Nicolai Parthenii Giannettasii Societatis Jesu Panegyricus, et carmen saeculare Innocentio 12. pontifici maximo dicta ad em. cardinales F. Vincentium Ursinum ... et Jacobum Cantelmum ..

발행: 1699년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

titissimo. Etenim quis tum INNoeENTIO puris pura dignior inveniebatur dieam equidem,& absit verbo invidia , nullus , nullus profecto . cujus si genus spectes , quis illo tum paternasium materna nobilitate nobiliori illa a Minervini Prineipibus, hae e ab Λndriae Duis cibus trahebatur. si virtutes animi, quibus veram inesse nobilitatem eum Λjaee ulysses contendebat ; siquidem hae nostrae dotes in. dustriae , nostra bona sunt , ae nostris sudoribus eonquisita, illa vero arbitrantis Fortuis nae beneficium: quis INNoc ENTIO praestanistior tanta illi a puero prudentia , iustitia . mansuetudo fui te ut non majorem in heroibus suis vel finxit, vel invenit, ae celebravit antiquitas. si merita, quis illo ditior qui immenso gestorum fasce onustus,glorioso pG

dere premebatur . vix attigerat xx. aetatis annum eum inter Romanae aulae candidatos

adiectus , statim ab urbano VIII. Urbini Le .gato eomes adjunctus , ut vieariam potesta tem exerceret . quod etsi in aliis mirum O pido is isset, admirandum in INN ENTIO non fuit, in quo eunctae virtutes praee ei maωturitate, ac properato veluti cursu aetatem praeverterunt. Quo munere egregie perfunctus , ab innocentio X. in Melitam Fidei Quaesitor missus est. in qua ille provineia tam illuae

12쪽

IIuIustria integritatis, vigilantiae, eaeterarumq; virtutum vestigia reliquit,ut perenniora su tura sint, quam superbissima ea monumenta, quae gratissimi Equites reeentissime posuerunt. si quidem illa, nee tempus consumit, nee casus deicit, nee invidia demolitur. : Sed jam Uiterbiensis praefectura INNOCEN.TIuM exeepit: quo ille in magistratu ,egregiuVirtutum patronum,aerem Vitiorum vindice, mitem pauperum parentem, vigilantem viis duarum, pupillorumq. tutorem se praebuit. nemo probus ab illo repulsam passus, nem noeens indemnatus evasit, nemo pauper dimissus sine mereede , nulla vidua, nullus pupillus a potentiorum injuria non oppressus

modo , sed ne laeessitus quidem sub illo est.

tanta nimirum de integerrimo gubernatoretum pietatis, tum severitatis opinio inerat universis. Quia vero jam maturus ad suprema munera videbatur , atq. ad magna negotia eum summis Principibus peragenda , qua maxime idoneus, in Etruriam Nun eius magno eum honore delegatus. hie ille in aula rotius Italiae gravissima, prudentissimaque, tamquam in exercendae virtutis eampo tantum de se speeimen dedit, tanto virtutum apparatu eonspicuus , tanta disti plinarum

supellectile instructus, tanta divini, humR

13쪽

IIniq. iuris, ae rerum politiearum scientia peis ritus apparuit, ut omnibus admirationi juxista , ae venerationi eisset :& jam tum quid furiturus olim faeile coniiciebatur. ut non unius propria Luculli laus fuerit,ut summus prius imperator, quam miles spectaretur equando etiam INNoeENTIus in ipso obeundi muneris exordio maximus visus est;ut non in illo adolevi sie cum aetate virtutes , sed adultamviris tutes aetatem reddidisse viderentur. Postea vero quam octo apud Magni Etruriae Ducis aulam annos versatus est ; quoniam ingens virtus ingentem campum , in quo exerat vires suas, exposcit :& male inter angustos fines magnus animus continetur: obruitur & sua mole immensa lux, nisi in aperis tum , ae liberiorem aerem erumpat; renunciatus ab Alexandro VII. , missu iq. Nuntius in Poloniam . putabat enim sapientissimul Pontifex, immensum iliud regnum par thea intrum esse, in quo INNOCENTII virtutes, quarum ipse admirator, & laudator fuerat, sumisma eum Eeelesiae , tum regni illius utilitate exercerentur. Et sane , diei te vos, quaeso, prudentissimi Senatores, tu Rex invicti sis me, quam aerem in illo in praevidendo mentem, quam expeditam in amplectendis bonis, qua

