De potestate Papæ supra concilium disputatio theologica. Fr. Pauli Fabulotti Romani ex religione SS. Barnabae et Ambrosij. ..

발행: 1613년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SUPRA CONCILIUM sputatio Theologica FR, PAVLI FABULOTTI

RoΜANI EX RELIGIONESS. BARNABAE ET AMBROSII.

Ad illustrissimum Reuerendissimum

D D FABRITIUM VERALLVM

3쪽

ILLUSTRISSIMO

ET REVERENDISSIMO

AMBROSIANAE RELIGIONIS

PROTECTORI OPTIMO.

Frater Paulus Aulortu Romanus eiusdem Milionis, sacrae ue Theologia professor . S. P.R A C vi de se quorumlibet hominum iudicium tueri dissicile semper est habitum, dissicilius sapientum tuum vero Card. Amplissime dissicillimum mihi videri solet. Id autem cum alias sensi, tum proxime liquido perspexi Cum ad sacras Apostoli-

4쪽

cae sedis consultationes authore te nuper adhibitus alijs omnibus diligentiam, ac fidem utcumque videbam non improbari meam, tibi vero sic probarem, ut tibi potius, quam mihi satisfacerem. Qu' tibi, non mirum, tui moris est virtutis indolem in alijs ale re fouendo quod mihi non omnino placeam in istaci vel iudici j tui, vel benefici prolixitates multo minus mirabuntur, qui singularem sapientiam, ac prudentiam tuam, meamque mediocritatem, imbecillitatemque meminerunt. Hic si mea re duntaxat ageretur: in me gauderem videlicci, ac tacitus in

cum ipse , mea talicitate perfruere , quam tu facis tuis iudicijs, honoribus delectatus ut moribus. At enim quia quanto tua longe notior &cΟmmendatior est ad omnes fama prudentiae, tanto nisi

clarius existat, nostra vidctu obscurior, sussticio doctrinae r Si mihi placeo, si tuo iudicio delector,

diligenter mihi prouidendum est, ne quantum accedit ad existimationem meam; tantum de tua di mitate decedat Et non nihil decederet profecto, la nunius ingenij, nullus eius doctrinae fructus existeret in quo caeteri quod ipse de me iudicium feceris com probare possent: Quae meres vehementer hortatur, ut disputationem hanc meam de potestate Pontificis in Concilia, compositam, atque e media Theologia depromptam, sub amplitudine tui nominis apparere velim. Quantae labor opera sit, aliorum iudicium fuerit operis certe fuit ardui: Quid enim dicam,

quantum

5쪽

quannam animum meum excruciaverit in argumento versantem multorum controuersijs ac discepta-

xionibus implicatissimo mu'd ego dum diligenter

expendo, dum multiplicis doctrinae varietatem undique perlustros dum dispersas caeterorum Scriptorum sententias aucupor colligo , sepono, compo-n , peruolito pertracto; molestiam e molestia sub-brientem exorbere coactus sum: it olim Hercules ad nouos subinde labores exhauricndos infinita propemodum peragrare debui spatia voluminum

non locorum .in litteris omnis antiquitatis, in fastis,&memoria temporum , in sacrosanctis, archantiaque Christianae sapientiae monumentis, in authoritatibus Prouincialium . . generalium Conciliorum, in Potui ficum responsis, atque decretis, in instit tis Ciuitatum, in legibus nationum , in consuetudinibus ipsa vetustate sancitis, in moribus Ecclesiae tamquam per manus traditis M antiquitatis commendatione firmatis imoctu dieque ad sacietatem usque elaborandum, atque insudandum fuit. Dum ad unamquamque positionem suarum admolior firmamenta rationum,dum sapientum testimonijs,na-quςque ratio stabilitur, iii aduersariorum fallentes ratiocinationes, fallacesque calumniae diluuntur; dum cauillationum artibus,ac praestigis saditus undique praestruuntur dum veritas demum ex omni parte propugnatur, concluditur, communitur a Latinis, a Graecis, a Barbaxis, a recentibus, a vetustis,

