In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

FERDINANDO VI

MARcus ANTONI Ug MARco LINI FELICITATEM.

Fimere Optimi Regis , & Parentis tui Ps1 Lippi ad Pontificem Maximum , ad Cardinalium Collegium, caeterosque Romanae Aulae ordines habui, timerem peccare me in publica commoda , u Te in his praesertim auspicatissimi Regni tui primordiis vel paululum detinerem. Nihil

enim

3쪽

enim modo tam vel grandius, vel glpriosius Europae sermonibus celebratur , quam tuus in Populis regem dis amor , ininandisque liberalitas, & providentia. Qtire cum ab amplissima , regiaque sertuna acceperis posse , & ab excellenti natura tua habueris velle humano Generi benefacere , gaude , atque utere ista' tuo praeclaro, divinoque bono ;

dum Tibi interea Orbis universiis &gratias agit, & plaudit.

4쪽

U o D Regum amplissim rum interitus in hoc iam inisssimo , augustissimoque Religionis domicilio, veteri more , atque instituto defleti publice soleat , ea . B TIssIME PATER, potissima causa est , ut illorum virtuti , commemoratis iliter Sacra beneficiis, quibus Rem Christianam juverint , auxerint, amplificarint , debita laus tribuatur , indeque omnes Ecclesiae ordines , non tam ad eorum memoriam sterili luctu , aut inani verborum praeconio prosequendam, quam ad eosdem serventius Deo, impensiusque commenda

5쪽

dos , quo non aliud grati animi testimonium vita lanctis utilius , excitentur . Quamobrem in his hodie honoribus PHILIPPO V. Hispaniarum Catholico Regi optimo persolvendis praetereunda mihi es se intelligo , quae non ad singularem ejus pietatem , Religionemque pertineant ; nec tametsi ad eum exornandum certatim civiles, bellicaeque virtutes , atque omnia omnium generum ornamenta confluxerint, illis abripi patiar orationem meam Nec certe committam , ut, cum Ille pietatem , dum vixit , caeteris suis laudibus potiorem duxerit , & nunc fruetum ejus uberrimum , & immortalem , ut sperare fas est , reeoptiae Beucorum Sedibus capiat , alio apud nos commendetur laudationis genere, quam quo Ipse maxime velit; cum praesertim n nila sit catholico Principe dignior laus,& ab hujus sanctitate loci alienum prope videatur quidquid religiosum , aut cum religione conjunctum non sit . Celebrent itaque alii , per me licet , ac magnopere praedicent PHILIPPI V. res sortiter, ac praeclare gestas ; Husque , sive in gerendis , sive in conficiendis bellis sortitudinem , in adeundis periculis alacritatem , in negotiis administrandis solertiam , in florentissima demum

fortuna potentiam , opes, auctoritatem , consilii vim , animi magnitudinem admirentur . Satis metanti Viri memoriae, satis dolori Tuo, satis expectationi , BENEDICTE Pontifex Maxime , facturum existimo , si pium , si religiosum fuisse ostendero usque adeo , ut pares in hac laude habuerit

a etiam

6쪽

etiam ex privatis hominibus admodum paucos. dc eum religiosissimis quibusque Regibus comparandus videatur . Atque ut materiam rerum dicendarum amisplissimam ordinate peragam , dc certis quasi terminis circumscribam , duo maxime sunt, quantum ego arbitror , unde PHILIPPI pietatem aestimare certo possimus : alterum , quod ad Hispaniae Regnum . non incertis , timidisque hominum

consiliis , sed praecipua quadam Divini Numinis

Providentia traduetiis fuerit: alterum , quod divinae electioni in Regno administrando ita responderit , ut re ipsa Rex a Deo electus , & ad Hispaniae felicitatem constitutus videri merito posset . Quae duo si non magnifice magis . quam Vere a me di sta videbuntur , promptissimum unicuique erit constituere , quam eximia Ille pietate ab ipsa adolescentia , ac deinde in reliqua vita fuisse putandus sit, qui dominationem amplissimam . & qua nulla sortasse major in terris . Pietate Promeruerit , Pietate gesserit. Et vero si humanae dumtaxat rationes subducerentur . si expenderetur unice conditio rerum . ut tunc erant , ac temporum : Cui veniret unquam in mentem opinari , Andegavensem Principem in Gallia natum , atque apud Ludovicum AVum , cui diuturna . ac gravissima bella hiat nus cum Hispanis fuerant , educatum , in tanta Gentis utriusque aemulatione , ac tam aperto disisidio . ad Hispaniarum Regnum aliquando evasu-- Α 4 rum

7쪽

rum Fuerit Ille quidem ex ea sty e progenitus.

cujus tanta extitit semper non modo vis . atque potentia, sed bello etiam , ac pace virtus, ut qui ex ea nascuntur . Regnis vel regundis , vel acquirendis ipsa natura se ali quodammodo videantur : Fuerit secundo Carolo affinitate. & sanguine conjunctissimus : Fuerit praeter haec institutus egregie sub insigni Praeceptore Meldensium Antistite , atque omnibus regnandi artibus mirum in modum instructus : Fuerint tandem in Illo omnes Rege dignae virtutes BoRgoesia Genti maxime fi- miliares : Quid haec ad Regni spem . quam ad-Versa quaedam rerum omnium conspiratio penitus praecidebat Θ Nam & Carolus , tametsi affecta valetudine, florebat aetate adhuc ἔ ec novis contractis nuptiis Familiam ab interitu servaturus videbatur ; 8c nihilominus sterili utens matrimonio , haeredem Regni ex Bojoariis acciverat. Gravia sane haec . & quae humanis rationibus expediri haudquaquam possent. Itaque si paulo post Regius Haeres in ipsis incunabulis praematuro funere extinguitur; si post longam, & inquietam deliberationem Carolus novum sibi Succetarem adsciscit hunc ipsum , de quo loquimur , Andegavensem Principem : Si demum ipse, supremis tabulis vix conse- Ais , sine liberis moritur : cuinam id omne tribuendum , nisi praepotenti Numinis voluntati, quae

cum in humanis rebus omnibus dominatur , tum

vero in hoc tam dissicili , impeditoque negotio visa est optimi Principis insignem pietatem remu

