Thomæ Bartholini antiquitatum veteris puerperii synopsis : a filio Casparo Bartholino commentario illustrata : Cum Thomæ Bartholini ad filium epistola

발행: 1676년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AD LECTOREM.stro Puerperio Lucinam propitiorem

precare. Lugduni Batavorum Calend. Apsi-

12쪽

, PUERPERIO VETERI

14쪽

CASP. BARTHOLINO dor, mi fili, quod Teil videam passibus aequis

mecum contendere . &

ad famam praeclaro ausu grassari. Nihil mihi accidere gratius potuit , quam filium suscepisse e dem spiritu animatum iisdemque studiis immersum, quibus vel j

Ventutem meam exercui, vel f nectutem ornavi. Inprimis vol

pe mihi est, quod Philologiam

felici copula Medicinae jungas, ex quarum conjugio Puerperium auspicatum succedit, quo forentibus annis genio benigno doctos - scelus

15쪽

Tu. BARTII OLINI scelus in lucem prosers. Indignari tamen , inter tanta gaudia &surgentia optimi filii vota apud me soleo , quod plus Tibi fata

indulserint, quam mihi. Eripuit mihi Vulcanus argumentum bene de publico merendi, ut Tibi occasionem praeberet caligine pro-landae vetustatis obductam materiam propalandi. Ex meo inso tunio Tibi gloria relicta videtur. Quemadmodum Saturnus in cae .lo Paganorum cedere coactus est Filio Iovi , ita quam opera non tralaticia laudem meritus eram, si superessent ejus lineamenta, Tu intercipis. Non ignoras quot annos insumpserim, quot taedia devoraverim in opere diu meditato Doctisque desiderato Dem terum Puerterio, & quam prope absuerim a complemento. Sed

16쪽

ari di

& ipse testis es oculatus, quami levi flamma momento consumi potuerit, quicquid triginta annorum industria procuderat. Conquererer prolixius de iniquo Librorum fato,nisi Liberorum meorum , quorum surgenti sortunae invidere non fas est, solatio erigerer , quia jacturam laborum meorum diligentia sua resarciunt, strenue paterna vestigia promunt communibus studiis calentia, ut non male actum videatur de rebus humanis tali posteritate discedere. Ego quidem omnem exinde spem novi Puerperii d posui , cui mors vicinior quam nativitas. Imo consumptis per nequissimum Vulcanum chartis omnibus, quibus universam hanc de Puerperio Veterum materiam consignaveram, tot veterum A

17쪽

Ψ ΤΗ. BARTHOLi Ni torum lectionibus, tot eruditorum colloquiis , tot recentioris memoriae scriptoribus, tot peregrinationum molestiis collectam, siquidem, quod doleo, bis scribere non consueVeram, puerpe' rium meum aeterno silentio obliterare existimavi, quod oppressum suerat antequam Lucina obstetricante lucem posset aspic re. Non sum ex numero gladiato riam, qui saucii pugnas durant. at postea immemoreS antiquorum vulnerum , arma capiunt 3 sed repudio Deas, quas, quia inia quo iratoque Vultu me respexerunt nollem eoluisse. Tu tamen, mi Fili, me inscio, &, ut nosti, saepe dissuadente , argumentum apud me deperditum resumere propriaque tua cura perficere

tentasti, ex quo vel ad publicum

18쪽

utilitas vel ad Te Autorem gloria redundat, sed ad me acerba r rum amisiarum recordatio. Non : equidem invideo , miror magis quod pari mecum genio & amore upublico incalescas suppleasque ea quae nec.otium nec aetas sinit mei, recoquere. Sensim enim non sue, . sensu aetas senescit&diuturnitate laborum frangitur , ut quia F amoeniQra perseqtii studia ne-ili queam, tamen mo i iis obieci et, saepe cogitaniaem quae jam ageret, non possim. Praeterea majorum . rerum necessariae rationes prohibent remetiri gressiis, serioribus ' , , aliis destinantes tempora meai quae adhuc supersunt.Certe,quanta j a Mam par essem novo labori rei', tendo, obreperet tamen fastidium ex justa indignatione. N gare mihi sata voluerunt istam se-

19쪽

TH. BARTHOLINI. dicitatem quam mente concepe ram si susceptorum operum per

sectioni favissent. Cum ne gry quidem nec literulam mihi reli- . querit helluo Vulcanus ex iis quae de hoc argumento tot lucubrationibus conceperam , in sinu gaudere debeo , quod Tu , mi Fili , animum ad ea resumenda adjeceris. Inus integra & illibata Te manet, quod ex propriis ob servationibus, dum Autorum lectione & amoenioribus stladiis subcesivas horas dispungis, Notis tuis meam olim Haianiae publicis typis expressam, illustrare &Opus Magnum, quod orbi promittis erudito , concinnare proprio Marte susceperi . Quantum ex schedis tuis judico, . diligentiam meam vicisti & lon ge superasti ut si ex hac aetate

20쪽

vagi rem, doctius tallare non possit seni. Minorem Te fama argumen, ii non ostendis. Nec dubito quini debita gloria Te acuat, & ex praei claro opere famam majorum assa sequaris. Nam amplum campumi Tibi aperuisti per quem decurras. Ex universa antiquitate subsidia a quaeruntur.' Quanquam propria, Nedicorum messis sit de Puerpe-b rio ex Medicis antiquioribus di Dis serere ι tamen sollicitanda quo-F que sunt omnium Antiquorum, scripta, cujuscunque denique sint l, generis: Theologorum veterum i scrinia inspicienda de Circumci- , sone , de ritibus Baptismi &c., Consulendi Iurisconsulti de Ex- , postione Infantum, Antiquarii omnes , Historici, Critici, Poet tae excutiendi, sed cum judicio,

SEARCH

MENU NAVIGATION