sagacem in evitandis malis, quam assiduam in

14쪽

in negotiis operam, quam vigilem ad omnia

rerum momenta animum , quam esseaeem, quam blandam vim in suadenda , quam faciis Iem morum suavitatem experti, admirati q. estis audio uno omnes suffragio assirmaro , magnam illi ad omnia mentem datam est , magnum animum: de ut illius perspicae lata. cuncta negotia feliciter peregisse, ita hujus facilitate omnium sibi animos demeruissω . Et tamen, o INNoc ENTII modestiam singuis larem : haud parem se tanto honori arbitrabatur . sed quid ego istue admiror hae eenim magnarum mentium indoles est,ut quo plura ex heroicis factis in se merita coacero Varunt , quo majore virtutum copia animum ditavere , quo elariore disciplinarum luee se supra reliquos evexere , eo magis infra se positos ducere,& sequi caeteros, no vero anteire. Sed quid inde factui quaeretis fortasse, E. pr. quod ab exordio dicebam: diuino hoc ipsum eonsilio accidisse, ut haec scilicet INNOCENTII modestia, haec in amicum henevolentiata, haec animi magnitudo , via ad Pontificatum esset: & quo longior, eo gloriosior, atqueis utilior videretur . nimirum ut per omnes Virtutum gradus, honorumque evectus ad maximum eniteretur; & ut sapienter mox Oa praeciperet, quae longa experientia didie isset.

15쪽

eisset. Etenim qui subrogatus .in purpuram Cardinalis memor tantarum virtutum, memor beneficii,auctor praecipuus fuit, ut in sata cris eomitiis Ponti Max.:erearetur. adeo V rum est , nullam semper in obscuro jaeerra Virtutem, nee perire memoriam benefieii, quod in homine ingenuo eolloeatum est.Haeis rebant animo gratissimi principis ea verba , quibus eum alloeutus tod ante annos INNOCENT Ius fuerat et quae quanto plus brevelatis, tanto plus amoris in amicum, tanto plus de se modestiae eontinebant et utere, am iee, in.

qu it, sorte tua, per me licet: & gaudeo beis

ne In te eum honorem collocari , cui me im-Parem profiteor .. o verbum divinum i quo sapientius haud equidem Pithius ipse ex adv-tis protulisset: & quo laudando non tot

quidem Graeea, non Romana neundia sussi. ceret. ex illis quiplae est , quae ut supra invidiam omnem, ita supra omnem laudem ausurgunt.nempe ex INNOcENTI i gestis unu est.. Λt vero me hie diutius immorari,& si ma. xima tum mea dicentis, tum vestra audie tium voluptate, magnitudo ipsa rerum , aemultitudo non sinunt. sed este bonσ animo , maiora illi eo dicenda sue eedent, ex quibus majorem et iaccdelectationem hauriatis . Et Polonica igitur aula in Caesaream, ad quam a Clem

16쪽

1 Clemente IX. Nuntius destinatus se eon tuis Iit , INNoeENTIuM sequamur . Verum hieme expectetis, ut illa repetam , quae supra enarravi: quanta nimirum ediderit exempla uirtutum, quam capacem ,& euiliber rerum moli aequulem mentem ostenderit,quam mais gnanimum gesserit animum , & nullis unis quam officiis i uperatu. antiqua haee in INNois CENTIO, &eonsuetudine ipsa, ipsa eo pia

iam vulgaria. quod singulare, quod inimitabile , quod divinum est, simpliei, ut hacte.

nus feci, enarratione perstringam .

. Iam in hune altiorem dignitatis gradum evecto , quis non deferendam illico purpuram opinaretur siqui dem munus illud eo semper i γ est habitum, qui purpurae proximus ae eedia: nee sistiti a Romani Caesaris auis Ia, nisi Romano insignes ostro, Nuntii deeeadere .aecedebat Caesaris ipfius favor: eujus animum qua ingenuo motu candore,qua per- eximia moderatione sibi arctissimὸ devinxerat. petebant id maxime, & suo jure aggesta tot annorum meritainee ultra tantum differis ri honorem grandior tam aetas patiebatur. Et tamen summa omnium admiratione nadieam an indignatione Romam priva tus evocatur :& quando ornandum galero

meritissimum eaput putabatur, satis visim

17쪽

I 6 est , si vulgari praeesnctum infula ad extremos Italiae fines mitteretur . Λt nullus unquatam amplus, tam ferax, quam hic , eampus fuit , ex quo copiosiorem meritorum segetem INNOCENT Ius collegerit, majora laudu praeconia reportaverit: nulla opportunior ocea issio, qua in ipsa demissione exeelsior videreis

tur : nullum tempus quo piorum senum oraiseulum non mirabilius , non certius haberetur . Enimvero mirari omnes, aegre ferre, miis me probare , damnare etiam , Virum tanta

