Ioannis MeursI Rerum Belgicarum libri quatuor. In quibus Ferdinandi Albani sexennium, belli Belgici principium. Additur quintus, seorsim anteà excusus, in quo indiciarum historiae; & eiusdem belli finis

발행: 1614년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

eIo.IO. cum moram rogarent, dc consulendo Groesbequio

tempus, qui per Arenbergij absentiam pro praesideesse , ut studia obstringeret, haud grauatὸ induust. In metu erant, ne subsidiorum faciles, inprouincia undique aperta, & praedae obnoxia, iram

regis concitarent. icclico consulentibus responsumdatur, ne quid temere paciscerentur. at pecuniam, in tam manifesto discrimine, damno auertendo

concederent: cb magis,' quia impediendi nulla potestas. quippe paucis ante diebus Groe bequius Witte erum, ad primum a Damo lapidem situm, cum

CCCC sestinanter profectus, militem necdum audio ratum, & inermem magna parte, opprimi facilem ambitratus, omnia contra expertus fuerat. Interim Nas fouius, allata pecunia,copias auctorauit; dc per Groes bequium monitus Albanus , Arenbergium mittit, protiinciae praesidem, recens aduenam, pace in Gallia constituta. addit Braccamontium, dc Sardoam legio- .nem,cum Germanorum is signis,ac ala equitumCum iij Martinengi. his accedere Carolus Bri meus Megensis iussus, qui equites Hispanos de Epirotas cccc, pedites C I o I D. ducebat. Arenbergius per Hollandiam iter maturat, & signis Belgarum v ac uocatis Groni gam,inde Nitte erum contendit, v i tormenta bellica minora statim trahens. vixq; aduenerar,cum Nasso uitis,gnarus Megensis absentiam haud exiguum victo- riae momentum,antequam iungeret, hostem invadit. Loco

42쪽

RER. BELG. LIB. I. Loco idoneo cII selopetarios disposuerat, per quos γcriter velitatu, donec nox insecuta dirimeret. tu Neddam versus castra mouet. ac postridie fugam eum agitare ratus Hispanus, ne elaberetur,nulla ducis prudentia retineri potuit , tanto persequendi ardore,ut in cunctantem conuitia iaceret,sectarium interdum dictitantes, & regi suo parum fidum. ille loci peritus, exspectare Megensem suadebat,vix diei itinere separatum. cuiussi vires suis adiungerent, sine discrimine victoria sere. sed consilij,quam animi,meliorem impetus militis in praeceps abripuit. itaq; insequitiir,praelij aleam experta

surus. cum Nin scholam venisset, proximum Damopagum, eminus aciem bene ordinata, dc pugnare cem

tam , prope Helligerieum offendit. paribus utrinque animis pugna committitur; sed Nasibulus explorato, penes Arenbergium vix ccc Martinengi equites esse, Germanos C aduersiam mittit. ex insidijs scio petarij cc cc latus inuadunt,atque dissipatis ordinibus in fugam vertunt. multos praelium,plures loci paludes hausere. Arenbergius sortiter pugnans gloriose ocα

cubuit , & cum eo ex Hispanis viri illustres, Alvarus

Osorius, loannes Peresius a Soto, Petrus Caprarius, ordinumque ductores vo . egregari, clo Io c. deessiderati .. qui euaserant, Helligerieum se recipiunt. id in propinquo monasterium, dum expugnatur, Adonphus Nastauius, inter primos animose regerens, Occiditur. post eam cladem, direptio castris, ingens victori praeda

43쪽

gensium animos perculit ; dc magistratus, turbarum metu, in S. Walburgis aede arma ponere ciues iubet.

ac postridie Megensis adest , cum Chiapino Vitellio,

adducens equitum turmas v,peditum signa vi i i. ad- haec in urbe i v erant, praesidio relicta. itaque satis tuti iam oppidani videbantur. NasIouius gnarus recentem hostium consternationem egregiam rei gerendae occasionem , ut victoria uteretur, non cunctanter copias Gmningam ducit, dc coenobio proximo militem immittit. illic dum leuiter interdum pugnatur, equo suffossis, in extremum discrimen Martinengus venit. Megensis ictu sciopeti saucius, eo ex vulnere postea obi j t. quam cladem vituri siti, expugnato rhox coenobio, praetidium omne contrucidant. Aren tagij caede, , exercitus strage, asperior Albanus, ocius Namurcum Hisipanos sere omnes, Traieetum Moessaec Io cI a pedites, equites I o, proscisci iubet.Maxi- miliano Hennino Bomiuio, Hollandiae praesidi,alio-riim locorum tutelam mandat. inde ad poenas animum vertit. ob religionem Belgio profugos edicto

reuocat; ac non redeuntes, grauiorum metu, perpetuo exilio, bonaq; eorum fisco addicit. cumque nouos motus audirςt, & quotidie maiores timeret, ne

qui porro quicquam auderent, supplicijs deterrere: animum induxit. Igitur extremo Maio, Gulielmo

Auriaco,

44쪽

strateno, Florentio Pallantio Culemburgens, Guliel ' VJ mo Bergensi, dc Henrico Brederodio, qui citati no adessent,exilium indicit. & Bruxellis dirutas aedes Cu- lemburgensis solo aequat. nam illic congregati procores,de libertate defendenda consilia ceperant, & libellum porrecturi Parmensi inde processerant. Igitur poenam meruisse visae. in area columna ingens marmorea posita, quae quadruplici inscriptione facti causam

testaretur. Haec post annos aliquot comminuta, tamnianifesto Albani odio,vi abducta quisque frusta, albquod praeclarae operae testimonium, ostentaret. Kal. Iu-nhs in captiuos gladium expedit, eoque Bruxellis per cussi x viii e primaria nobilitate viri, Gisbertus do Theodorus Balemburgici, statres, Petrus Andetotus, Philippus Ningelenus, Maximilianus Cocus, Philippus Tries ius , Ioannes Bloisitis Tresongus, Bartholomaeus Vallarus, Arturus Bat nus, Harmanisnus Galama, Sistridus Belema, Iacobus Ilpendamus, Firminus Peletarius,Constantinus Bruxellus, Ioannes Rumaltius, Ludovicus Carlerius, Petrus Naterlegius Attalus, de Philippus stater. atque ex his Baten burgicus uterque, Andetotus, MCocus, qui generis digni .

tale caeteros antecellerent, extra portam Scaren Gensem, contra hierocom ij sacellum, sine loculis bini timmulati. reliquorum corpora palis fixa, dc suspensa supra capita. cum producerentur, ne vel iusta querela, vel z gene-

45쪽

' aut virtutem, atque Albani odium excitarent, pulsata magno strepitu tympana audiri quenquam prohibebant; intermissa,si quis silentium,aut fidem maiorum polliceretur.denique,turbis inhibendis, circumposita morientibus Hispanorum signa i x. Postridie eo ipse in loco simili supplicio affecti Villerius,& Dueus, infelici ad Dalem ii pugna capti. praetor etiam Angulani,

Quinetinus Benedictus,ac Cornelius Mentus,eloque-tiae in concionibus clarae.Tot nobilium mortes procoribus piaelusere. iii Non. Egmuodanus Hornan usq; ciirru Gandatio aduehutur,illuc antea, sub diuersa custodia, in carcerem missi. captiuos equitum turma r, peditum signax ducebant. in aduectos sentetia mortis postridie sertur.crimen viriq; par intentatum. Diis e nubigentes interturbasse; ca Auriaco,ac caeterv proceri u,sci

deris Ucr sisse. libertatis tuta lae praetextu S.Inqώsitioni refluisse,nobilitatu seditiose patronos suis'. prouincia non rema in irasse: audaciamque Aectarioru, magno rei gionis Catholicae detrimento,impie di mul l . Causis exiiij maturandi, odium maxime in Egmundanti,ut dignitate & meritis

parem,ita grauem, tum quia nutanatellade nupera Fr

siam confirmare, armisque Nas iiij omnibus copijsquam primum occurrere Oporteret. in de metus, ne op

pressa per vim prouincia, abducto milite, per absentia tumultuaretur, & .ffracto carcere tantis belli ducibus 'teretur .quamobrem illis sublatis, tum se securum,ac

