Dissertatio osteologica de modo, quo ossa se vicinis accomonant partibus, quam subpræsidio clarissimi domini Hieron. David. Gaubii, ... publice die julii 1743 defendendam suscepit Johannes Benjamin de Fischer, ..

발행: 1743년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ILLUSTRI AC GENEROSISSIMO DOMINO,

SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS RUSSICAE COMSILIARIO INTIMO ACTUALI.

PERSONAE AUGUSTISSIME MEDICO PRIMARIO, E TSUPREMO REI MEDICAE PER RUSSIAΜ DIRECTORI, DOMINO ΜEO GRATIOSISSIMO.

3쪽

pectanti mihi tum nominisTui dignitatem summam , tum studii, in quod incumbo, genus, nihil potius esse arbitror , quam ut hancce, levidensem licet, exercitationem Academicam, Tibi, Vir Illustris lredderem sacratam. Cum enim, Vir excellentissimel sanitas pretiosissima IMPERATRIcis NosΤRAE CLEMENTissiMAE a longis Tibi concredita fuit annis, & quod maximum , Tuis selicissime conservata curis ; Cumque praeterea Augustissima munificentia meritis

tuis justissime responderit, Te ad amplitudinem Sui intimi & actualis Consiliarii evehendo , Tuaeque tradendo directioni res medicas per universam Rustiam: ec cui alii

4쪽

ex iis, qui se Russae salutant subditos, me

dicis osserendum soret documentum Iainborum Academicorum p Suscipe itaque, illustris Domine, hocce meum, mente ma

nuque benigna, & favore patrocinioque Tuo gratiosissimo dignare.

ILLUSΤRIS NOMINIS TUI,

Lugduni Bata .

die Iulii.

374 . Cultorem devotissimum

5쪽

PROEMIUM

ericulum facturus studiorum me rum, deflecta olfium materie, quomodo vicinis se accommodent partibus, disserere quaedam, constitui. Orcio tractationis, m cognatus, exegit, quaedam, clariormn propria dominae illius intellictum , degeneratione ostium; de diversitate istortim in diaversa aetate ; de disicrimine oblium procremutium ; is de configuiratione inrum , sexibus nationibusque proprio , praemittere , quo scilicet haec, fingulis capitibus tradita , suo loco melim ct distinctius in examen , memoriam revocari possint. In omnibus vero ita versatus fui , ut

aliorum stententias miras, novnunquam O vanas, vel breviter attigerim , vel silentio transieram, tacens etiam auctorum nomina , ne nimis ampla

ct obsecura, nec ovi, alterive molesta ct θpino evaderet dissertatio; habita saltem veritatis ratione , experientia tesimonio confirmata.

6쪽

CAPUT PRIMUM.

. De Generatione ossi .

uicumque mirabilem naturae ordinem, quo in formatione, nutritione, dc incremento partium corporis humani utitur, curatius animo secum reputat, nihil sapientius illo & praestantius, quod originem suam magis innuit divinam & arduam , facile deprehendet. Prima quidem rerum principia, ex quibus omnia condita sunt, non ita perspicacitati mentis humanae, & ejus perquisitioni patent, ut intimam illarum indolem, ex prima origine sua mruat. Quin nec legum explicatior ratio , qua cuncta, sibi invicem connexa, mutuas in se conserant actiones, omni ex parte ab intellcctu hominis, in sensibilibus tantum expendendis, maxime versante, ex certis sontibus hauriri potest. Uerum enimvero quam primum oculi hominis rudimenta capere atque in examen adducere valent; tota hmus summi operis machina, tantam, in ornatissima operationum suarum serie, Ostentat praestantiam, quae nulli excellentia cedat.

7쪽

Plerique Anatomici, ab omni aevo, operam suam in adulti rum corporum sectionibus magis posuerunt, quam juniorum. iique, qui hisce perlustrandis sese dedidere, multa de situ, taexterna partium facie, interiori illarum haud spectato genio, exposuerunt; quod vetustior praeprimis Analome, uti & recenistior , omni quasi sagina, prodit. Si vero ulla, haec degen ratione ossium doctrina, veritati illi comprobandae argumentum atque exemplum praebet quam luculentissimum, cujus comtemplandi negotium, in Praesens mihi paucis extequemdum, Proposuus. III.

De prima ossium materia & natura, valde quidem inter se discordantIsententiae, dum alii antiquiores, illam copiosiori ex terra, & ex hac proficiscente siccitate & ariditate; alii ex se mine crassiori . magis terrestri ; alii ex subtilium membranarum, sibi invicem accrescentium , conteX tu, natam esse, au-- Iumarunt. Quod primam attinet & secundam de particulis osseis sententiam, utramque accuratior pervestigatio refellit, cum corpusculum foetus, sensibus usurpandum, molle quoddam, & sere homogeneum, exhibeat concrementum; licet haud inficiemur, quod com firmata Ossi, mole terrestri, reliquas ex cedant Partes, omnino omnes. Illa de membranacea ossium compolitione, ex visus errore & fraude nata. in comteri platione scilicet fontanellae infantis, falsa omnino cognoscitur; quippe inter Pericranium, dc Duram matrem continuas lamellas, interposita substantia cartilaginea, abscondita haeret..iae ut in aliis, succcessu temporis, solito naturae jnstituto, in os convertitur. Propria autem ossium materies, ubi sese

conspiciendam praebet indaganti, est ad instir gelatinae, seu mucilaginis, leviter concretae, quae compactior reddita, Cartilaginem cssicit, in Oa durescentem.

