Justi Fontanini archiepiscopi Ancyrani Discus argenteus votivus veterum christianorum Perusiae repertus ex Museo Albano depromptus et commentario illustratus ..

발행: 1727년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

Usus CUMMI B generis habeantur antiqui aevi reliquiae, has er ditioni promendae , reique literariae sacrae& civili explicatione aliqua augendae inservire , neminem , qui penitiores disciplinas primoribus labris attigerit , puto ignorare ; quandoquidem viri strenui lucubrationibus suis hoc non semel Comprobaverunt. Hinc summo studio vigiliisque ad res Romanas , Graecas , Ebrai Cis. , AEgyptias , Babylonias , Persicas &generatim Syriacas ; Gothicas etiam ac S racenicas , & siquae aliae ablirusiores & peregriniores sunt, undequaque illustrandas a multis, clarisque ingeniis aetate nostra laboratum videmus . Mirari tamen Veheme

ter subit, paucissimos dari, subacti judicii di elegantis doctrinae viros , a quibus interiores Christianorum antiquitates , a nobis reliquae polymathiae praeserendas , dedi ta opera, di lotis, quod abunt, manibus, b con

13쪽

contrectari observemus; quum tamen ea, quae noli rorum mores, ritus , & religionem respiciunt , ad animum , mentemque instruendam supra alia conducant . De his vere ait Thomas Reinesius Uariarum lectionum libro II. cap. iΙ. pag. 13 I. antiqui cutis Christianae particula quaecunque quavis pagana eLI nobilior , honoratiorque. Sed Vere etiam Plinius junior libro visi. epist. XX. ita Natura compararum , ut proximorum incuriosi,

longinqua se Iemur. In hoc genus antiquitatis , Christiano homine dignum , quod nusquam aptius , quam Romae , ejus centro , eXcoli potest . ubi in dies veneranda ejusmodi lipsana deteguntur , primi post Annalium parentem , ineunte saeculo xvii. incubuerunt Antonius Bosius & Iohannes Severanus Romae subterraneae conditores, postmodum a Paullo Aringhio auctae, inque latinum sermonem translatae. Eadem aetate post Fulvium Ursinum illustres floruerunt Laelius Paschalinus cujus mus eo Franciscus Bo compagnius S. R. f. Cardinalis suum deinde auxit Franciscus Gualdus Ariminensis ,

Ludovicus Compagnius, & Martius Mile-

14쪽

sius , Christianorum cimeliis & symbolis perquirendis mirifice intentii, atque hoc nomine passim laudati a Caesare Baronio, Hieronymo Aleandro juniore , Laurentio Pignorio, Jacobo Sirmondo, Nicolao F bricio Petreskio, aliisque Musarum mystis,

quorum commodo opes suas patere volue runt. Pignorium quIdem sacrorum monumentorum librum Italice scriptum editioni parasse , auctor estJacobus Philippus Toma- sinus in ejus Elogio et ad quod genus studiorum Scipio Cobellulius S. R. E. Cardinalis

sanctae Susannae, alter literatarum Maece. nas , Pignorium traduxerat. Sed viri sinismi A. D. Iis3 I. Patavii lue saeviente extinctiliteraria supellex ad Dominicum Molinum Senatorem Venetum, eruditorum laudibus clarum, deVenit, a quo postmodum transiit ad Franciscum Molinum Ducem Venetia rum Dominici fratrem , teste Jacobo Comite Zabarella in praefatione ad gentilis sui Francisci Cardinalis libros raI. de Felieit te , Patavii excusos A. D. Iσys.

Nemotamen de Christiana antiquitate aeque benemereri olim studuit ac Iusti Lipsit

15쪽

xD PRAEFATI O

reolam Disquisitionem de Gemmis Basilidiahis, Johannis Chimetii Canonici Tornacensis

Commentario auctam habemus . Is XX. a

nis in Urbe transactis adgressus est opus opse rosessimum , ut phrasi utar Sidonii ex libro

IX. Epist. IX. Sacras enim quascumque Christianorum picturas , scalpturasque vetusti res Romae non solum in abditis coemeteriis, sacrisque aedibus suo aevo exstantes, sed in gemmis etiam , earumque sensus aC mysteria accuratissime pertractavit. Origo &occasio scriptionis, quam in praefatione a sua tradidit, haec suit. Quum A . D . Is 78. Urse recte, eaque admirante , ut inquit Ba- Tranius A. D. 37. F. Exi a. detectum suisset coemeterium Priscillae subterraneis cuni-

eulis distinctum in via Salaria, Alphonsus Ciaconius picturas in eo repertas. sibi delianeandas curavit, multasque ex aliis etiam veterum Christianorum latibulis deprompsit . Ciaconio deinde accessit Philippus inghius nobilis Lovaniensis, Cujus magna Iaus est magni eum Baronii laudes prome

Tuisse A. D. 3σ2. s. X. quemque curiosum omnis antiquitatis indagatorem vocat Heri

bertus Rosvveydus in notis ad Paulinum Nolanum pag. 768. editionis Plantinianae .