caeteris

46쪽

RER. BELG. LIB. I. caeteris omnibus terribilem fore. Venire in urbe iusius erat Martinus Riethouius, Irrensis episcopus; isq; at dita Albani ententia, cum supplex deprecari vellet,indignater reiectus,mortem Eginundano nuntiare iubetur. igitur inuitus,frustra tentata clemetia, sub noctem mediam tam triste nuntium captiuo desert. qui initio attonitus, interrogare, auini gratiasset restaret. cum negaret Riethouius, operamq; nequicquam impes amrererret; ideo venisse, ut morituro extremumpietatu victuri praestaret, ergo, inquit,gratias Deo, , Albano,quod eis modi

mortis conciliator mihi obtigerit. tum animum obfirmans; atqui nec tam me nocentem putata, aut tantopere offensum regem.cuiquando ita , detur, Oxu oro Jt, me , ta-bonis exs-to,iram Dat uxorem autem,s ivnoxiam liberorum aetatem,

miseretur inde ad rege,& Albanum, literas scribit; enixe 'petes,pro meritu o nibus t innocentiae seoru parceretur se in

rege fidei certu ,--siqvij, per vixi O. quicquid contrafa tu arideretur, id a necessitate expressum. irtute satu olim probasse,a quasi nuper aliquantum de lex sit, iniuria tem

ru, non mantiam sumsui'. quando tamen ita existimaret, mortiis legem patienter accipereui δε extremu egregiae voluntatu

testimoni haberet.Cum scripsisset,obsignatas Riethouio tradidit, additis precibus,ut recte cura eliquod ille non grauate recepit. inde consilium petenti, quod mox inpegmate sequeretur, ide suadet, sermone ad populum abstinere. neq; enim a multis iotellectu iri,ob frequentiam circumstantium Hispanorum:& verendia esse,ne

E ij quis

47쪽

quis verba non ben E excepta mali interpretaretur. intiter has curas noctem egit. Postero die, qui peruigi. lium Pentecostes, a luliano Romero, & nancisco Satilina , ad supplicium producitur. Euntem comitabatur, is quem dixi, Martinus Riethonius, pio alloquio solaturus. erat in foro exstruetum pegma, iniecto ni gro panno velatum ι & in eo puluilli serici nigri ii. Scspicula totidem. item abacus, in quo posita crux argentea. subter quaesitor Spellaeus, cum lietore, quem fama erat a pedibus fuisse. circum x i x Hispanorum signa stabant, ne quid populus benignior turbaret. ad haec iii alibi di siposita. unum omnes urbis plateas, reliqua ii palatium seruabanti stab meridiei in peν

ma ascendens,& inambulans paululum , inquit, pro rege meo, O rep.mortem hanc oppetere liceret ; tum. Romero interrogato, an spes nulla gratiar esset , cum is negaret, dentibus frendens, proicino in terram indigna ster pallio togaque, , post pauca cum Rithou io verba, in genua procumbit, crucem', argenteam, litae in manibus, subinde veneratus, sortiter lictorem excipit. abscista capite, pannus trunco, de estuso sanguini, inj-citur. tum pri, luetus item Hornanus, multiplicem Dei offensam fassius, ac bene astanti coronae precatus, cum in regem peccasse, quo rogabatur modo,constanter negaret,in puluillum subiectum itidem inclinatus, gladio percutitur. capita utriusque, per horas ii spiculis impacta, triste populo spectaculum praebuerunt.

48쪽

RER. BELG. LIB. I. ῖ tum loculis plumbeis condere corpora ministris perinissum. dc solenni pompa illud ad Clarae, hoc ad Gudelae fanum deponitur. Postea Sottegemum,suum in Flandria oppidiarn, Eginondant . Campiniam Bratibantiae Hornam auehitur. Vidit supplicia haec,uti sei tur,capto loci alicuius secreto, Mondolcetus, qui tunc regis Galliarum negotia illic procurabat; & regi illico nuntiu misit: eii se iste lasse nece, cuius virtute bu concussa

