장음표시 사용
121쪽
LIBER TERTIV s. ia 3& in Exorgum oppidum desertum compulerunt: ubi aliquandiu obsidione fatigatus , ad hostes cum paucis transij t. reliqui,qui se dedere noluerunt, post diuturnam obsidionem, partim bello in excursioni b. absumpti sunt, partim fame perierunt: de qui uiui in hostium potestatem uenerant, ad unum omnes caesi sunt. Caeteri Nicomedeam primum petierunt, inde ad Nicaeam Bithyniae urbem bellum transtulerunt. quam dum sortiter oppugnant, Tanismanius siue Solymanus cum sexaginta Tura o carum millibus,in eam partem castrorum, in qua Podiensis antistes suos milites habebat, impetum fecit: qui a Gastis facile repulsi sunt, tandemque Nicaea capta eu: deinde cum Solymano quartis ab Nicaea castris ferocissime pugnatum. collegerat enim ille totius Orientis uires,auxit Iliundiq; accersiitis. Inde Iconium,ad Taurum montem
situm, ipsius Solymani sedes,hodie Cogni dicta, & Phrygi ,quae hodie Carannania uocatur, principum regia,atque Heraclia capta. Post bipartito exercitu Balduinus in Ciliciam flexit, Tharsumque, Edessam & Manussam carao pit: maiores copiae Armeniam receptam, Palmuro Armeno tradidere . Inde Cappadociam, Caesaream , Sororgia dc Suram, in angustiis Tauri montis capiunt. Post Taurum transgressis, obtulerunt se in planicie Turcae:
sed facile fusi a Latinis,fugatiq; sunt. & Antiochiam Phoenicite clarisiimam munitissimamque urbem, quam Orontes fluuius interluit nam alia est in Pamphilia Seleuciae uicina) recta perrectum : eaq; deditione potiti sunt, Turcis prius acie uictis. quo in praelio centum Turcarum millia ceciderunt, ct quindecim camelorum millia ca-3o pta sunt. Interea Veneti ducentarum nauium classe ad Latinos iuvandos missa, Smyrnam in Ioniae ora occuparunt :& Latini Antiochia capta, Rugiam quoq; &Albariam expugnarunt, ibique hyemarun t. Vere autem ineunte inde digressi , Tortosam primo & Tripolim oppugnant . Tripolitanus rex in fidem receptus, Torto-ja a filis egregie defensa. Quare castris inde motis,Zebulo,
Zabari, &Brai flumine traiecto , per insidiosa loca iterq a facientes,
122쪽
facientes,Berytum maritimam urbem peruenere,&Beryti Sagittam,unde decimo die Caesaream uentu est, post Ramam,ac tandem Ierosolymis castra admouerunt eas cruentissimo marte Sc summo labore capta fuit,circa annum Salutis nostrae M C, & Gottis redus rex salutatus. At
Turcs cum Aegyptijs,ingentibus collectis copijs mox bellum instaurant: qui b.obuiam progressus Gottiseedus, eos ad Ascalone castra habetes,centu,uel ut alij uolunt)quinquaginta millib. caesis,fudit. Sed antequam Ieroselyma caperetur, Veneta clasiis Lycis,Pamphylis, Ciliciar,& Syris oram praetervecta, Ioppessem portu iam a Gallis captum,
ut Christianos commeatu adiuuaret,ienuit: indeq; Ascalone, Porphyriam, urbem Ptolemaidi propinqua, &Tyberiadem, maritimas urbes capiut.Et Ierosolymis Gottifredo mortuo, Balduinus eius Dater rex creatur, caeteris
principib. domu reuersis. hic Ptolemaidem, Veneris, Genuensib. & Boemundo Antiochiae rege adiuuantibus, &Sydone atq; Berytum Phoeniciae urbes cspit. Deinde Boemudo mortuo, dc Tacredo eius Datre Antiochis regnante, cu Turcae atq; Aegypti j rursus Ierosolymitanos fines io ingressi essent, Balduinus I an credo in auxiliu accersito, cum eis pugnauit:&uictus, magna suorum c de Iero lymam se recepi Tancredus uero Antiochiam. & Turcae montem Sinai occuparunt.Et paulo post Balduino dcfuncto, Balduinus alter cognometo Burgensis,rex creatus suit.Deinde