. . I. IV.

8쪽

s IV. Postquam increscente copia substantiae illius l. III. hae-

tenus pellucidissimae, & levi vi dissolvendae, haec majorem induit consistentiam , & opacitatem , incipit in conspectum prodire stigma aliquod, valde parvum . duriusculum, obscurum, a cartilagine plane diversum, osseum aliquid . sed tamen molle. Hoc an ex compactiori , & firmius adicto subtilissimorum vasorum contextu, ortum deduxerit solum . indubitatis haud evinci argumentis poterit; dum nulla arte organica illa constructio detecta, nec ratio evidens physica praesto est , cur in hoc loco magis, quam in alio, carti . laginis primitivae stamen illud osscum proveniat.

s V. In hac osteogenesae periodo, materie gelatinosa prima sq. III

in cartilaginem redacta, haec non putari debet pro mole qua dam , rudi rmi, digesta , quae nullam plane similitudinem cum parte, in quam abit, gerat , ut nonnulli in animum sibi induxere. Certe in minimis suetibus, qui manu contrectari potuere, species quaedam futuri ossis in cartilagine veluti depicta apparet I e. g. in ossiculorum tarsi ; licet inficias iri nequeat, formam illam, a persectione, dein consecutura, longe abesse. I. UI. In productione inchoamenti osset I. praec. in discrimina quaedam , respectu sermae ossis Obveniunt, nec unus naturae placuit modus. Uel enim simplicissima in cartilagine unum tale punctuin conficitur, si illa non varium, quoad figuram , nimisque irregulare os constituit; ut ossicula carpi. Vel in angulosis amplis,& crassis, plura fiunt primordia, diversis in locis. e. g. in ossibus vertebrarum, coxarum, quae ex triplici nucleo B ossem Disiligo Orale

9쪽

ogeo in unum concrescunt. Vel in fibulosis additamentorum in speciem ossa. se perficiunt, dura utrimque ad extrema in epi- physibus unum inchoatum, unumque in medio Ossis corpore. minstar granuli, comparet; e g. in osse femoris . humeri &c. Vel tandem rotundulum illud in principio , postea radiorum imstar, ex uno centro manantium . quaqua versum fibras suas exporrigit Ec dispergit, sensim longiores, firmiores, latiores, reticulari intermedio nexu ; ut cernitur in ossibus cranii. ex quorum jamjam descripto generationis modo elegans sutura. rum facies nascitur. Hunc de inchoamentis osse is ortum g. IV. & situm, quenn tenent. diversum, nec non veram pri mae materiet ossis indolem Clarissimus Albinus, in elegantissimo opusculo , quod inscribitur: Dones ossium foetus humani, curiose exposuit.

CAPUΤ SECUNDUM. .

De Diversitate ossium in aetate di i a.

I. VII.

Prima ossificationis periodo peracta, in qua ossium substantia ex fluida in solidam compingi , a variis, in diversis

ossibus nat S primordiis coepit, haec in secunda. quae circiter in quartum, Vel quintum mensem aetatis foetus incidir, sursum & deorsum prorepentia. ossiculi oblongi speciem re praesentant, quae, cartilagine, sensim occupata, cum incremento corporis, perseetior & elaboratior redditur, pro diversi laetus temperatura, quae opus illud mirifice promovere-remorari potest.

s VIII.

10쪽

I. VIII.

Cum itaque a primo initio, in sequentia tempora, praeterso mam naturalem, sibi propriam , in iiDgulis, olla majorem p

tiantur densitatem; hujus rationes inquirere oportet. Dici non potest, quantum dillideant auctores .ut causias, quibus osta inis duretcant, exponant, exque iis primariam ossium generationem probent Nonnulli ex antiquis vim illam calori asseruere soli, quo scilicet, data materie, f. III. haec in substantiam duram excoquatur. Verum enim vero, re curatius pervcstigata. condensatio Ostium a tali ignis cstectu, nullo deducenda esle jure videtur. Omnes enim corporis humani partes aequali fruuntur calore, & eo ipso totus homo secundum sententiam illam os.stus evadere deberct. Quin multae cartilagines per totam viatam in suin mum usque scnium , naturam suam Intactam seris Uant, atque tuentur. Posteriores, videntes nempe . a calore solo ossium compactionem non proficisci, praeter hunc, vim quamdam sorinatricem, animantem, generatricem, alteram,tem . siccantem, & ossificam addidcrunt, jucundo certe, scd inani verborum Iusu. Recentissimi tamen. vascul si corporis fabrica explorata . solidescere ossa ex pressione vasorum lc mu tuo attritu fluidorum, tradunt. Verum non abnuere quidem Possiimus, ossa, dum continuo premuntur, majorem nancisci duritiem, quam tamen & illa obtinent, ad quae nulla pervcnire potest ; quemadmodum ad ossa auditus in tympano. Nec ab attritu arteriarum sola pendet ossificatio. Illa enim loca inos. sibus praeprimis fibulosis, quae pervadunt arteriae, in intcrio. ra penetraturae, ceteris majores, diu quidem spongiosa persistunt; ut epiphyles. Praetereaque arteriae per lubstan iam os.seam dispers c, & tenerrimae, nec non a corde dissitissimae, non magnum humorum excipere postulat impetum , quotam validam sustineant reactionem, quanta ad confirmationem ossiun requiritur.

SEARCH

MENU NAVIGATION