Christiani Guil. Thaslemanni... Tractatus De nube super arca foederis commento iudaico iterum editus cum vindiciis accessit commentatio de auctoritate Philonis et Iosephi in historiam rituum sacrorum

발행: 1771년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

DOCTO ET AEQVO LECTORISQuod sere aceidit omnibus, qui in

dubium vocare audent opinionem a multis annis vel saeculis doctorum hominum calculo comprobatam serioque defensem, ut in reprehensionem incurrant eorum,

qui inueteratis opinionibus pertinaciter inhaerent, bilemque adeo iis moueant: id mihi quoque non potuit non euenire, cum anno LII. in Disputatione Acadomica dubiatationes mouissem contra vulgarem satis sententiam doctorum, quae nubem in templi adyto super arca foederis perpetuo resedisse decernit. Non defuerunt quidem iri Do- Elissimi, Praeceptores inprimis Optimi in hac Academia, et cum iis Gottingen S, qui instituto meo omnino fauerent; id quod inibrifice erexit atque confirmauit animum: mox tamen extitere alii, qui eandem rem palam,

nec sine magna indignatione, improbarent,

3쪽

et contra disputare susciperent. Anno enim Proxime subsequente mihi primum opposita

nunc apud Hirschbergenses Ecclesiaste praeclare merente, Dissertatio de Arca Foederis ordinaria columnae m/bis et ignis stri; praesde Cel. Io. FR. sΥIEBRIT ZIO Hal. IT S 3. Proposita ac defensa; in qua cum nihil aliud actum esset, quam ut sententia vulgaris, Cum vulgaribus etiam argumentis, repeteretur, neque visum esset Cl. Auctori, attingere a gumenta mea e silentio Philonis et Iosephi, et ex rei ipsius natura petita: non opus sane erat caussae meae defensone contra eiusmodi aduersarium. Quam ne forte tentarem, ab ipso diligenter cautum fuit, ad finem Dissertationis solemni veluti formula silentium mihi pro humanitate sua imponem do, ut qui causiam liquido iustam defenderit. Alius non multo post mihi extitit adauersarius grauior Io. EUERΗ. RAVIVS,Τheologus Herbomensis Primarius, qui prumum per particulas edidit Exercitationes Academicas pro Nube Gloriosa super Arca Foederis mihi oppositas, easque deinde uno volumine ita recudendas Curauit, ut meus libellus ad latus poneretur, in Dissertation

4쪽

- Sacris Antiquariis Traiecfli ad Rhenum37 so. 8. A quo cum iniquissime habitus ei lem, in superiori inprimis Exercitationum

istarum editione, iterum caussam meam si scepere magno cum fauore Gottingenses,3 Aurique iniustam acerbitatem ita reprehenderunt, ut in repetita editione Ultraiectina deleret quaedam iniquius iaetata, mitioremque paullo animum ostenderet. Summopere quidem in Praefatione eiusdem editionis recentioris laborasse videas Cl. RAUIvΜ, ut excusaret acerbe dicta; quae cum in omni controuersi In genere nullam excusationem habeant, mistra et hoc fecisse recte putandus sit. Quamuis igitur Iacessitus et prouocatus a tali aduersario, a me tamen impetrare non

potui, ut de moro vulgari statim ad scribendas Vindicias me accingerem, dissensumque eius non modo sed et iniuriam aequo potius animo ferendam duxi. Cuius quidem patientiae et silentii iustasirilii caussas habere videbar. Etenim cum Doctissimorum Virorum, quorum magna apud me est auelaritas, tulissem assensum, meqile ex hax parte non fiustra laborasse crederem ; id mihi satis esse arbitrabar ad negligendas aliorum reprehensiones. Neque ou