8쪽

nerari & Religiosissimae Nationis selicitati con

- Leviora haec tamen, si cum iis , quae Caroli secundi mortem Consecuta sunt , Comparentur . Scis prosecto , BEATIssΙΜE PATER , quam prope 'factum sit , ut PHILIPPUS jam Hispaniae Rex

salutatus , dc ad cernendam Regni haereditatem profestiis , vi inde & armis deturbaretur . Scis quot simul Gentes armorum inter se societatem coierint adversus Eum , quantamque belli molem prope imparato intulerint . Nec vero est cur illius temporis clades, direptiones , incendia , quantoque mortalium sanguine, & quam Varia, ancipitique fortuna pugnatum diu sit , denuo in memoriam revocemus . Unum dico , si obstinassent animi bellum trahere donec lis serro decernere tur , nescire me quousque progressurum esset se-rale bellum , quamque in partem sortuna belli esset ad extremum inclinatura ; Attritis enim sin. lperioribus praeliis Hispaniae Viribus , Amicorum opibus ex magna parte distractis , potentissimo exercitu cum infestis signis jam intra Regni fines recepto , scissis in contraria studia Populis, non- λdum satis firmata Imperii vi ; Quis certo cons qui possit , quem tandem exitum esset ea contem Jtio habitum p Ιn hanc scilicet tam periculosam, 'di ancipitem aleam adduci rerum summam oportuit , ut appareret , solo Dei nutu compressam illam procellam , ae dissipatam fuisse . Nunquam enim Rut uberius, aut clarius , quod scite admin

9쪽

nuit Grysosthomus , Dei potestas summa . quam in summa rerum desperatione se explicat: Ut tibi νυμ tura sutitas dees, ibi potentia Conditoris fulgeat. Et

vero , cum maXime omnia ad perniciem inclinare videbantur , uno ex illis nec opinatis eventibus , quos imperitum Vulgus fortunae jocos . nos Certa Divini Nivninis consilia rectius appellamus . bellum illud teterrimum , ac sempiternum momento resedit : quodque magis mirere , rebus omnibus inter partes ex aequo & bono compositis , utrinque ab armis discessum est . Sublato quippe in ipso robore aetatis Iosepho Caesare , Carolus frater in Germaniam ad Imperium evocatur , Pa coalescit. Hispaniarum Regnum PHILIPPO relinquitur pacatissime possidendum . O magnam vim Numenve summi Rectoris, & Domini, per quem

Reges regnant , Principes Gominantur l. Quis in hac tot eventuum tam mira , tam secunda , OP portunaque consensione, certistamum divinae voluntatis argumentum non videat pQua jam pietate suisse putandum est eum Ad Iescentem , quem vix decem , & octo annos natum Deus Optimus Maximus tam apertis indiciis ad regnandum elegerit , totque disjectis moris , tot dissicultatibus superatis . in Regni tam opulenti possessionem immiserit 3 Scio equidem fuisse olim in Hebraeo populo Viros divinitus ad regnandum electos , quorum deinde vita vitiis inquiuatissima, Reique publicae exitialis inventa sit. Verum n unus aliquis reperiri possit , qui quo temporς

10쪽

Hemis est, non supra reliquos pietatis Iaude eminuerit , nescio: Et certe Saulem ipsum legimus. cum sacro inunctus oleo. & regia dignitate insignitus est . non modo probum . & innocentem suisse, sed ea etiam morum, & vitae integritate :

Ut non esset vir de stiis Israel melior ilio '. Adeo in oculis summi Numinis sola Pietas in pretio est .

eaque una , ut ait Apostolus , ad omnia utilis in

venitur .

Age vero . Qualem se deinceps PHILIPPUs

in Regno administrando praestiterit, atque utrum tam praeclaris initiis reliqua consenserint , vide mus . Principio id unum agere , id sedulo , ac diligenter conari, ut in tanta rerum omnium jacst

tione, aC tumultu , publicae incolumitati prospiceret ; Populos in fide contineret ; rebellantes &seetiosos partim metu compesceret , partim benignitate emolliret ; belli calamitates reficeret ;tranquillitatem toto late Regno restitueret; Rem denique publicam miserandum in modum afflictim . prostratamque, denuo in splendorem, ac dignit tem pristinam excitaret . Quas porro non adhubuit curas, cui pepercit aut labori, aut industriae. ut haec omnia quam celeriter, feliciterque conficeret 8 Conseribendi erant maximi, ac potentissimi Exercitus 3 Conscripsit. Arces operibus muniendae 3 Munivit. Comparandae Classes, instruem dae acies , gerenda bella 3 Comparavit, instruxit, gessit. Atque haec animi tam incredibili firmitate.

SEARCH

MENU NAVIGATION