Constitutiones in dioecesana synodo ab illustriss. et reverendiss. dom. F. D. Matthaeo ... Anno domini 1706

발행: 1707년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

conscientiam onerantes , ut ςXequi ne mi

nem pigeat, quae in Dei cultum, &. anima rum salutem impendenda pryricribuntur , lillud carius indicentes, ut quae ad mores corrigendos spectant,& scandala dispellen, da , exemplis potius, quam verbis animis ivgcratis; Nos enim,sicut & alii quicumque fuerint in sortemDomini Vocati,fundamenta sumus ad Christiani Orbis aedificium ad dicta, dum credentium multitudinem verbo instruere,pxemplo conformare, de cunctis opere opem ferre, nostii primi juris esse non ambigimus: Nos, inquam, ipsi lapides sumus , qui virtutum scalpris perquadrati, probisque moribus pro caemento connexi, stiper Petri petram Ecclesiae fundamentalem vicisti m componimur,& ejusdem muros attollimus, quibus fidelis populus innitatur , superaedificati quidem super funda mentum Apostolinum, & Prophetarum

ipsis ,summo angulari lapide Christo Jesu; Ast si lapides isti scabri absque morum, &cxemplaris vitae compositionc ad structuram aptantur, quid erigi judicabimus, nisi ruderum congςriem , vel parietem illum absque temperamento linitum, quem ca-: surum

12쪽

Iaatur λ Huic lane quicumque Innati conΠ-derent, tamquam. parieti inclinato, & maceriae depulsae, ut David ait, pari lapsu cor ruorent ; SI ecce Ieremiae quemas, dispersi sunt lapides Sanctuarii in capite omnium viarum : quod deplorans divus Bernardus in sua Synodo ad Pastores ait: lapides Sanctuarii, id est Sacerdotes, sunt in eapnibos, Hest in initoitu latatum viarum, d caeentcnina populos p v prava exempla ingredi vias lacas, quae ducunt ad mortem. Cavete itaque mei dilecti stimi ; ne de votas haec verba fiant: Vigilate tamquam pro vestris, alio tum animabus ratione net reddituri; quidquid enim vos mali feceritis, id sibi litacitum putant laici, & sine erubescentia D trandum. Vestram dignitatem dijudicate,& has perbreves, quas exhibemus Constitu rioneS, ne contern natis, sed prae oculis habere , & ad Divina: Majestatis obsequium, vestrum, populique profectum , &ad Iaostrum spe ratum solati um, servare satagatis. - Valete .

13쪽

CUTIO

i ILLUSTRISSIMI DOMINI

T TEnerabilesConsacerdotes, & Fratres V--carissimi, praemissis Deo prae

cibus,oportet,ut ea, quae de Divinis Ussiciis, vel Sacris Ordinibus, aut etiam de vestris 2moribus, & nccessitatibus Ecclesiasticis a. nobisconferenda sunt ue cum Umni charitate& benignitare unusquisque vestrum s. scipiat, summaque reverentia, quantum Valet, Domino adjuvante , percipiat; & si quae digna sunt emendatione, omni devotione, & humilitate fideliter studeat emendare; Si autem alicui sortὸ quod dicetur, vel age . tur displiceat, Palam coram omnibus con-

isfassibilite' quod cupimus assequemur,si

triumphari erit in nobis charitas , si V coeuntium in unum , animorum non sit di visio. Ab-

14쪽

m Satanas artibus interponat : dc nec discordans contentio ad subversionem Iustitiae lo cum inveniat; neque iterum in perquircnda Veritate, vigor nostri ordinis,vel solicitudo tepescat. Piasibus ergo intentae folicitudims sparitu ferientes spe audentes,orationisemper instantates, mo eamur, omnes causam suam Dominis commendantes, a quo omne datum optimum expeetamus, d, quι inhabitare nos facωtr rana animes in Domo . Benedicamus Dominuncta Caeli, coram omnibuS ι entibus confitea

mur ei, qui nobis, in s i obf'quium congregatis, det melle, α' perficere pro bona moluntate, quae reeia fuerint,in medioque nostrum iuxta inlatia libilia promisia discurrms , mirabiliter nos ἀAIontibus aeternis, illuminet; 'lic patiatur nos pratis affectibus falli, aut mala moluntate perierti . Ad haec Filii dilectissimi cum ad eneritis , ut Deo in hac maxima actione in hoc monte saucio immoletis, benediatum stiter mestrum , bene diei. e cordis mestri anxie tates , benedicZa incommoda, quae pertulistis. Benedicii mos a Domino , cuius gratiae mos commendo . Benedicti a Sanctissimo Sal tore nostro Domino Ies, Christo, cuius mos directionι committo . Benedicti a me Sermo

15쪽

Pastore Hro, qui a prima die, qua ingressus

sum, non iudicami me scire aliquid inter Viasos,

myi mosmetipsas in chrasto . Assideat in medio nostrum 'Dominus Iesus expansis manibus superna benedictione defluens; Uxorem suam quam matrissima charitate sibi copularuit, in suae lateribus Domus abundantem , Filios qua suos, Aut olimarum no Dellas in suae circuitu mensa complectens , hιlari more sngulis dicat. Benedicae vos Divina Majestas Pater, Filius,& Spiritus Sanctus. Ame .

