Specimen pathologiae generalis veterum graecorum scripsit Sophocles ab Oeconomus

발행: 1833년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

BIBL. NAZ. viti. Emanuelo ill

3쪽

SPECIMEN

PATHOLOGIAE GENERALIS

VETERUM GRAECORUM

SCRIPSIT

SOPHOCLES Aa OECONOMUS

BEROLINI

5쪽

OPUMO, DILECTISSIMO, SUMME VENERANDO

IN TESSERAM AMORIS ET GRATITUDINIS

OFFERT

FILII PIETAS Di ili do by Corale

7쪽

Satis iam ab antiquissimis temporibus extra aleam dubitationis positum est, historiam medicinae, quae placida, experimenta opinionesque oculis proponit, medico elegantiori magni momenti esse atque multum emolumenti adferre. Quam ob rem iam ab initio studio historiae medicinae, quod eheu la medicis nostri aevi perquam male negligi adcin ratus epidemiarum historiographus amantissimus

HECTERUS, monet atque mascule coetum medicorum

exhortatur ad studium historiae medicinae )ὶ, imcumbens atque antiquitates eius sedulo perlustrans, necessarium duxi aliquid de Graecorum veterum Pathologia generali in medium proserre, P Ponens in conspectum, quid instauratores totius medicinae de doctrina pathologica excogitaverint ab que experientia edocti fuerint. Ex paucis autem

8쪽

istis, quae in hac dissertatiuncula exposui, eluc bit, quam plurima Graecis nota fuerint, quae passim in compendiis pathologicis recentiorum medi-

eorum occurrant. Studium medicinae Graecanicae medico sussicientem materiam suppeditat non tantum ad antiquitates eius illustrandas, verum etiam ad morborum exactam ac securam medelam mirum in modum ducit. Quare miror admodum, quod medicorum Graecorum studium adeo nunc friget, ac vix quisquam veteranus in studio medicinae et linguae Graecanicae invenituri Qualis e ror, quem mens humana patituri Tempus nunc est, ut studium medicinae Graecanicae inter medi-COs resuscitetur, numerusque doctorum virorum in

hoc studio multiplicetur, quorum proh dolori

Numerus vix est totidem, quot

Thebanarum portae vel divitis ostia Nili; et iactitatio medicorum illorum, qui Praeter Pr xin et panem nihil aliud quaerunt, nummosque plus quam virtutem aestimant, aut ambiguis et ieiunis sentetiolis, disceptationibus in res tam humiles, sutiles, steriles aridasque et usu et fructu carentes artem medicam de edant; tragelaphicae morborum denominationes, quae multifarie contrarium indicant, quam quod debent indicare et alia

9쪽

multa, quae neglectio Iitterarum humaniorum in medicinam producit, ad undas letheas committantur et honor antiquitatis debitus resuscitetur i). Insigne enim emolumentum, quod medicus a st dio medicinae Graecanicae persentiat, abundo docent virorum laudabiliorum magna illa nomina, LANGII,

LINDE AII, IIOPPMANNI, MEIBOMII, SCHULEII, HARNII, ALMELOVENII, COPII, BICATEM, TnILLEM, HEBE sTREITII, GnUNERI, BALDINGERI et aliorum virorum celeberrimorum, quibus Batavia, Germania, Graecarum musarum altrix Et unica sere sedes, abundavit. Sed haec pauca et obiter, ne praesentis aevi vituperator admiratoribus novorum videar. Nunc vero manum de tabulat Vale igitur, Lector benevole, atque da veniam male prolatis, invenustis, aridis, ieiunis, torpidis, obscuris, asperis et luxuriantibus, atque cunctis erroribus aequum ac iustum iudicium adserras. Vale iterum iterumque, et studium medicinae Graecanicae diligentius pervolvere, artisque Veterum Observationibus coniungere recentiorum inventa velis, ut habeantur optimae medicinae sundamenta, sicuti illustri SNITENIUs, Summus ille Hippocraticae medicinae

Sit apud te honor antiquitatis. Plin. Lib. VIII. cap. 2.

10쪽

VIII

aemulus, docte pronunciavit ). Neque enim omnia

veteres habent, quae recentiores, nec recenti Oves rursus omnia, quae veteres. Concordia ideo atque felix conubium cum inventis veterum et recentiorum φὶ semper esto, ex quo artis nostrae Progressus multis coronis celebriores reddentur. Τουτ' a 'μ Mi τουτο μοι IInria ἐλ- γλυκεῖα lScribebam Berolini die xx. Jul. MDCCCXXXIII.

Commentar. In H. BOERRAAVE Aphorism. S. 3. pag. 6. Tom. I. Lugil. IIat. 1740. 4. 'γ Multas inventiones policetur nobis Anatomia pathologica, cuius studium omni medico necessarium esse, eum aliIs ingeniosissimus et indefessus Dr. P. PHOEBUS, amicus meus carissimus, E nige Bemerkungen uber die Beniatiung der Pathologiachen atomis etc. pag. 143. abunde demonstravit.

SEARCH

MENU NAVIGATION