emeritum stipendia, tanto gestorum fasto gloriosum, eujus si facta numerarentur, si liis tutorum ratio haberetur , si virtutes penderentur , non solum Cardinatatu, sed Pontiis fieatu ipso dignissimus uno ore judiearetur , arceri purpura, remover RomaJonge emanis dari: & ne ulla revocandi spes esset, inq. sa erum tandem senatum adlegendi, Lupiensi donari insula: quasi vero satis illa tantis meis ritis , tantis virtutibus, tanti'. titulis factum esset. verum attendite , quaeso, mirum oppido,mirum est , quod dicam, & vix apud posteros fidem inveniet: in tantae hominum admiratione, stupore, querimoniis, quid aliud videre erat, quam INNOcENTIuMerecto anima , hilari vultu , serena fronte,

palam testari se non ex iis esse, qui non altius

18쪽

virtutibus innixi, humanis perturbationibus hae, illae agitantur. γnee ejusmodi esse ipsius animum , ut reciproco vicissitudinum nune deletatur , nune efferatur. de aliorum admiratione admirari, de stupore stupestere, deq. ipsis conqueri querimoniis. se non eam de seipso opinionem habere, ut quotusquisq; honor esset, quo afficiebatur, non supra merita , supra vires illum esse,facile , atq. ingemnue confiteretur . ae proinde gratias agere,&:

habere etiam:velle, si posset, ei a quo pretiosam illam insulam aecepisset. o virtutem insignem l o moderationem singularem l pa-.ce tua dictum, saeratissime pontifex, quid

quid hactenus gemi, quidquid gesturus m

quantumVis magnum, quantumvis admirari.

se, hujus unius facti laudibus isseurabitu

omnia gestorum tuorum deeora huic unisees submittent. sed enim honori cedere, quenon uno meritus titulo sis, & cedere amiel gratia, magnum quidem eerte. at eedere quasi non meritus , eum maxime demeruisti pulsam aequo animo pati. eum admittendus jure, consuetudine, omnium voce, ac favuis, te , id sane supra omnem commendationem,

supra omnem laudem, inimitabile, divinundi est . quocirca veneranda silentio eximia. aeei Irinoc3NEir modestia, quam verbis commea-

δε danda.

19쪽

danda. par enim utcumq. veneratione silenistium t su Ecere quamvis magnifieae, quamvis splendida verba non possunt. , Ad vos vero me convertam, sanctissimi senes viaeenti, & Noysie etiam ne, quaeso,ad hi ibenda vestris oraeulis fides est nam si dubiis rare de illis lieet, nune maxime dubitandum.

quo enim pacto .continget , ut vester tandem

hiς nepos in altissimum illud Imperii fastigia

ascen dat, quando non solum a proxima gradu removetur, sed quam longissime deicitur qui siae, ut Lupiensis praesul nuci purpuratus,min in urbe , imo quasi extra Italiam positus, an saero sanctam Petri sed em ad vocetur nota ea nunc tempora, quibus E penitissimis sylvarum latebris sanctissimi Eremitae, ex remoti sim a Syria vigilantissimi Praesules acceriebaniatur . Eum posterior aetas morem obtinuit, eam Iesem aceepit,. ut nonnisi ex saerosancto Senatu Ponti Max. juberetur. Vacillat vestra, pientissimi senes, authoritas, nutat fides, i firmatur oraeulum, . sed ne ego stultus , qui divina non teneo - etenim non haec Naturae ordinem sequuntur , non humanis se legibus

accomodarit , nec eum servant et enorem, que caeterae res consueverunt. Siquidem non jure

miracula dicerentur, nisi miro, inexpectato,pe insueto prorsus. modo contingeren L. Quis

20쪽

Id unquam, dicite per vestram fidem, res qui pape dissipatissima , Hectorem Carasam , altero ex duobus illis adolescentibus, futurum Aciis driae Ducem existimabat quot humani ea sus quot vices intereessere Z quot dissicultates quot discrimina objecta λ quot lites intentae quot eonventus habiti t& tamen quia piisse.

nis oraculu erat,acclamatum Ducem, at q. in

possessionem lege admissum jam vidimus. quod si ita; quis vestrum ambigat, vel nune

maxime eonstare fidem oraculor ne q. unquam certiora, quam in praesentiarum extitisse,argumenta quae extra ordinem decreta sunt, extra ordinem etiam eventum sortiuntur : dctum praecipue cum neutiquam futura homi nes opinantur. quod quidem verum esse plurima superiorum temporum experimenta , α

res hare ipsa luculentὰ de'trionstravit. Enimvero sive instinctu Numinis, sive quod

minime dignum videretur, virum, cui noriar alterum , vel vitae innocentia , vel splendore virtutum, vel fama gestorum aequalem invenis let, tam longe ab aula emandatum, in

unius oppidi angustiis delitescere; ac veluti

In tenebris positum eum es e , qui in totius Orbis lumine , atq. in conspectu Omnium, uti In omnium ore erat, Versari debuisset, Roma. INNOcENTIuM , ut ei Senatui a secretis esset,

SEARCH

MENU NAVIGATION