장음표시 사용
2쪽
dare consueverunt homines, quam ubi ingenii sui viribus jactabundi applaudunt. Nam genus & sormam , valetudinem, robur, fortunas & opes, alterius, suis meliora facile agnoscent; rarissimus ille, qui, alteri si certat, cedere velit ingenio: alibi nempe alienum, hic nostrum, nobis plus placet. Superiorem hic laudare impossibile fere, parem ferre quam dissicissimum , habetur. Neque vero id modo inter mortales obtinet , quoties alios sibi componunt, sed &tunc, quando ipsi rerum naturae indagandae mentem applicant. Perlaesi quippe lentae A in-
3쪽
indaginis eorum effectuum, quorum indicio nostrae illa industriae patescit, tam splendide opinantur de perspicacia suae intelligentiae, ut hanc unam consulere super Ρhysicis susticere arbitrentur. Quasi sola meditatione in cogitatis suis reperire, atque ex iisdem in
usus humanos extricare, se posse putent Vires, Viasque , quibus tota rerum universitaS constet, agatque. Verum , si rem ipsam vere in animo cogitamus, ipse hic error cognitionis nostrae Corruptela communis habetur; neque alium deprehendas, cujus abusus communibus Me dicinae bonis magis obstat. Quare etiam in animum induxi ex refutatione ejus sermonis argumentum hac hora mihi capere. Paucis enim couabor mincere,
rerum principia omnino nos laure, solis autem sensuum obser tis avidisti isius eorum dotes, quae expe- Iunia noscuntur, aut quae ex his,
4쪽
una tantum hdc via prius exploratis,geometrici ratiocinii firmitate elicipssunt.
In quibus dum disputo, Vos, ut judicetis
an utrumque demonitrem , cum aequanimitate Operam mihi dare ne dedignemini, flagito lΡrincipia rerum illa appellamus, a quibus natis individua necessitate fiunt omnes, quae in UniVerso contingunt, mutationes. Talia proinde re ipsa quaedam existere adeo est certum , aC Verum habetur assiduo permutari plurima. Quaenam vero illa sint, tam est ignoratum, quam id quod obscurissimum. Quicunque enim haec sibi perspecta esse era cum ratione asserit, necessario in se expertus erit ideas talium rerum, quarum con templatio illi exhibere possit omnia, qUae Un- quam fuere, sunt, vel sient. . Utique hoc est de natura veri principii, in quo si minus deteXeris , 'non principium ades, quam ejus . A et modo
5쪽
DISSERTAΤIO ng COMPARANDO modo umbram , attigisti. Intelligitur scilicet necessario , eum , qui causae indolem perspexit, ita mente assequi omnia, quae in
illa continentur, quemadmodum haec ex ea emanant. Operatur namque causarum qua
libet ex vi suae naturae, quam itaque qui persecte capit, ille pariter effectus ejus omnes, ut dotes illi proprias, novit penitUS. Mechanicus veluti, qui rotas probe vidit& elaterem vel appensum pondus, quibus lege artis connexis inter se rite fabrefamim horologium habetur, eo ipso didicit gyros, quia singulis harum certo tempore absolventur; itaque periodos temporibus ex animi sententia aptare sic poterit, ut, quales mente praecepit, sequantur motus. Haud aliter & ille, qui naturam & ejus vim, id est principia rerum, gnara mente possidet, etiam omnia ibia , quae alma parens certis hinc divisa temporibus ordinat, cognoscet & praevidebit, suo ex sinu sata rerum pandet nullis involuta ob scuris, sed oppido clara
6쪽
Neque argumenti hujus Vim eludit , qui effectuum ignorantiam famis causam nihilominus sibi patere assirmat : Ita enim tueri se solent dum ajunt, Geometram circuli pulcherrime gnarum, licet omnia, quae sedula in eo ratiocinatio sensim deteget , nec sciat hactenus, neque unquam sorte intellecturus sit. Plausibilis exceptio , sed non excutienti. Quis enim in circulo plus unquam deterit praeter illa , quae semel nota idea ejus clara exhibet Θ Si illi lineas, figuras alias, motumVe, applicueris, perpetuo novi quid, id
lateor, reperies, non autem quamdiu prior sola remanet idea. Ideoque mihi argumento hoc, quo adstruere tentant, suam videntur sententiam destruere. Censent quippe, Principia rerum, hoc est existentium, sibi apparuisse; in eo itaque omnia complectuntur simul; quum aliter non rerum, sed rei sorte cujusdam, causam sibi innotuisse assir