Alexio Byzantij imperante, quia Balduinus si cundus auxilia a Latinis petebat, altera expeditio in Syria facta est: prosecti sunt Vullhelmus Aquitaniae dux, rio Magnus,Philippi Francorum regis frater,Stephanus Carnutum comes, qui ex priore expeditione domum reuer- 3οsus erat, &Stephanus Burgundiae comes, atq; Tolosas,&Veneti quoq; classem maximam miserunt. Latini procores cum suis copijs multis labor bus& cladibus afflicti, ac pene dissipati, tandem Ierosolymam peruenere . Sed Balduinus improvide sine illis cum Turcis congressus, exercitu suo fulo,ipse captus,& Carras perductus,tademq; pecunia data liberatus suit. At Veneta classis,septingenta-
123쪽
LIBER TERTI Vs. 11srum Aegypti j Calysae nauium classe, quae Ioppem oppugnabat,fracta,Tyrum carpit: quam urbem cum oppugnaret, columba uisa est castra superuolare nam copiarum partem in littus Veneti exeouierat Damasceni regis literas ferens, quibus obsesiis significabat,se breui cum ingentibus copijs illis auxilio fore. qus a militib. uisa, & omni b. maximum clamorem ac strepitum edentib.cecidit:& duces Veneti lectis literis, ad illarum exemplum alias finxerunt,quae obsessis omnem auxilij spem adimerent: unde io post traditio secuta est. His temporib.uiguit inter Sarracenos uel Turcas,genus quoddam hominu, & secta, Astassinoru appellata:qui latronii more quoscunq; uellent interficientes, magnis Christianos in Syria cladib. afficiebant. ex quo post factum est,ut apud Italos latrones omnes AD fassini uocaretur. Cuius sectar origo sic tradit: Alo adinus quidam secta Sarracenus, regnu in ea Persidis parte quae
Indo flumini proxima est,haud procul ab Arrians prouincia finib.sub Caucase obtines quae regio hodie Mulcheluocatur,in qua olim fuerunt Asaceni,quorum mentioneao facit Arrianus in Alexandri Magni rerum gestarum historia,eos inter Cophen & Indum fluuios collocans: quem Cophen a Iosepho in Iudaicis antiquitatib.Cuthu appellari puto,& in hanc regione decem illas Israelis trib. translatas fuisse. hic Aload inus,ut suis persuadere se uitae beatqillos participes facere posse,qui mandata sua seruassent,inam cenissima quadam ualle, inter duos altissimos montes , hortos pulcherrimos, omni arborum suaves fructus ferentium,& florum genere adornarat: quos undique splendidissimis aedificijs incluserat, quae auro alijsque Co-3o loribus depi S a , & preciosisiima supellectile instructa
erant, & uarijs in partibus, lactis, mellis, uini, ac odoratarum aquarum fontes rivosque habebant: intus erant
lepidissimae puellae, cantu , musicis instrumentis, choreis, omnibusque blanditijs, eos qui ibi essent oblectantes: & insuper ministrae erant, quae semper intra tecta latentes, omnia tum ad uictum , tum aduoluptatem ne cessaria hospitibus parabant: locus autem totus foris &q natura
124쪽
SARRACENICAE HISTORIAE natura Sc arte munitissimus erat. Hoc igitur uoluptatum omnium horto facto , Aload inus montanis illis hominibus se Muam edis socium praedicabat: sibique paradisi ac beata uitae impertiendae potestate , datam. Sexillis melioris ad arma indolis, adolescentes duodecimum
Sc decimum quartum aetatis annum trangrestos deligebat, &in aula sua educabat: eosq; , quo libentius mandata sua exequerentur , aliqua potione altissimo conso pilos somno, in eum locum transferrebat, ubi eo sem- .no excitati, omnibus uoluptatibus per duos uel tres dies in fruebantur,&post iterum eadem potione somno obruti efferebantur. &sic fiebat, ut illi post nulla pericula, ut eius mandata perficere possent, subterfugerent: ac quoscunque ille uellet, uel in remotissimis partibus degentes, insidijs trucidarent. horum autem ad sexaginta millia habebat. Unde poten tia eius ac succestarum,qui Sexmoniij uocabantur, ita .crcuit, ut eundem ordinem etiam in Syria instituerit, &praesectum Damasci habuerit. erat enim quasi quidam equestris ordo, cuius summus magister Sexmontius uoca natur : & praesectos alios uari)sinis locis militiae suae habebat. Arx uero illa, in qua horti erant,diga dum appellabatur. Hi milites caedibus Sc latrocinijs totam Asiam Christianis insessam reddebant. Sed eos p0st Tartari, arce septem annorum obsidione capta, penitus deleverunt.Haec est illorum, quos aliqui Elienos, &alij Aesacidas errore uocarunt,historia: ut nos apud fide dignos autores inuenimus. Tanisi Danio defuncto,imperium Turcicum Occidentale diuidi coeptum est. nam Muchum eius quidam Tanismanio successit , cui cum Masuto Iconii praeside inimicitiae intercedebant. Sed 3ocum Ioannes Comnenus Imperator foedere cum Masuto inito,Muchum elum coniunctis uiribus oppugnaret: tandem Mastutus ciJMuchum elo recociliatus, ab Imperatore defecit.& nihilominus Imperator Casta mone & Gangru,nobilissimas Ponti urbes, quas Turcae occupauerant, expugnauit:quas Muchumetus paulo post recuperauit,&Iberiam quoq; ac nonnulla Mesopotamis loca subegit &Masutus
125쪽
LIBER TERTI Vs. Masutus Iconio cum alijs Syris locis est potitus. qui etiam in Thracia impressione facta, ab Manuele Comneno fugatus fuit. Cu uero Imperator hac uictoria elatus Iconisi, oppugnaret, Turcae inlidijs collocatis exercitum eius fuderut,adeo ut ipse sgre effugerit Post Christianis qui Ierosolymam obtinebant, laborantibus, facta est tertia expeditio, cuius dux fuit Conradus, dux Franconiae, qui illis 'cum magno Germanoru atque Italorum & Gallorum exercitu opem tulit: & cum Turcis,cum quibus Sc Graecieto conspirauerant, ad Maeandrum fluuium cruento praelio I congressi, ingentem Turcarum stragem ediderunt. Ma- suto autem mortuo, regnum eius tres filij distribuerunt,
bella deinde inter se gerentes , Iagupa sanes& Iconi j Sullanus: tandemq; Iagupasanes uicit, &Sullanus ad Imperatorem confugit, qui eum Byzantium in triumphum duxit. Neque hic praetereundus est Sarracenus Icarus: qui cum in Sullani comitatu esses, praestigiator habitus, circensiibus ludis sponte Byzantini Hippodromi turri conscensa, sub qua carceres erant, unde equi emittebantur:
supra uero quatuor illi equi aurati, qui nunc Venetijs supra Marciam aedem sunt, sibi inuicem obuersi, alacritatis ad cursum pleni stabant, se stadium transvolaturuim iactabat. cumque diu, ampla dc promissa ueste candida indutus, quae uinculis in orbem succincta, sinuosa efficiebatur, manus alarum instar ad uolatum , ut plus uenti colligeret, librans, tandem se uento committens, pho- stratus, ossibus omnibus confractis expirauit. innuei uero, ut a Sul tano liberalis & potens haberetur, eum ingenti pecunia ,&preciossissimis rebus donatum dimisit: 3ο ea tamen lege, ut ipse ei Sebastiam cum suburbano agro redderet. sed ille cum pecunia Iconium reuersus, Sebastia uastata, dc uicinia eius subacta, summam rerum ad se transtulit:& Daduns altero Datre eiecto,Caesareaq; occupata,Iagupannem quoq; euertere nitebatur.Dadunes uero Amasiam possessore uacua occupauit: sed paulo post a Gigastiane Sullano, qui Cappadocia occupauerat, pulsus est.Clizassianes uero Imperatorem patrem appellans,