6쪽

a nostris, abalienis, a profanis, sanctis, a saeris, ab humanis, a diuinis, a communi bus in priuatis authoribus conquirenda fides, vel ut dicam planius onus Aethna quod aiunt grauius subeundum fuit Affirmabunt hoc idem si qui cognouerint, ac probauerint conatum meum e dicant etiam qui non probauerint, cognovi:rint. In quo non nihil interdum subuenire venit in mentem ne nimia mea diligentia

subodiosus fuerim dum t initio dicebam)nostrarum hac quantulacumque litterarum indole consulitur dignitati tuae; ne complexus videreris indignum, quem caeteri iudicant imperitum illud etiam addo, quod si taceam videar ingratus si quidem ingenui specimen ingeniisemper ruit, unde proficeris, velle testatum. Igitur cum ab ineunte literularum mearum aetatula, Puer in Societatis Iesu disciplinam a meis maioribus deductus essem: recordor, ut tum erat iudicium illius aetatis, adeo me cupide , studioseque Doctissimae, ac Santissim famili consuerudinem expetivisse quasi qui longissimam sitim saluberrimis illius sermonibus sedare voluissem . Quamobrem in

omnibus nobilissimi Gyninasyspatijs, quod Romae

frequentissimum habent, a nobilitate discentium,&celebritate docentium, perdiu, multumque versatus: quantum a Rhetoricis, Historicisque quantum e

Philosophicis, Theologicis fontibus hausi, mihique seposui nunc aetate prouectior in communem Vsum non grauate tanquam ex erogatorio publico, derivos

7쪽

derivo Neque vero verebar ne patrum illorum Alexandri praesertim de Angelis Doctoris mei, quantum est hominum suauissimi, tum Philosophorum , Τheologorum diligentissimi, doctissimiq. mode

stiam hac mea memoris animi testificatione laederem: Sicut eiusdem olim industriam in me docendo nec mea laesit inscitia, nec beneuolentiam nostram de tanto viro deminuit tam diuturna taciturnitas. Et quidem quantum ex egregi Doctoris perillustri perennitate doctrinae deduxerim, ad ingeni D, scriptiq. me veluti pratulum irrigandum dicerem si vel eius in obscuro esset ingenium, vel non omnes intelligerent, nequaquam tibi Cardinalis Amplissime placere potuisse quem non ante Magni nominis Author aliquis elimasset ad cultum, ad gloriam tua inuitasset humanitas.

9쪽

AN PAPA SIT

DISPUTATIO THEOLOGICA.

praesertim temporibus, quae meis scipiatur libentius, vel requentius exagitetur, ιυ Romani montificis auctoritate , siquidem Haeretici, qui verioribus eculis incarnati Verbi occonomiam, Spiritu uncti diuinitatem, diuin rum personarum trinitatem , aliaq Christianae Religionisse cretiora misteria oppugnarunt, hac tempestate omnes machinas ad euertendam summi Pontifici potestatem converterunt; de Romano Pontifice disputationes fuscipiuntur, nun est magis importuna ea, quae de Concili', m Papae amctoritaret, siluitur, quae multorum nobilitata studijs, cum in omnium sermonem quotidie veniat facere non potui,

quin ego quoque Theolucrum postremus in eam inuitu e- pius

10쪽

pius inciderim quare cum multos legissem, qui cum laude in hoc argumento versati sunt, incol egisset plurima quae ad illustraudam meritatem orthodoxam mirifice faciunt subterfuere non debui dare, is ea, quae orthodoxo confr- mar possunt in me Catholica, O in doctrina, quam E elsia Dei ab ipsit Apostolis havsit m et caetera mih desint, duo certo polliceri possum, riudium sinceraheteritatis, σperspicuam breuitatem, qu cum in unaquaque disputa tione maximi feri soleant, mihi spem faciunt fore,ut eam Iuc ratio non sibinutilis, nec iniucunda Luturata .

SEARCH

MENU NAVIGATION