Gadia uniuersa coirenisisset.nimim clades innuebat,prius

ad Quintini fanum,inde ad Greuelingam acceptas. lndi signia luctus, more in magnatum stineribus usitato, pro foribus au domestici statuerant , sed ea Albani iussu amota, nec miseris palam lugere licuit. Inge alimoerore perfusa ciuitas, & pleriq; detestari abruptum rigorem; omnes infelicem procerum sortem cornmiserari. quin nonnulli tincta esstiso sanguine sudaria, ij & vindictae Him irritamentum, asseruare. maximine omnium dolere miles ereptum sibi Egmond num virum animi excellentem, &clarissimum bel li ducem. quii populi pars magna, ad occisa loculum effusa, dum in Clarae fano esset, cum lacrymis oscula certatim dabat. interim in Frisia gnauus operae Ludovicus Nasso uius indiesque fama victoriae auctae

copiae. iamque cum equitatu Germanico Iustus Schou-wenburgicus accesserat. quo rerum statu Groninganiloachimum Panserum legere signum subsidiarium iubenti sed id mox Bartholemaeus Emesius Haren i OP

E iij pressum

49쪽

38 IOANNis MEvRs I pressum noctu aggressus, captis plurimis, aut inters

elis,dissipauit.in Germania ab Auriaco, de Hochstra-teno tem laboratum. sed ijs varia impedimenta.&Sono itis, Ioanne Basio ac Reinem Cantio adiutantibus,

etsi via ab Erico Bninsuicesi obsessa, Nas iiij ad Gr

ningam copiis ci CCC sclopos curat. inde Franciscum quoque Boshusium, qui cum viii nauibus in Amasia flumine corneatum prohibebat,in fuga propellit. dum haec sunt, ne mora Nastauius robur cotraheret, Alba nus ipse in Frisiam proficisci statui tracChiapinu Viteblium cum x cohortibus pr mittit,presio abstinere ius stina . addit Germanos Clo Io, qui sub Erico Brunsui censi Dauentriam couenerant; & vi alias duce Robi sio item milite ab Hier o lectum. mox ipse secuturiis Hispanorii xvii signa legionis Neapolitana: Gandauo aduocat, relictis tantum arcis praendio ii vexillis. alia xx e Sicula, &Longobardica, Bruxellis ac Iraiecto Mos e Siluam ducis ire iubet. de Noircarmius, accepta leuis armaturae praesectura, equites Clo in Burgundia pararet Croius, ac Blondus, curato Valentinianis prinsidio,in Hannonia & Atrebatibus pedetem recenserent. Cressonerius Machlinia, ubi publicum prouinciarum armamentariti, tormeta bellica xvii submitteret. inde Siluam ducis iturus, eo consiliarios omnes, de Frisiae auxilijscosilia daturos,adesse iubet nam quavis huius

belli gloria sibi destinaret,iamen cen variὸ impeditus, o minus ire ipsi liceret,voluntatem dissimulabat, ut

50쪽

RER. BELG. LIB. I. vel vano rumore negligetiorem hostem, ceu abstitum ab exercitu imperatore,tacilius vinceret: vel, ut per aduersa rersi apud regem maius operae pretii faceret.itaq;Bruxellis v Kal. Quinctiles prosectus, cum postridie 'Antuerpiam venisset, v i urbi signa ex Lodronij legione, arci ii sub Serbellono imponit. inde Siluam cum uniuersa manu c5tendit. Hic cum nuntium accςpisset, de expugnata per Bergensem Hefenberga, Lodonium mittit. isq; cum equitum Epirotaru ala i , & cataphractis L, ac machinis v proselius, locum a praesidiarijs desertum recipit. tum ibarram Dauentriam ire jubet, curandae annonae, de nauigijs conquirendis, ad transumittedum ped itatum,qui isela,Mosa,Vahali,& Rheno distinebatur. quae res, etsi auctis aquis imbriti freti quentia, feliciter festinata. Igitur tandem Dauentriam venit, obuio equitum C C C Germanicorum ductore, Ioanne Bernardo.ibi Lopesio Acunar madat,ex Hispanico leuis armaturae equite alam conscriberet.Baptista Molanus, Aurelius Panormitanus,& Georgius Macticas, tantunde facerent ex Italis, atq; Epirotis,qui pride in Gallia exauctorati. postridie Couerdia mouet, inde Groningam apud Couerdia eum Vitellius cu equitatu Brutulcano excepit:& mox in itinere Megesis. Gron in-ga aduenit pridie Id. Quinctiles. csi Priore Melites.ldgnarus Nastauius Geminga versus, ad Amasiam stimmen,cailra mouet, locum metatus aduehendo e Frisia Orientali commeatui satis oportunum. illic opperiri

hostem

SEARCH

MENU NAVIGATION