126쪽
SARRACENICAE HISTORIAE interea semper fines eius populabatur. Quamobrem non multo post nouo inter eos accense odio, quia &ui cisiim Sullanus Imperatore leuitatis in promissis non seruandis accusabat: Imperator bellum summis uiribus gesturus,&Turcics gentis euersionem animo concipiens,ueteranos
milites colligit, nouas legiones conscribit, externa auxilia undique accersit, cum Balduino Iero lymarum rege sce dus init Scythas Istri accolas sibi adiungit. ingentiq; exem . .citu comparato, ac omnibus rite perams, &diuina ope implorata,copias educit ac per Phrygiam & Laodiceam, io Chonas,Arcn angeli fanum,Lampina & Cel nas, ubi Mor andri amnis sontes sunt,in quem Marsyas influit,Choma iter faciens, Myriocephalum, castellum uetustum &desertum, pessimo omine transit.cuius nomen res subsecuta
est.nam haud procul inde,multa Grscorum capitum millia perierunt. Semper tamen caute instructaq; acie inc dens, castra ubi metabatur communiens, sed tardius pripterium eia,quae machinas trahehat,incedere cogebatur:& Turcae saepe se ostendentes, leuibus praelijscos lacesi bant:omnia Uinfesta reddebant, gramen demetentes, commeatum intercipientes,aquasq; inficientes. At Sulla
. . nu Smagnis au .cilijs ex Perside Sc Mesepotamia, alijs b c iusdem gentis regibus accersitis, per legatos ab Imperato
re pacem petijt: quam omnes prouectioris aetatis ac Tur
sis bellis exercitati duces amplectedam suadebant, pro- , ereaquod loca munita & opportuna omnia ab hostib. si 'occupata. Verum ille neglectis seniorum consili j . ., iuniorib. qui forma tantum, gemmisq; & auro, non autem umpnis & rerum peritia cospicui erant)cupide iuditis legatos voti impotes dimisit. Cumq; Sullanus ite- 3οrum pacem peti jsset, eiq; Imperator iactabunde dixisset, Se Iconij responsurum: Sullanus in anguslijs Tauri montis , quq Clisura Tybrimae appellantur,per quas Romano
exercitui Myriocephalo castra mouenti, iter erat faciendum, suas phalanges, ut impetum in eos praetereuntes faceret, abdit. Est ante Clisura oblonga convallis,qu' na Latino nomine Clusium optimh nominare postumiis, ue
127쪽
ticibus montium assurgens, quae ad Septentrionem patilo decliuior inter colles in patentiores valles protendi tur : ab altera uero parte abruptis arduisque rupibus includitur.quam uia ingressurus Manues,non secus ac si per patentes campos iter esset faciendum, nihil prospexit eorum quae periti imperatores prouidere solent : utpote impedimenta & currus, quibus machinae trahuntur: &imbellem multitudinem , ne pugnantilius, si id sors se
rat, impedin i o sint, extra aciem remouere, expedita
x o cohorti 1 angustijs depellere, atq; exercitui uiani
aperire,c ite per exploratores cognoscere. quo rum ille, i oerbaros iuga occupasse audiuisset, nihil fecit: sed acie sic instructa, angustias est ingressus. Primum agmen, in quo erant Angeli Constantini duo fili j ,
Ioannes & Andronicus, nec non Macroduca Constantinus,atq; Lapardas Andronicus, cum suis cohortibus, lunata acie incedebat: dextru cornu Balduinus Iero lymorum rex,sinistrum MaroZomes Theodorus ducebat: hos sequebantur lixae,calones,currus, ct alia impedimeta.Inao de Imperator ipse cum delecta manu, extremum agmen
clausit Andronicus Contostephanus Sed ubi ad angustias
uentum est,cum acies explicari non posset, Angeli,Macroducar &Lapards cohortes,qus in sinistro cornu erant,cuneo facto,barbaros Ecollibus, unde pugnabant,in montes repulerunt,& sic incolumes transierunt. Sed reliquae keones hos minime strenue consecutae sunt: nec, ut debiant, sagitta ijs in laterib. positis,Turcarum impetum.r presserunt, testudinem ue egerunt: quapropter densissi c. ma Turcarum agmina, undiq; ab editis locis in humilia, & e tumulis in planiciem magna ui irruebat: dc audacius in Romanos inuecta,aciem perruperunt: ac Balduini cornu in fuga uerso,multos uulnerarunt,trucidarunt*.quod uidens Balduinus, ut suis laborantibus opem ferret, cum delesta equitum manu in medios hostes inuehitur:ὰ quibus circumuentus & ipse occiditur,&eius milites omnes . fortissime pugnantes cadunt. quo successu elati Turca omnes uias Romanis intercludunt. qui ut in angustijs in-' r ter se
128쪽
, o SARRACENICAE HISTORIAE ter se impliciti, i alii alios impedientes, tantum aberatiit hostibus nocere possent, ut suos quoque impedirent, ct hostib. mafiandos obtruderent nec ab extremo agmine aut ipse Imperatore iuuari aut recedere, uel in aliquod latus declinare poterant, curribus qui in medio trali bantur, tanquam uallo obiecto impedientibus. Iumen arariter &homines Turcicis telis sternebantur , cada- iteribus plenae erant ualses, abscissis membris scatebant saltus, sanguinis rivi pecudum simul Sc minum cruo
re permixto manabant, adeo ut liuit rocitas io
nullis exprimi literis possit. dc prae ia , hostes caput Andronici Bacazar, qui Ii κ' seχibrore nepos,cum exercitu ex Paphlagonia&12 clea PQ itica
collecto, contra Turcas Amasenos missus fuerat, hastae infixum ostentarunt: quibus spectaculis, & periculi magnitudine perturbatus Manuel, animo aeger, & dolorem ac metum silentio dissimulans, inopsque consilij, quo seuerteret nesciebar'. Verumtamen Romanae legiones, quas praecessisse diximus, periculosis illis itineribus superatis , in colle quodam satis opportuno castra muniue-
runt. Turcae uero omni contentione Imperatoris agmen debellare nitebantur, quod maxima&potentissima exercitus parte profligata, se facile caeteros superaturos, eoq; uicto ut in serpentibus capite contrito, una etiam reliquas corporis partes, quae abscis , singulae per se mou ebantur,naoriuntur: & arce expugnata, urbs hostibus resistere non potest) reliquos paruo labore posse dele
ri putabant. At Imperator saepius Turcas ex angustijs illis depellere , ac suis uiam aperire conatus, Turcarum qui e superiore loco pugnabant, uisui secrescente, si- 3obi cum alijs, siue maneret, siue progrede ur, aeque pereundum existimans,suos monet, ut spe omni in Deo primum, deinde in armis, ac dextra posita , ferro sibi salutem, aut honesta morte perpetuum decus quaerant. se enim nullam aliam euadeodi uiam uidere: nec Deum; si modo sancte eius auxilium implorarent, uiribusq; quas ille suppeditare fortiter uterentur, eos qui pro sacrolanctae re
129쪽
ctae religionis propagatione , ipsiusq; nominis gloria, contra impios, omnis religionis, pietatis, honestatisq; eue fores pugnarent, deserturum prorsus esse . quod si tamen eos mori contingeret , pro breui ct fi agili uita, ut qui iustisiimam causam haberent, duplicem consecuturos: nempe sempiternam illam & beata in coelesti regno,
quae cum omnibus uere Christum colentibus, tum mari- .me ijs qui pro eius gloria sanguinem uitamq; profunω- rent, promissa & parata a Christo Seruatore nostro est M . praeterea alteram, in perpetua hominii in hac uita degentium memoria positam , quiser er fortitudinem, constantiamq; ipsorum celebraturi essent. eos uero qui arma abiecissent, ut Imperatoris sui desertores ac proditores, ct cisti beneficioru immemores, ingratos i , Omnium ore de sermonibus condemnandos, ac sempiternas Deo
