palatium fuit Augustorum, cuiuS magnam partem nunc occupant ho

ti Farnesiani. Hinc agri multis magnisque locorum spatiis in Urbe porrecti. Itaque, cadauere Romae ueteris in ruinas proiecto, alia nouae facies emersit. Haec ipsia quoque noua in aliis fere locis constitui coepta, ob eamque caullam ab iis multo diuersa, quae in tabulis Farnesianis, aut a Rufo et Victore, traduntur. Sic splendor Urbis obsolevit, terraque obrutu S, euanuit,

ipsa

4쪽

ipsa uero, de fastigio terrarum, quo stetit quom dam, deiecta, sic concidit, ut iam subtus terram se se recepiste, atque hic, in latebris cauernisque, demum quaerenda, uideatur. Postremo, tanta rerum confusio tantam induxit caliginem, ut ii Eepe, qui Romanas antiquitates, oculis subi elius, indagant cupide, nesciant profecto, quid credant ipsi, quid interrogantibus res,ondeant, et suspicionibus inter se coniecturisque certent Atque haec quidem urbis clades uulgo, uelut a capite, arcessi solet a furore illorum, deribus dixeramus, populorum, quos ,eX ea re,

arbaros uocant. Sunt tamen, qui, re diligentius considerata, putent, hic nihilo minus,

quam Barbaros illos, attulisse detrimenti, fortas is etiam plus, Christianos ipsbs, ipsbsque Romanos. horum uel inscientia atque incuria, uel ambitione atque inani siperstitione, uel alia quadam animi libidine, multa priscae memoriae

opera uel conuulia esse ac d iniecta, uel aliis modis obtrita. Quid, quantumque Romae ueteri detraxerit Constantinus M' Ut eXornaret nouam suam ByZantii, inter Omnes constat. Scimus etiam, quid Constantinus III Imp indulserit sibi, reuulsis ex Pantheo laminis argenteis,

A 3 quibus

5쪽

quibus operti fuerant huius parietes, ac sublatis indidem statuis ex aere et marmore, quaS Syracusas asportari iussit. Hac enim re traditur plus

damni, septem diebus, dedisse, quam Barbari ducentis LVIII annis. Satis hoc exempli sit, ut

de ceteris taceamus. Quot praeterea Romae ueteris ornamenta, Vel Florentiam, quam idcirco ipsi iam Romani Romam paruulam dictitant, traus lata sunt, uel Parmam, Vel alio, cum plura pluribus in locis conspiciantur. Quot aedes sacrae, uel aliae magnifici operis, Romae ex rubnis ueterum ac spoliis excitatae sunt atque ornutae. id hic non licuit multis, quorum fam,

liae tulissent Pontifices maximos, praesertim, cum hos ipsae familiae , ad augenda gentilitii nominis decora, facile inuitarent. Vidi- .mus ipsi Romae, in templo Aesculapii, antiquo illo famaque incluto, conuulsum insignis operis ac tessellati pauimentum, quod homini, antiquitatis perito, ac nobis amicissimo, paruo Uendebatur, Ut noulum, et melius scilicet, strui posset. Adeo plus obest interdum rerum bonarum ignoratio, quam uetustas ipsa Neque eo secius haec ipsa Vrbs, quae plugam tam fatalem accepit, in ipsis adhuc ruderibus

6쪽

Tbus exprimit pristinae maiestatis suae uestigia, haud obscura. Quae quidem etsi a uulgo, eraterna decepto specie, desipiciuntur fere, uel ignorantur omnino, sagacioribus tamen lumen, ad iudicandum de magnitudine Romana, praeferre possunt. Spectantur adhuc, sed a pristinis ornamentis nuda, Fora plura, Romanum, Caesaris, Augusti, Neruae, Traiani, alia, sic deletis aliorum uestigiis, ut haec ipsa noscantur Q-la fama. Spectantur Porticus, Octauia, Clam, dia, Mercurii, et integrior Faustinae, maxime Agrippae, opus in aditu Panthei augustum. . Spectantur Circi, sed in areis, et prisci decoris pertes, de praecipuis quidem Maximus, Neronianus, Flaminius, Agonalis, ille denique insignis Caracallae, in quo multa distinctius notari possunt Exaruit quidem fons Metae Sudantis, sedinantur tamen adhuc eius rudera, ostenditur in

