장음표시 사용
4쪽
6쪽
idemque ex Anglica Lingua in Latinam translatum ad te mitti, erit forte qui miretur. At mirari desinet, si sciat id meum veluti esse Dinam; postquam menda plurima, eaque gravissima, Typothetarum negligentia, cum verbis Scriptoris Angli, tum iis quae ex Ueteribus adfert ue passim adspersa iustuli , qua vel sola emendatio-
7쪽
ne, qui Anglice non poterat, Latine cum voluptate fructu in posterum ut legatur me effecisse spero. Erant praeterea nonnulla, ad Philosophiam Chaldaicam pertinentia , quae omitti , ut Videtur, non debuerant, a viro doctissimo Thoma Stan-leio tamen praetermissa. Alia quoque non satis vere observata, nec in hoc negotio le- . Via, castigatione indigebant, quae in Notis' a d Oracula, atque in Indice, notavimus. η Sed quamvis hic meri Interpretis
functus essem munere, me non puderet Tibi, PRAEsUL P RMST A NTISSI Μ E , versionem offerre 3 quem scio nulla re magis gaudere, quam ubi gentis Tuae ejusmodi thesauros per totum eruditum Orbem circumferri vides. Neque is sum quem, Corum more qui eX Litterarum stu siis nihil praeter invidiam ac superbiam retulere , pigeat aliena sequi vestigia, quando ea me ad cognitionem cujuspiam rei non spernendae deducunt; aut qui indignum existimem iis, qui & suo Marte aliquid praestare possunt, aliorum collectaneis uti, dc quae a paucis poterant legi, ea pluribus communia labore suo facere.
In hae Editione, pra aes pneumatologia, qua Logicae conjunecta fuerat in I. Editione
8쪽
Sane hac in re est quod A ngliae vestrie paene succenseant reliquae Gentes ; quae velo, ut ita dicam, ignotae Linguae submotae, eriiditas vestras opes introspicere, dc communibus humani generis bonis frui impediuntur. Nec Anglica gens querelis transemarinorum hominum umquam satisfaciet, nisi notiore Lingua uti incipiat,' aut ab aliis vclum, quod modo dixi, detrahatur; ut curiosi omnium oculi in eorum Contemplationem admittantur, quae, cum dignissima essent quae omnibus palcfierent, adhuc tamen omnibus, praeter Anglicae Lingua: Peritos, latuerunt. Certe haec ratio apud
me, Anglici nominis cultorem, ejus fuit ponderis; ut sepositis aliquantisperiis, quae cx meis scri ni is depromere potuissem, dc aliquando, si Deo visum fuerit, sum depromturus, ad volumina Anglica Latinitate donanda interdum me contulerim.
Postquam oblati hujus Tibi, RAvERANDISSIME ΡRMsUL, Opusculi rationes aperui, superestet ut, proconsuetudine eorum qui viris magnis libros offerunt, in Tuarum laudum campum eXspatiarer;
verum hoc est Annalium, non Epistolae, munus, quippe qui aliter, quam gravi ac sincera rerum saeculi nostri Hill oria, melius laudari nequeas. Ii praecone indigent
9쪽
amieo, quorum laudes obscurae ex solis um braticis studiis, aut privata ratione vitae eo forescunt: non qui, post edita immortalia opera, & stylo navatam puriori Religioni fidelisi1mam operam, amplissimis ac celeberrimis Regnis, quibus divina atque humana omnia jura paene jam erant erepta, instauratorem, sospitatoremque, Europiplaudenre, quaesiverunt dc feliciter invenerunt. Haec obitant quominus quidquam hic addam, praeter votum quo, REVE
Te dc Ecclesiis Christianis omnibus, &
Patriae diu incolumem eX animo Precor. Vale. Dabam Amstelodami . Calendis Juniis anni post Christum natum M. DC. XC.
10쪽
In qua Utilitas S Ratio ineris
T Laus maxima iis debetur, qui virorum praeclarorum res gestas, aut Rerumpublicarum fata, fidis Historiis, complectuntur : ita ne sua gloria spoliandi sunt, qui Ο-piniones Ueterum sequentibus servarunt faeculis, aut ex Antiquitatis ruderibus diligenter collectas ediderunt. Imo universae laudis, quae ad illos pertinet, hos etiam participos es, se necesse est; si, quod certissimum est , res gestae sine opinionum cognitione satis intelligi nequeunt. Maximorum Certe eventuum arcanas & praecipuas causas in opinioninus, ac moribus, sitas esse, ii demum ignoram qui Ueteres & Hodiernos Historicos ne leviter quidem adtigerunt, aut oscitanter prorsus regerunt ; unde sequitur eos qui mores& opiniones populorum , quorum Historias legunt, ignorant, in hisce praeter solos eventus nihil videre. Quorum inter cogniti em& eorum peritiam , quibus utraque perspecta sunt, idem est discrimen, quod esset inter cognitionem solorum motuum externorum machinae cujuspiam, sine dispositionis internae notitia; & hanc notitiam. Cum motuum ex ternorum cognitione conjunctam. Qui exter