poenas daturos. Itaq; suo exemplo uiam sibi quis'; ferro
aperiret. Deinde cum paucis quos secum habebat, re- in hostes fertur: atque ita post multa uulnera illata Scaccepta,Turcica phalange perrupta, sic toto corpore uulao neratus, ut scuto circiter triginta sagittar inhaererent, &cassidem decussam attollere non postat, elapsus est. Cum interea caeters legiones passim caederentur, seq; inuicem conculcarent: &qui forte has fauces superarant, nihilominus in altera ualle ab hostibus trucidabantur. is enim transitus in septem profundas valles, inter se uicinas, findebatur : & initio paulo latior,rursus in angustias complicabatur, quas omnes Turcae praesidijs insederant ,. Prae
terea tantus repente exortu S est uentorum, arenas, qui
bus loca illa plena sunt, impellentium nimbus, ut amboso exercitus in densissimis tenebris uelut noctu summo impetu congresti pugnarent, & nullo discrimine obuios quosq;, siue amici essent, siue inimici, trucidarent .co- . denaque loco Turcae , Romani , iumenta & homines promiscue caderent: &uallis illa nihil aliud uideretur,
quam commune amplissimumque horum omnium sepulchrum.Sed tamen plures ex Romano exercitu, quam
130쪽
,si SARRACENICAE HISTORIAEbus,& Imperatoris cognatis: &multi etiam uiui intercadauerum aceruosita sepulti iacebant, ut inde se explicare non possent: nec qui eis opem ferret, singulis pro salute sua laborantibus, erat, adeo ut inter longos cruciatus tandem animam agere dc ipsi cogerentur . Imperator
uero sine armigero , sine satellite, &sine custode , solus subpyri siluestris umbra uires exhaustas recipiebat: cum et, sed dam gregarius eques, forte & ipse pugna elapsus, eius misertus, ei pro uirili ministrare studens, galeam, aliaq;
'arma hinc inde cadentia reposuit. Quod dum facit, Tur ioca quidam accurrit: Sc nemine eum defendente, Imperatorem freno arrepto capere uoluit . quem ille hastae parte, quam reliquam habebat, in caput impacta humi prostrauit: cumq; alij Turcae accurris lent, eum uiuum capere uoletes ipse arrepta eius equitis,de quo diximus, has a:& uno ex hostibus transfixo, cum etiam eques ille stricto gladio alteri caput amputasset, illos repulit: donec alijs decem Romanis militib. accurrentibus,se legionibus quq praecesserant,coniungere cupiens, inde abi j t. sed iter eiustum cadauerum acerui, tum Turcae ubique occurrentes, roualde impediebat. Deinde faucib.illisacpi sterfluente amne alicubi super cadau era suoru equitado aegre superatis, aliam Romanoru manum,quae eo uiso accurrit, cogit: ibiq; aliud prstium coeptum est, in quo Ioannem CantacuZenum,neptissius uirum, luna cum multis fortissime pugnantem cadere dc spoliari uidit:&Turcs, qui illum occiderunt,Imperatorem praeterire uidentes,eum conglobati', ut opimam praedam,petunt. erant autem ij inter Turcas uiri principes,& armis insignes, equis Arabicis splendidissime ornatis insidentes. que impetum Imperator a- 3o nimis suoru excitatis facile repulit:&nuc Turcas, qui undiq; ut eum caperet accurrebant,armis repellens,nunc celeritate praecurrens, tandem in suorum castra, ab illis expectatus, dc multis periculis laboribusq; exantiatis, a suis uoq; iniurijs&conuicijs assectus peruenit . ubi noctem
lana metu pallentes insomnem egerunt: & mane Turcs castra ipsa oppugnatum ibant. Sed Sullanus Manuelis calamit,