16쪽

PATRIS, ET FILII. ET SPIRITUS SANCTI.

Nos F. D. MATTHAEUS a S. Stephano Lector Jubilatus totius Ord. S. Francisci ex-Minister Generalis, Dei, & Apostolicae Sedis gratia Episcopus Cephaluden

sis, Regiusque Consiliarius. Omnibus,osingulis Ecclesiasticis, Populisque nostrae iurisdietioni subiectis salutem in

Domino Saliatore .

ΡLenaria auctoritate qua fungimur,sacrorum Canonum, & praecipue Sacr. Trid. Syn. , aliorumq; Summorum Pontificum decretis, dc Sacrarum Congregationum declarationibus inhaerentes', sequentes Constitutiones ad majorem Sanctissimi B L SAL-

17쪽

sALVATORIS nostri Numinis tutelaris& Beatissimae Virginis Matris, sine originali labe conceptae, gloriam, & laudem sempia

ternam et ad GDivini cultus incrementum , Sacramentoru decentem pertractationem, Cleri reformationem,& animarum nostrae curae concreditarum ediscationem,plena

attentione decretas , piaesenti Synodo indisimus, & publicamUS.

18쪽

' CONSTITUTIONUM

CEPHALUDENSIS

ECCLESIAE IN DIOECESANA , SYNODO. t

PARS PRIMA

DE FIDEI PROFESSIONE

Catholica Fide , cujus

finem salutem anima rum esse praemonuit

Princeps Apostoloru, primordia statuimus, qua praevia dirigen- . te, nostros Synodales gressus perficere possimus absque lapsu ;per fidem enim ambulamus, ait Doctor gen- cor tium : & sicut ei firmiter adhaerendum ob

19쪽

I summam auctoritatem Dei revelantis, sic eam ore promendam piaecipimus formula in Bulla fel . record . Pij Papae IV. prae scripta . Primo. Ab omnibus, qui Dignitates, &. Canonicatus obtinuerint, & Eeclesiastica bene ficia Curata, infra bimestre saltem a die possessionis, qua praetermissa, possessio nem sibi noverint,quo ad fructus faciendos, minime suffragari, ut statuit Concit. Trid. sessi. 24. de res cap. 32. talem professionem coram Nobis, vel nostro Vicario Generali, aut Ministro a nobis deputando, &Sed -Vacante coram Vicario Capitulari; sed a dictis Dignitatibus, & Canonicis etiamo coram Capitulo non ignorent emittendam. Secundo. Ab omnibus Vicariis Foraneis nostrae Dioecesis, Ab assignatis Coppellanis,&ad munus Coismatorum admissis, etiam si Regulares fuerint si eam saltem coramo Superiotibus suis non emiserint A lectoribus publicis, vel privatis Sacrae Theologiae, Ses. 6 4ς Magistris post nos rana approbatio- et ς' ' nem literis exprellam aut artes liberales

docentibus. . . l

l - Itidem a promovcndis ad doctoratus laus te ana, ctiam si Medicinae sit, vel Chirurgiae,

20쪽

ab omnibus tandem, quibus de eorunta nomine, & titulo providebitur, quae in ipsaniet Pii IV. Bulla praescribuntur, subpoenis ibidem inflictis, & ncistro arbitrio innigς gendis, cujus, ut omnibus innotescat, quae

sequitur est forma. . . I

Ego N. firma fide credo, & profiteor omnia, S sngula,quae continentur in Sy m- bolo fidei, quo Sancta Rom. Ecclesia utiturilvidelicet. Credo in unum Deum Patronia Omnipotentem, factorem Coeli, &Terraeὰ

visibilium omnium, &invisibilium. Et in unum Dominum Jestim Christum Filium

Dei unigenitum. Et ex Patre natum anto omnia s,eula. Deum de Deo, lumen de lurimine, Deum verum de Deo vero. Genitum

non factum , consubstanti lem Patri, pcrque omnia facta sui.Qui Propter nos homines, & propter nostram salutem descendit deCoelis. Et incarnatus est de SpirituSancto ex Maria Virgine, & Homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus, & sepultus est. Et resurrexit terti die secundum scripturas. Et ascendit ista Coelum, sedet ad dexteram Patris. Et ite rum Venturus est cum gl0ria, judicare vi- VOS, & mortuos, cujus regni non erit finis. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION