장음표시 사용
143쪽
LITTERAE INVESTITURAE TUTORIBUS ERNESTI
FRIDERI cI, IACOBI, ET GEORGLI FRIDERI cI, Λ RUDoLPHO II. IMPERATORE DATAE.
147쪽
Vice ac nomine Reverendissimi Domini D. Wol angi Archiepiscopi Archica cellarii & Electoris Moguntini Vidit S. Vteheuser D.
Ad mandatum Sacrae Caesareae Majestatis proprium. P. ObernburSer.
148쪽
LITTERAE SI XTI V. PONT. MAX. AD PHILIPPUM
Dilecto filio Nobili Viro Philippo Marchioni Badensi S IX Tu s PP. V.
Dileete fili Nobilis Vir salutem & Apostolicam benedictionem. iratissimae Nobis fuerunt tuae litterae datae XXI. Maii, quibus significas, toincolumem domum pervenisso, nostraeque erga te charitatis memorem esse, pollicensque esse turum te ubi ad nuptias iveris, quae tibi hine discedenti proposuimus. Nos quoque vicissim eximiae pietatis tuae memoriam perpetuo retinebimus: nec ulla unquam paternae erga te charitatis ossicia a nobis deerunt, idque libentius multo, quoties facultas dabitur, re ipsa ostendemus, quam his litteris pollicemur. Datum Romae apud Sanctum Marcum sub annulo Piscatoris, die XIII. Julii i583. Pontificatus Nostri anno primo. δ
149쪽
LITTERAE SI XTI V. PONT. MAX. AD PHILIPPUM
ΜΑ RcH. BAD. QUIBUS HUIc NUPTIAS GRATULATUR.
Dilecto filio Nob. Viro Philippo Marchioni Badens S Ixxus P P. V. Dilecte fili Nobilis Vir salutem & Apostolicam benedictionem
omnes tuae litterae sunt Nobis jucundissimae: Sunt enim plenae pietatis, quae quidem optimi Principis praecipua est laus: ea vero laude Nobilitatem tuam maxime excellere perspectum habemus, eamque in tuis litteris libentissime recognoscimus. De sorore Cliviae Ducis filio in matriamonium collocata, deque nuptiis rite & catholicae Ecclesiae more celebratis, gratissimum Nobis suit ex tuis litteris cognoscere; optamus, ut in ea conjunctione vivant quam diutissime, utque omnibus matrimonii bonis fruantur, utque ea res & ipss, eorumque Liberis, quos item multos eis contingere optamus, saluti sit, & Catholicae Ecclesiae amplitudini. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die Ia. Octobris I 58s. Pontificatus Nostri anno primo.
150쪽
LITTERAE SI XTI V. PONT. MAX. QUIBUS PHILIPPO
Dilecto filio Nobili Viro Phil. March. Badensi SI XTus P P. V. Dilecte fili Nobilis Vir salutem, & Apostolicam benedictionem.
Ex quo tempore te hic cognovimus, amavimuS Virtutes tuas, in quibus elucebat pietas, & studium Dei gloriae. Noluimus igitur amittere opportunitatem hanc scribendi ad Nobilitatem tuam in Dei causa a in quate, ubi opus fuerit, neque auctoritate, neque opera defuturum confidimus, mittimus ad Carissimum in Christo Filium nostrum Rodulsum Ro manorum Imperatorem Electum, Venerabilem Fratrem Philippum Episcopum Placentinum insigni doctrina, prudentia, pietate praeditum, nostrum, & sedis Apostolicae Nuncium Ordinarium, quae tecum, vel in adventu ipso, vel imposterum Episcopus communicabit, super iis omnem fidem ei habebis. Erit id Nobis gratissimum. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima octava Januarii Millesimo Quingentesimo octuagesimo sexto Pontificatus Nostri anno primo. Od. D I. P. LII.