De Romae veteris maiestate in ruinis ac vestigiis ad huc spirante disserens ... Io. Guilielmus de Berger ..

발행: 1739년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ni, olim consilio resp. ac triumphorum religione, tam sanctum, ipsitus etiam operis claritatziam insigne. Cuius quidem sedem, opinion bus selicitatam, alii figunt in eo Capitolini uertice, ubi nunc est Ara Coeli, alii, Una cum Arce, in alia eiusdem parte, quae ad Tiberim uergit. Restant hic fundamenta quaedam, restant aliqui parietes antiqui, sed in quibus iumenta iam si mulantur. Ex histamen ipsis de magnitudine operum, antiquitus hic extruaorum. coniici potest . Stant praeterea, qua descend tur in Forum Romanum, a dextra Columnae tres ordinis Corinthii, quas alii Iouis Feretrii esse uolunt, alii Tonantix. Stant, in eodem clivo, sed inferiore patillo, octo Columnae, quae Aedi Concordiae, a peritioribus, tribui Q- at. Nec uero indigna sunt, quae in Capito lio publice aspici tur, ex prisci aeui monimen iis, huc transductis, Colosti Castoris et Pollucis, Tropaea Marii, Cimbris Teutonibusque uictis, Columna Milliaria, sinaulacra Nili et Danubii, Statua Romae triumphantis, Statua marime equestris M' Aurelii, rarum opus inter statuas huius generis antiqui, per Urbem raras. Ad

dantur uis, quae aliis diuersisque Capitolii locis

12쪽

celebritatem pariunt, Lupa, eX aere, Romulum Renaumque lactans, cum uestigio fulminis, ut uidetur, a Cicerone commemorari, Columna Rostrata, antiquae Mensurae Romanae, . statua Herculis, Isidis, aliorum numinum, Pastoris,

Iulii Caesaris, Amsti, Titi, Antonini, Constantini M' aliorum, Faustinae consecratio, tumulus Alexandri Seueri ac Mammaeae, Flumen decumbens, quod, uulgo Marsorii nomine uocatum, Rhenus putatur, Colossbrum fragmenta magnis tudinis immanis. Plura sciens praetereo, quae uideri expendique, antiquitatis interest, in quibus merito posueris Faltos Capitolinos, quantiuis pretii, Tabulasque legis Regiae, sed non

antiquae illius, quae uenditatur a nonnullis, adique confingitur, uerum posteriori aeuo conditae, atque stab Vespasiani demum principatu. De Capitolio cum descendamus, liceat a sinistra, in foro Romano, respicere uicinos Carceres Tullianos, quos posterorum religio temporum consecrauit. Magnum opus ac priscum Clo, - cae Maximae, purgandaeque ciuitati necessarbum, cuius, tantum abfuit, ut Puderet ueteres, ut hoc idem in mirabilia referrent Vrbis. Hoc

13쪽

grandibusque columnis substructum. Νeaue uero tam sordet illud aut foetet ueteris aeui studiosis, quamlibet emunctae naris, quin eiusdem magnitudinem illi utilitatemque mirentur. Ianos complures recitat antiquitas, et, usibus negoti- . antium commodisque eXtructos, opum cupidis commendat, bifrontes quidem alios, alios qua' drifrontes. Ex his quadrifrons huiusmodi aetatem Romae tulit, ex ingentibus marmorum mO'libus in fastigium perductus, cum singulis singulorum laterum arcubus, qui libere perspici possunt atque transiri Videtur iam gloria Romae, e suis excitata ruinis, in coelum efferri, tum altis mirificisque molibus obeliscorum, quos pluribus locis Vrbs ostentat integros, tum maiestate Columnarum, in primis Traianae atque Antoninae, qUM, Obrstupescat, oportet, qui primum contuetur

Videtur eadem Romae gloria, his ipsis in monimentis, de iniuria temporum triumphare, perinde, atque in Arcubus Triumphalibus Titi, captis Hierosblymis, Septimii Seueri, superatis Parthis, Arabibus, Adiabenis, Constantini Μdeuicto MaXentio, ut de aliis, ipsisque reliquiis pontis triumphalis, sileamus. Hactenus de his, qua A in oculos incurrunt Quanti

14쪽

Quanti iam thesauri, ex Orbe terrarum conquisiti cumulatique, latitant in eodem Romae antiquae sepulcnro. Atque hos quidem scrutantibus cupide multis, noui semper quid atque

praeclari eruitur, unde lucem capiat antiquitas, latibulis excussa, et multa cognoscantur, tot suo culis ignorata, multa, i coniecturiS depraUata, corrigantur. Ex his non infimum tenet locum Sepulchrum familiae Liuiae, Libertos complexum, quod nuper Romae repertum est, idque integrum, amplum, multi nitoris. . Inuem tus in eo simul dispositus urnarum ordo, lucer nae praeterea mirifici operis, gemmae Graeci

summique artificii, uasa uarii generis, aliaque, spectatu digna. Quod quidem cum eximie collaudent, quicunque uiderunt, tum, hoc ipsum, indigne ferunt sapientes, ad posteros seruatum non mille, sed suis iam, uti quidem, nos uidimus, conuulsum sedibuS, Omnique ornatu priuatum. Habenda igitur est Romanis gratia, habenda Florentinis, quorum, certantiubus inter se studiis, monimentum illud, quale repertum fuit, breui, edetur. Praestat nuic operi aliud, quod, in hortis Farnesianis, haudita pridem operis, humo est Ossa, patuit, acce-

15쪽

ptum uulgo pro Domo Neronis Aurea, sed a doctioribus, pro Palatio Augusti. Ingentibus ex marmore columnis stetit, altis thermarum molibus substructum, antiqua adornmtum' mirabilique pictura, e cuius marmoreis tantummodo fragmentis, quae una hebdomade uendita sunt, sexaginta millia scutatorum Romanorum conncta dicuntur. Potiora eius Ornamenta Parmam asiportata sunt, ut in Mustum Farnesianum inferrentur, in quibus duo illi Colossi, Herculis atque Bacchi. HOC unum, ne plura consecter, adiunXero, eXtra portam Latinam proXime, purgatis ruderibus, Iatefactum fuisse aliud Monimentum, in plurius innixum fornicibus, inuentos simul in eo titulos ueteres, lucernas uarii historicique decoris, quod Romae, in aes incisum, Una

cum Sepulchro familiae Liuiae, in miaium Prodibit

Haec, quae capitulatim exposui, et item alia, quae transeo prudens, indicio esse possunt, ad nostram memoriam non paUca mansisse ueteris Romae monimenta, haud indigna certe uel studio nostro uel admiratione. Sed quota haec pars eorum, quae grauissimos an-

16쪽

liquitatum inuestjgatores tenuerunt obstupefactos, adeo, ut ni libris integris no MANAE

MAGNI TvDINIS ADMIRANDA prosequerentur. Horum quidem pleraque interciderunt; aut, demersia ruinis, absconduntur, eX ruinis extracta sinat paucissima, in lucemque reuocata. Quae suum tenuerunt locum , uel labefactata partibus sunt ac detrita, uel, si1bi melius sit constant adhuc, exciderunt tamen splendore pristino, in terramque, non minimam sui partem, considerunt. Igitur, quae hic conspectiora sunt, Romae humatae monimentum quasi funebre praebent, ac, quot ipsee sunt hae reliquiae, totidem uelut lugubres titulos ponunt, quom rum ammonitu uiator stet, uideat, sciat, HIC SI

Tamen stat adhuc nihilo secius Vrbs an liqua, rerumque potitur ac floret, sed in ueterum libris, in marmoribus, numisi alibus, gemmis, i aliisque antiquitatis eruditae sapientisque monimentis, quae res, domi forisque, Vltas, posteris produnt, et mores simul ritum, et publica simul horum priuata ille Ope

17쪽

tium clomina, tum easdem ipsis hostibus suis;

antiquis atque acerrimis, quibus olim cesterat, sensim paullatimque' sic 'probauit, Ut uictor uictae iura suscipercnt, ab iisque plurima maXimaque repeterent adiumenta regundi sapienter Imperii, quod sua stibi uirtute peperinent. Multa adhaec Romae florentis ornamenta in

Mediceo, Farnesiano, atque aliis Italiae Museis, reposta sunt. Multa adhuc Romae, in Palatio Farnesiano, Barberino, Iustiniano, Ghiggio, Gualtiero, Albano, aliis, comparent. Multa ibidem, in Burghesia, Medicea, Ludovisia, Aldmbrandina, Alteriana, Matthiana, in tot uillis aliis atque hortis, in Capitolio, ut diximus, in Vaticano, aliis in locis. Vix uillam praetereas mediocrem, uixque uineam, quin aliquid aiit, sui marmoris uideas , parietibus insertum. Accedunt, praeter opera Musiua atque alia,' picturae ueteres, imagines rerum tam scienter exprimentes, ut in his Roma spirare uideatur. arum cum multas in multis uideas locis, tum plurimas, ex Vrbis ruinis ad ueterem elegantiam expressas, uideris, in grande uolumen redactas

ac perelegans, quod, in domo Maxima e scrthiis depromitur, inianoque rapingendi pretio comparatas Atque

18쪽

Atque huius quidem Vrbis, in uario mon, mentorum genere superstitis, studium, quam tum, in tanta antiquitatum copia , eruditio nis , variae quidem ac multiplicis , habet , tantum mistimationis affert. Sed hoc idemtum. ualebit plurimum , cum non leuiter ab illis instructum fuerit literis, quas, a GraeciSacceptas, Romani ueteres cum optimarum studiis artium coniunxerunt. Namque hae illae sunt literae, quae eruditos reddunt atque sapientes, hae cultoribus iis, apud optimum quemque , dignitatem conciliant , hae apud Ilos in priivis,, quantum decum obtinent, tantum dant aditum ad honoreλ pubfice cupestendos

Quos quidem ego proxime futivo die septimo decimo Octobris, siue, ut Romanae consuetudini serviam, XVI Calend Nouembbene merentibus auctoritate publica, ut 'impertiam, mos institutumque maiorum hoditatur. Vos igitur, Sapientiae praestantiumque artium Candidati, uestris confisi meritis, animum capessite, cum eoque spem dignit, iis augendae. Quanta uOS inuito comitate, .

tanto

19쪽

tanto rei bene gerendae studio mihi, amabo uos, respondete, uestraque apud me nomina rite professi, a me , dignitatis uestrae studiosisimo, liberalissima doctrinae praemia opectate, siue poetices, siue Plilosophiae, iam. resis, Perinde , ac decet, petatis. P P prid Calend Septembres,

SEARCH

MENU NAVIGATION