Qui denique ex principiis plane perspectis A 3 non
7쪽
6 DISSERTAΤΙΟ DE COMPARANDO non quidem omnia , sed quaedam , effecta rationem evolvere posse objicit , mira profert. Quo enim fato evenit, ut ex infinitis
hoc unum Tua participet inquisitio Θ aut quo favore huic uni id privilegii indulsit abditus
rerum ordo , ut Tibi prae caeteris appareatΘartis certe non est, quod casu ad effectum venit , OPUS. Hic vero quemlibet rogatum velim , an cuncta haec intelligat P an suo complectatur animo immane quantum rerum universum Θan Prometheo infinite sapientior non imitari modo , sed sua sponte invenire atque effingere yovis opera possit Θ an , non caeco post tergum jactu ut Deucalion & Drrha, sed praefinito eventu instar Daedali, aut Archimedis fabri, emendatissima naturae artificia praeu, dendo efficere queat Θ pudeat, adeo ignarum sui, adeo viduum verecundia, reperiri posse se quempiam , sibi haec qui tribuat. Nisi ipsam DEI sapientiam immanitate stultitiae petens, gigantesque aequiparans superbia ,
8쪽
cum Choroebo de Vesania contendere gestiat, vanique tandem Ixionis fatum experiri. Quam longissime igitur a vero abest, cau'sas universales physicas exiguis arctari posse mentis humanae cancellis. Quod tamen ipsum multo praeterea apparebit clarius examinanti illa, quae pro Veris principiis rerum mortalium Sapientissimi quandoque ostentaverunt: his quippe infirmis nemo , opinor, plus fidei habebit ineptis fabularum figmentis, aut obscuris Verborum strophis.
Si itaque juvat assumere pro principiis rerum illa , quae Antiquissimi simul & Sapientissimi Philosophorum , qui ex Syrophoenicia
OrtUm duXere, ut Vere comperta sibi, & producendis quoque rerum phaenomenis idonea, venditaverunt, atomos, inane, & pondus, prae caeteris eXimia placebunt. Dogma sic nascitur, quod Leucippo , Democrito, Metrodoro Chio, Epicuro, Lucretio, horumqUe perdariis , acceptum, ab illustri Petro Gabsendo perpositum, explosum postea Cartesso, hinc
9쪽
η DISSERTΑΤΙΟ COMPARANDO dominante ejus secta erilescebat, sed felicius longe resurgit , postquam invictissimis ex penitissima mathesi argumentis a Ρrincipe omnium Philosophorum Isaaco Neuton assertum celebratur.
Utcunque tamen doctrinam hanc colueris, intelliges nihil de indole horum principiorum, nisi quatenus tecta eorum natura reVelatur per effectus, qui lumine experientiae in sensus refulgent, atque docent, esse revera aliquid incogniti , cujus id ingenium, ut tales inde 'mutationes prodire queand Id ipsum vero quale sit, qua vi eventa haec essiciat, jam, ut ante , ignorabis. Ita plane est, ut in causa, quam hic indagas , reperias nihil praeter id quod sensu attingis; ideoque non eX causa
effectum, sed ex hoc aliquid illius, subintelligiS.
Alomon qui dicit , corpusculum cogitat mole exigua sensus penitus fugiens, cujus particulae firmo adeo nexu cohaerent inter se, ut separari a se mutuo per Vim quorumcunque
10쪽
CERΤΟ 1u PHYSICIS. 9 corporum renuant. Erunt ergo constantis figurae & mensurae elementa. Sed , Obsecro , quanam ratione corpuscula haec adesse cognovisti Θ Si intelligentiam tuam excutis , simplicas hanc, si candidus deinde respondes, sola per experimenta physica haec Tibi nota evasisse assirmabis. Animadvertenti scilicet innoVaS perpetuo sermas corpora mutari, quae resoluta iterum in antiquum denuo mant chaos, dum interim per tot millia annorum
constans fere sibi perstat Universi fabrica, facile suit cernere in elementis fines, quoS cor porum potentia transilire nequeat. Esse ergo quaedam non mutabilia , quae adunata novi quid creare videantur mire variata specie , ita tamen ut , si compages rursum laXatur , revolvantur in simplicia, & tunc mutari porro nequeant. Nasci ergo de novo nihil, renasci omnia. Mutari composita , neque interim elementa dissolvi. -id itaque cognoscis in atomo λ nihil praeter id, quod sensu assequeris. Individuam vocabis Θ sed hanc