M. Alexandri Bodii Epistolae heroides, et hymni. ... Addita est eiusdem Literularum prima curia

발행: 1592년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

non habent. Dira pr dico, vera tamen , pud vos breui erit nullus qui se in Miner iis exercitum conscribi sinet, quid enim faceret ubi poena prope , procul premia quin procul adeo, ut ite spe contingi possint. Proh vos dementes, improborum decepit dementia, qui csci licet, videre tamen se putabant. At per naturam iuueni videre non licet, que videt senex, nequc momento comprehendi poterant,quq san 'xerunt tempora: proinde negligi non debebant. Non dicam plura, huc quoque ad te scribo , ne te torqueat piems iamς vana expectatio , cum nillil ne diuturnum quiden prster Deum. Mediolani. bd P, li isi M. A. Bodius P. Florio S. P. D.

Vid tibi in mentem venit non Video, cur ad me scriberes quς nisi dissidenti grata escte nequeunt;me proteret plebis te meritas, tolletque popularis licentia Z d liria. Ego in publicum a quo tempore me liberauit mea innocentia non prodeo;dein hinc abeo, & cedam lol in cedam tempori,

172쪽

quod non facerem profecto, plebis si imperium perpeti possem; at illud mihi dedit

natura plebem ut temnam, & cum simulare possem plurima, illud unicum me prodit; e plebe dico quicunque cum vulgo sentit, seque dat populo, ea suspicit, miratur, quae huic belluar fausta videntur. nimirum , opes auaricia parvaS: honores venales : culta scelere contubernia; usque deo ne cuipiam esse, animos isti opinetur, cui opes non contigerunt. Ego vero haec

rideo, & quoties impotetem diuitem, Magistratum adulterino honore tumidum vi deo , peto ab animo meo, si huic seruo cedat si istos possit circu scribere, dein quam istud fieri possit facile, & horum vecordia

miror simul. Pares hercule mihi videntur animi, qui rerum tumet copia, &qui ino pia remittuntuἡ ; quod sua vi, opeS neque demant animum, neque addant. Reip. im tenesse fateor, plurimi sint e plebe, ut enim rectori mulorum cedit commodius, suos si spiritus non sentiant muli, neque magnis animis efferatur, sic ciuitati,pauci magno si sint animo; foetices tamen, qui isthaec vi-

173쪽

dent & rident simul. Caeterum cum plebeculae libidini seruire nequeam: vel Pri cipi ut paream: vel ut paucis curabo. Tholosae.

M. A. B. Patricio Scharpio S. P. D. R Edditae sunt mihi ab agnatis, & a te

literae; sed tuae elegantes, tuae candidae, tuae meae; neque mihi tempero, quin iterum tibi sim oneri, equorum more qui apud Xenophontem excitantur cloiso, popyiso mitigantur. Gratularis mihi tanquam Virtute ornato, tu quidem candide,

sed ego mihi quam tribuam plane n*n via deo. s me tibi probaui, praeter spem, praeter opinionem proseci. Suades in patriam reditum, idemque monent agnati; sed qua spes quo commodoξquin illud unicum me macerat, quod prae valetudine in Galliis perdiu latere, in patria prae re tenui palmcillim patere non possum. Habes, ais, Regem doctorum hominum amantem, illud

Deo, Vt animam debeo , qui si non euet, neque tu tuto domi doceres, neque ego

174쪽

prudenter in patriam reditum ornarem. Habes ais regni proceres cognatos, at ego ad illud Menedemi: alii habui Chreme: nunc habeam, nec ne, incertum est, o domus antiqua. Veru-enimuero quid ad me voces hae cognatus,agnatus,propinquus, ex his amicum noui pene neminem. sed illud quoque meminerint nullum gentia litium videre prius, paucos Videbunt pom hac mei similes, in quod conserant beneficium. Regem adeam mones Persarii more , faciam quicquid potero, licet cum pituita quotidie committor, sortiter tamen& more meo qui vitam sine laude non in gnopere expetendam censeo.Vale tuorum ornamentum. Rupellae.

M. A. Bodius M. T. S. P. D.

E N quae tua sit virtus, saepe per populares ad me perlatum prius, fidemque fecerit dubitanti, tuum Graecum, tuum Latinum carmen, hercule non protritum Terenth tamen, Pindarique veneres cum heri docte , moderateque attigisses, plus

175쪽

ipsa potuisti apud incredulum quam com-

mendationes omnium. Perculit me certe

rei novitas, neque putaui prius Mineri iam quid tuo sexui, piaetcr colum, fusum,stamen, linteum dedisse; virorum non galea,&2Egidem modo, sed& illud Thehcsse proprium. nunc nos neque Corinnam Pindaro olim minorem , neque Sappho Alceo credimus. Mentem seriunt Sibyllae, torquent Manto, Daphne,Tiresia,Cassandra,Helissa, Lamptasse, & dormientem CX- citant noua nomina; si quae suit Theano, si quae Marro, si quae Themis Euandri mater,

si quae Boco, si quae Cleobule, si quae Pr xilla Sicyonia, si quae Nostis, cuius Epi

grammata tamen mihi perlecta dubitandi tollunt cupidinem. Telesillam, Hedylem, Elephantina, Philaenin, persenas volui, n5poetrias. Sulpitiain vix dedi Martiali, ne que Eudociae, quicquid vult GDraldus dedi prius, multo minus Valeriae Probae. Pollae vero quicquid datum viri Lucani esse credidi Cornificiae quicquid, fiatris Cornificij: Elpidis quoque hymnos quoties nos legimus prius , toties subiit