16쪽

XIlI

Ad Uinghium in Urbe degentem Lipsius

epistolam vii. Centuriae i. ad Be as scripsit xv m. Kal. Junias A. D. Issa. Lusetiam meminit Abrahamus ortelius in . Thesauro geographico V. Fabateri. Insignis supellex a Wingilio Romae delineata praeconem habet Rolvveydum pag. 7υ. Sed mox vir tantus Florentiae , quo Cim Iiarchium Mediceum lustraturus diverte Tat , immaturo lato, magnoque rei literariae damno exstinctus est. Hoc loco Plinii junioris lib. v. epist. v. C. Fannii decessum

lugentis verba 1uccurrunt: mihi autem v detur acerba semper o immatura mors eorum ,

qui immortale aliquid parant. Winghio su Iectus in eodem labore Antonius Bosius universas agri Romani arenarias subiit , imaginesque in iis atque alibi superstites. a pictoribus absolutissime expressas in unum collegit. Bibliothecam minghianam Tomnaci in aede principe exstare didicimus. Deminghii Adversariis MSS. praeclarum j

dieium reddunt Chiaeetii duo pater &filius , Johannes Jacobus quidem in An stasi

Chil deriei I. Francorum Regis cap. Xum.

pag. 2 7s. Johannes vero in Judicio de Fabula Johannae Papisiae pag. 7. Winghii codeX i stri

17쪽

seriptus , Tituli sepulcrales , memoratur in

I Macarius , cui Ciaconii, minghii &Bosii triumvirorum ampla illa, & supra aurum ipsum pretiosa supellex visa , uti

erat Latine , Graece, Ebraice , atque in omni antiquitate doctissimus, Bosio aliis. que rogantibus , sacras Christianorum picturas & scalpturas, atque alias quascumque commentariis explicandas suscepit rquae omnia ad finem suum egregie perducta vir eximius Graeca voce Bagioglypta appellavit. Inde in Belgium reversus, Ariae diem clausit extremum i II. Idus Iunias A. D. 1σIq. suaque scripta moriens legavit Bibliothecae Collegii trilinguis Lovaniensis , unde A. D. Io 38. ea propediem typos Plantinianos subitura , literato orbi spem feeit Aubertus Miraeus in Codice Regularum o Conmtutionum eleritatium parte II. pag. 97.

ubi Macarii Hagioginta publica luce dignissima esse , ipse idoneus judex testatur . Maearii laudes praedicant in Bibliotheeis Belgicis Valerius Andreas Desielius , A

tonius Sanderus , Franciscus Suveertius,

18쪽

historicae de Linteis sepulcralibus Domini

Cap. xxvii I. laciniam adsuit de Christianorum picturis. Laetari suscitationem resereniatibus ; aliam etiam suae Anastasi cap. viii. denominibus propriis, literarum implicatione contractis , quae Macarius in absidibus sacrarum Urbis aedium conspexerat. Joha

nes Chissietius Macarii Hagιul ta Iaudat in Socrate pag. 3 s. inque Veteri imagine Deiparae in jaspide viridi pag. α

Τam sagacibus & curiosis Christianae

antiquitatis indagatoribus , omni praeconio cumulandis , successit magnus ille Musarum Genius Franciscus Barberinus senior S. R. E. Cardinalis , postmodum Uicecancellarius & purpurei Senatus princeps . Hic omnibus ingenii , naturae , & fortunae ornamentis instructus, religione, probitate , doctrina, & magnificentia non uni Romae , sed toti orbi admirandus, in longo quinquaginta & eo amplius annorum spa-cio, quod, longiori atque immortali dignissimus , in Cardina latus fastigio transegit, decus & cultum optimarum artium libe

19쪽

Iiberalissime amplificavit: quae semper ejus

nomen ubique Iocorum circumferent. Ubi

enim vir inclytus in comitiis Conso publice litaverat , domi postea Minervae sacris perabatur, utrumque summa cum dignita te exequi solitus . Ad perennem viri gloriam dicere lassicit, ex ejus contubernio, tanquam eX musto AleXandrino, proditia se eruditorum Plejadem , Hieronymum Aleandrum juniorem, Nicolaum Alema num, Johannem Baptistam Donium, Lucam Holitentum, Leonem Allatium, Claudium Menetrium, Josephum Mariam Suaresium. Hos exceperunt Fridericus Ubaldinus , Felix Contelorius, Callianus a Puteo. Paucos ex plurimis indico. Nec minor illorum fuit Chorus , quos non sine maximo Romanae Ecclesiae splendore ejus gratia, effusa CO-mitas , & par liberalitas fovens typogra- Phlo etiam proprio aere instituto ad litera- Tios , ut plurimum sacri argumenti, labores

eXantiandos excitavit. In hunc ordinem eκ noliratibus atque exteris veniunt M. Antonius Cappellus, Ferdinandus Ughellus, Lucas maddingus , Jacobus Sirmondus , Dionysius Petavius , & Johannes Bollandus , qui Cardinalem Barberinum erudito-

20쪽

PRAEFATIO xvii

rum virorum Meeenatis perpetui elogio honestavit. Horum numerum auXerunt Petrus Possinus , Petrus Franciscus Chis fletius , Johannes duo , Μorinus & Pricaeus , Gabriel Naudaeus, & Τheodorus Ryckius rejusdemque munificam Voluntatem experti sunt Jacobus Goarus , Petrus Lambecius ,

Philippus Labbeus, Henricus Valesius &Philibertus Mareus . Agmen claudunt alii sacrae literaturae antistites , Cornelius Margarinus , Johannes Bona , Henricus Noris, Angelus a Nuce , Christianus Lupus &Josephus Maria Thomatas. At qualia quantaque nomina i Horum aliquos sua virtus postea ad amplissimas dignitates evexit . Quantum Barberinis Manibus ecclesiastica antiquitas debeat, Lateranenses parietinae , quae jamjam periturae in tenebris jacebant , instauratae , loquuntur , cumque his plurima prisci sevi cimelia, rei Christianae illustrandae profutura , quae lararium Barinberinum , Philologiae Mercurio nuptae cultoribus adeundum, & Severani jamd dum atque Alemanni verbis clarum , locupletarunt . Pro re nata libenter his paucis sine gratia , sine invidia magni Viri mem ziae parentavimus , qui semper desiderabi-

SEARCH

MENU NAVIGATION