5쪽

que expectaram arroganter, ut omnes in par- tes meas traducerentur, quod nemo in re quamuis certa sperauerit; iniquumque semper habui et stolidum eorum animum, qui male excipiant aliorum distensum, a quibus tamen et ipsi dissentire haud dubitent. Sine arrogantia tamen hoc mihi poteram persuadere, doctos rei iudices, argumentis ab utraque parte pensitatis, utra momentum faciant, intellecturos esse ipsos; ut vel sic non mea opus esset defensione. Primariam autem

silentii mei caussam hanc fitisse non dissimulo,

quod natura mea abhorret omnino controuersias, inprimis cum aduersario violento ineundas, quas satis usus docet, non modo

inanes esse, sed etiam saepe periculosa S. Quo grauius lacessitus fueris, eo facilior erit ad paria peccata lapsus, si in primo praese tim indignationis feruore ad defendendam

Caussam tuam accesseris: unde seruentes eiusmodi controuersias saepissime videmus in m ras abire lites et agitationes animorum, in quibus vel nunquam, vel perraro saltem, verum recte indagatur; placidum enim animum requirit veri studium: ncque alius tandem totius litis euentus sequitur, quam Vt turpiter se dent litigantes, risumque vel certe

6쪽

Quibus rationibus adduinis ego nunquam Cl. E A ut O vindicias opposuissem, qui facile praeuidebam, nullo modo apud ipsum aliquid prolaturas; nis nuper noua editio expetita fuisset libelli mei, quem, ne ab aduersario ad incitas redais has viderer, sine defensione caussae meae dimittere non sustinui. Accessi igitur ad satisfaciendum Uiri Docti, non conuiciis, sed dubitationibus, his utique, quas ad rem facere periti agnoscere possent. Cuncta enim perseu ui et longum et molestum mihi et legentibus, et alienum

a caussa, videbatur. Plurima enim cum

lauit, quae non plus momenti ad victoriam haberent, quam insectandi, qua subinde e

sertur, acerbitas; quam ego nec tali Viro, nec caussae tenuitate, nec liberali doctrinaratus dignam, nec notare volui, nec imitari. Immo quae ad rem non pertinerent, et iniquitatem proderent, modeste potius dissimulanda existimavi, ne vel sic mortuo insultare viderer. Quid secutus sim, promtendum erat, ut in ipso libello allatis argumentis ratio visque constaret sua, neque t mere me ista aut proterue erudisse defenderem: quid assecutus sm, aequi iudicabunt

lectores, quos totius causiae ac certaminis arbitros atque interpretes libenter agnosco, meliori

7쪽

meliora docenti ultro gratiam habiturus,dumne conuiciis, aut alienis a re Commentis , sed e subtili interpretatione fideliter reis petitis argumentis agatur. Nam ista velitatio turbandae rei, quam expediendae, bonis omnibus semper accommodatior est uda. Subieci Commentationem Commune argumentum tractantem; cuius consilium

cum in eius limine satis iam indicatum sit, nihil amplius hic praemonendum duxi; quam

ut sincero haec animo in rei sacrae emolumentum a me scripta esse sancte confirmem, ev meam qualemcunque opellam, meque alvi eo ipsum; docto aequoque lectori ctiam atque etiam commendem.

8쪽

SUPER ARCA FOEDERIS

' COMMENTO IUDAICO

10쪽

Cum in interpretatione librorum sacrorum, tr dendisque suae gentis antiquitatibus eam semper nationem ingenii sui prodidissent Iudaei, ut in fingendo plus iusto sibi indulgerent, in iis

maxime rebus, ex quibus peculiare aliquod, necessetfandunt aliis gentibus deeus sibi nata sperarent, eamque consuetudinem suam tot tantisque documentis demonstrassent quae etiam minus circumspectos aduertere, atque rem suspectam facere debuissent: mirandum tamen est quanta facilitate in amplectendis illis, quanta certe inconstantia in probandis tu- 'pudiandisque, Christiani, nequaquam celeioquin Iudaeis dediti, usi sint. Atque huius rei eausas non

est dissielle indagare, si quis modum perpenderit, quo Christiani primum ad linguae Hebraicae scientiam

peritenerunt. Cum enim nulla alia eius diseendae ratio pateret, nec aditus ad eam daretur, nisi per Iudaeos ipsos, quibus olim solis huius linguae tradendae saeuitas estet, nulliqdum libellis compositis.

SEARCH

MENU NAVIGATION