176쪽

Boeti j mariti candor, & doctrina, denique

taminarum haec monumenta, nugamenta putaui, siue mauis aurium pabula.Nunc ego quo veni non video, deeritque paruquin Phemenoi Phoebi filiae heroicum versum tribuam, dein Poesin. Pereo Iupiter i aestuo, suro, quoties Virtutes tuo O natu video,quoties & Musas. Pallas ne foemina foeminane Themisis Clio, & Calliope tuone sexui debebunt poets omniaΘdebetur ne ius nostrum ξ Nunquam ego credam virorum eo venisse inclementiam, vos ut de veteri possessione venerum, & eloquentis deiicerent, nunquam eo venisse dementiam , ut qus nobis debentur laudum nomina inderent vobis. Hic hqreo, 'sed ut euadam putaui prius vestrum s Xum cum parum meruisset nostra tamen comitate , gratia , beneficio ornatum. At nunc Vsucapionis nostrum titulum suspicor, dubiusque pendeo, an prς- cessit bona fidest siue malles; cum nobis cum olim de rei summa certaretis, acie deuictas, & iure gentium nobis ancillas esse factas: proinde in mancipio, in pote

177쪽

166 M. ALEX. B ODII

state nostri sexus esse: sive viri simus: siue parentes: siue domini:& non a publicis officiis remotas modo , sed interdicta vobis veterum sororum, musarum nimirum& venerum contubernia, ne de re vestra,

deque veteri dignitate cogitetis. Vides quae olim steminae .suerunt, quo dolo, quave dementia populi cesura tuo te prohibet patrimonio ; tuo dico , non enim centum seueri grammatici, totidEmque garruli Sophistar ad animae tus facem accederent , hanc si semel accenderes. Illi enim lutulento, turbidoque alueo, tempestate & imbribus aucto, id est mentis imtemperie rapiuntur dum corrodunt, congerunt putida: tu e fonte perenni promanante rivo, nitido & tranquillo proflueres dum promeres caelestia. Quid enim istud eloquium acu pictum peregrina prOmittit minus quid ista mentis temperiesὸ tenues hae venae λ & csrules Θ rectique corporis forma nobilior ubi nihil pingue: nihil sterile: nihil terrenum, ubi puruS aer pectore: purs starnmς cerebro. Item si te mouet vicinia, quid ille Pictonum Rochiq

178쪽

siue rupis Heliconis Rupellulς sed inprumis mater, cuius odς Tiresis Sibyllς, vel renais Corinns mihi videntur.Foelix huic impetus, spiritus puri, sublimis suror, doctrina temperata, aer nitidus, concentus

leuior, sed inprimis inopinata inuenta, &ignea, quid dicam Θ Per Apollinem si oda certasset Vandonicus Pindarus, Antagonista non defuit Pictonum Corinna ; furit enim h c Roscia & vere vates reddit ab adytu. Sed quid pluribus ξ non tibi, Tir quella, peculium angustius, adde diuum

genus. Natura fauit, fortuna non defuit, interpellauit plebecuis temeritas: aut v lis , & surge: aut nolis & iace. Fontenais. M. A. B. P. C. Danthoneto S. P. D. As ad Lucinium legi epistolas, neque ἡ meo spiritu, neque e tuo: sed ut F bricio morem gererem: si vixit, ut scribit grauitate viis vir fuit magnus, scriptione forte minor. Leve est, & nescio cuius vicio hoc tempore tritum, affectata, severa, cocisa, arguta, superciliosa scribere: facere

179쪽

nihil minus. Sed quid ego de re protritaξει corporis temperamentum, authores ibbi designabo, miratur quis istum Θ terram sapit, & coeluin sonat, cuius quoque dicendi genus male cum Plinio contulit Erasinus: Romam spirat Plinius, hic Co dubam , illiusque cognatum Lucanum i go libenter. Video quo peruentum I non semper nitet Phoebus, dumque nitet ac cendit simul fuit vetus Academia fuit Ly- uin; sed non diu fuit. Ciceronis & Au gusti stas: sed stas tantum. fuisse quoque apud nos videmus viros: sed fuisse. Ite nucErasinusnquςitte, Fracastorium, Benabu, Aia gulti na, Ricum, Petrarchum, ROnsardia, acta sorte hsc fabula, utque homines,briata regimus, qui nos non norunt. Sic nos puriores regunt spiritus quOS DOS ViX nouimus, dant auserunt. Novi te mirari meupalatum,& perquirere libenter, qui me delectan qui apud me priores, dicam ca dide, ubi iurc ciuili remoto spiritus hos proluo , ad liberales illos & nobiles venio, quorum principes Xenophon, Herodotris, Demosthenes, Lucianus , HeliodorUS ,

Iulia

180쪽

Iulianus, Hippocrates, Plato saepe Aristotelei,Philustratus, Theocritus, Orpharus, Musaeus, Homerus, Anacreon, Pindarus, Euripides, Aristophanes, Item Cessar, Cicero , Terentius, Naro, s spe Naso, sespe Flaccus,&qui omni aetate istis similes su runt, uti Ronsardus, Tassus, Aristus, Petrarchus. Pibracus Hospitalius Belleacus. Bodinus. Si istorum spiritus tecum possis concoquere, & meum Palatum habes. odi quicquid pingue, quicquid tritum, quicquid durum, durum dico quod facilius duci potuit. odi quicquid artem prius prodit,

quam naturam; detecta enim ars mihi vecordia , natura Vero non arte tegi, sed regi debet. Denique noui ego nobilem primo contuitu scriptorem , Ut tu equos soles, qualis mihi viX crit Seneca. non Veto tamen quin apud horssculum sit primus, nepe apud suum,quod primo cessit: Valentis ad Rhodanum.

M. A. Bodius Patricio Scharpio' S. P. D. QVas tu ad x. Cal. Iun. dedisti, mihi pridie. Non Iul. reddits sunt liters.

SEARCH

MENU NAVIGATION