Circo Agonali Meta, quae ex Circo Caracallae huc reansuecta perhibetur Quanta ueterum opinio dc Aquaeductibus Romanis fuerit, ipsae ueterum literae, in primis Inscriptiones antiquae, docent. Atque horum

quidem operum, tam admirabilium, in quae

. tanti

7쪽

tanti sumptus facti sunt, plura sunt reliqua in Ue- stigiis Aquae Martiae, Claudiae, Appiae, aliarum. Haec ipsa certe oculos spectantium defixos tenent altitudine arcuum ac multitudine, qui uel in Urbe, uel extra Vrbem, longa serie proce dunt, aut, iniuria temporum interrupti, habent

nihilo minus, unde de praestantia integri operis existimari possit Nondum uetustate adeo deleta sunt MauQ- lea, quin magni quid atque excelsi ante oculos ponant. Augusti quidem, in campo Martio, quod hic sibi, aliisque Imperatoribus, condidisse fertur. Hadriani, quod a Belisarii militibus expilatum, a Pontificibus Maximi; deinde munitum, his ipsis Castelltim, et Clementi VII perfugium,praebuit. Septimii Seueri, stantibus afhuc tribus illis ordinibus columnarum, quarum aliae aliis insistentes, essicere Porticum uiden' tur. Accedat his, quod aliorum instar sit omnium, Monimentqm C' Cestii, epuloni , integrum adhuc, opus Pyramidis ingens, excelsitim, mirabile, quod uulgo, sed mendose, ut ipse Cestii titulus testatur, sepulchrum Romuli appellatur , regiam tamen huius sepulturam haud dedecere potuisset Quantae

8쪽

uuaissae molis, quantae amplitudiniS, quan- lti senaptus, fuerint Thermae, in quibus lauabantur Romani, uix sibi persuases it, nisi qui re-

Iiquias earum contempletur. Quarum plures Romae cum fuerint, tum harum, ut de quibuLdam dicamus, uestigia nondum extincta iiiiit in .

Thermis M' Agrippae, Neronianis, Titi, Traianis, Domitianis, Septimii Seueri, Antonini Caracallae, Gordianis, Philippi, Diocletianis, Constantinianis. Sed eminent hic Antoninae, iatque Diocletianae. Illae quidem, qUae narrantur ab Antonino Caracalla coeptae, ab Alex- . andro Seuero perfectae, ornatae adhuc marmore grandibusque columnis. Istae Uero, quibus extruendis centum quadraginta millia Cluisti, Dorum, compluribus annis, adhibuisse perhibetur Diocletianus, Utraeque, ab interitU, maegnam sui partem, seruatae, amplitudine sua a que altitudine alliciunt spectatorum oculos a que percellunt Templis compluribus 'pepercit fortuna, plus quidem minusite, temporum calamitatiliabtractis. De quibus nominare, satis fuerit .

in praesenti, Aedem Vestae, Aesculapii, Martis Vstinis, bolis, Lunae, Apollinis, Mineruae,

9쪽

Virtutis atque Honoris, Dianae, Bacchi, Iouis peregrini, Romuli et Remi, Antonini et Faust, nae, aliorum . . His, atque aliis, sui magnificen- , tia praelatum filii quondam I emplum Pacis, altillimis columnis fultum, magnificis statuis alioque Ornatu decoratum, quod statuit Vespa sanus, templique Hierosolymitani spoliis auxit, sed incendium postea, aetate Commodi, con' sumpsit, relictis tamen quibusdam partibus, equibus de pristini operis excellentia iudicium nat. Sed omnibus, quae communi stragi sit persunt utcUnque, uel arte fabricandi, uel operis praestantia, uel integritate partium, antecellit Pantheon, a M' Agrippa extructum, ab Hadriano, aliisque, refectum. Quod quidem pristinis

ornamentis, quae fuerant amplissima, nunc, si ut meminimUS, eXutum est fere Ex Theatris, quorum apparatus non ignoratur, refero tria illa, Pompeii, Marcelli, CODnelii Balbi. Illius uestigia in Campo Florae, istius in aedibus Sabellorum, 'huius in Circo

Flaminio, commonstrantur

Sed nihil haec Theatra, nihil Amphitheatrum

Statilii, quocum male confunditur Castrense, cinius Statiliani umbra quaedam redditur in ruinis, nihil,

10쪽

nihil alia plura ueteris aeui spolia, quae passim sub

oculos cadunt, admirationemque commouent,

nihil ad Amphitheatrum illud, dictum uulgo Colosseum, quod aedificatum a Vespasiano, dedicatum abs Tito, literis ueterum, ipsis etiam Numismatis, elegantibuS certe neqUe obuiis, monimentis denique aliiS, celebratur. Opus quidem, ex lapide. Tiburtino, peramplum, tamque alte constitutum, ut a montis Coelii fastigio propius abesse , uideatur, quo nec Veronense illud, neque ali Ud Ullum, accedit. Sed hoc idem tanto admirabilius, quanto minus, quod eiuS reliquum est, mediam uetusti operis mensuram implet Adeo in hoc quoque saeuitum est, non solum a Barbaris, sed a ByZantinis etiam Imperatoribus, i atque ab aliis, qui, avulsis inde partibbus, struendis palatiis materiam sumpserunt Magnum Capitolii nomen est, perantiquum eiusdem decus et commemorabile, sic, ut ipsi, miti septem Orbis mirabilibus nUmeraretur. Sed, quam splendoris olim fuit, tam ruinarum nunc plenum est, nouiS tamen. aedificiis quibus dam ac splendidis instauratum. Fuerit interim qm, mecum, requirat templum Iouis Capitoli' B et Iii ,

SEARCH

MENU NAVIGATION