장음표시 사용
151쪽
Quum sera diluvies quietos Irritat amnes Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Dixisse, Vixi: cras vel atra Nube polum Pater occupato, Vel sole puro: non tamen irritum Quodcunque retro est, essiciet; neque Dissinget, insectumque reddet, Quod fugiens semel hora vexit. Fortuna saevo laeta negotio, &Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat ancertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem: si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit, & mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quaero. Non est meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miseras preces Decurrere, ' &: votis pacisci, Ne Cypriae Tyriaeque merces Aedant avaro divitias, mari. Tunc me biremis praesidio scaphae Tutum per AEgaeos tumultus Aura. seret, geminusque Pollux.
152쪽
Famae perennitatem sibi ab suis versibus pollicetur. Exegi monumentum aere perennius, Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, & suga temporum. sNon omnis .moriar: multaque pars mei Vitabit Libitinam sy . Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita virgine Pontifex. Dicar, qua violens obstrepit Aufidus, et, Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnator a populorum, ex humili potens do Princeps Molium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis, & mihi Delphica is
Lauro cinge volens Μelpomene comam. a regnavit multi. 2 Horat. T. I.
153쪽
aetate sua se jam rebus amatorii carminibus ludicris haud esse idoneum.
Rursus bella moves. Parce, precor, precor. Non sum qualis eram bonae
Sub regno Cynarae. Desine dulcium Mater saeva i Cupidinum, sCirca lustra decem flectere mollibus Iam durum imperiis: abi
154쪽
Quo blandae iuvenum te revocant preces. Tempestivius in domo Pauli, purpureis αὶ ales oloribus, Comessabere Μaximi, Si torrere iecur quaeris idoneum. Namque dc nobilis & decens, Et pro sollicitis non tacitus reis, Et centum puer artium, Late signa seret militiae tuae. Et quandoque potentior Largis muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus Ponet marmoream, sub trabe citrea sa). illic plurima naribus Duces tura; lyraeque dc Berecynthiae Delectabere tibiae b , Mistis carminibus, non sine fistula.
Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes, pede candido )In morem Salium ter quatient humum. Me nec semina, nec puer Iam, nec spes animi credula mutuI,Nee certare iuvat mero, Nec vincire novis tempora floribus. H eypsa plures MSs.
155쪽
Sed eur, heul Ligurine, cur Manat rara meas lacryma per genas λCur facunda parum decoro Inter verba cadit lingua silentio Nocturnis te ego somniis Iam captum teneo, jam volucrem Sequor
Te per gramina Martii Campi, te per aquas, dure, volubiles s . εο
Pindari desperat granditatem assequi. PIudaeum quisquis studet aemulari, Iule, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus Nomina ponto. Monte decurrens velut amnis, imbres sQuem super notas aluere ripas, Fervet, immensusque ruit prolando Pindarus ores
Laurea' donandus Apollinari 6), Seu per audaces nova dithyrambos Io
156쪽
Verba devolvit, numerisque sertur Lege solutis: Seu Deos, regesque canit, Deorum Sanguinem, per quos cecidere justa Morte Centauri ; cecidit tremendae is Flamma Chimaerae: Sive, quos Elea domum reducit Palma coelestes, 'gilemve equumve Dicit, di centum potiore signis
Flebili sponsae juvenemve raptum Plorat; & vires animumque moresque Aureos educit a in astra, nigroque Invidet Orco.Μulta Dircaeum levat aura cygnum, Tendit, Antoni, quoties in altos . iNubium tractus: ego, apis Μatinae More modoque Grata carpentis thyma per laborem Plurimum, circa nemus, uvidique 3ci Tiburis ripas, operosa parvus Carmina fingo. Concines majore poeta plectro Caesarem, quandoque trahet feroces t Per sacrum clivum, merita decorus assa reducit multi mr deducit vulgo.
157쪽
Fronde, Sicambros ς :Quo nihil majus, meliusve terris Fata donavere, bonique Divi; Nec dabunt, quamvis redeant in aurum Tempora priscum. Concines laetosque dies, Sc urbis Publicum ludum, super impetrato Fortis Augusti reditu, sorumque Litibus orbum. Tum meae si quid loquar audiendum Vocis accedet bona pars: o sol Pulcher, o laudande, canam, recepto Caesare selix. Tuque a dum procedis, Io triumphel Non semel dicemus, Io triumphel 1. Civitas omnis: dabimusque Divis Tura benignis. Te decem tauri, totidemque Vaccae, Μe tener solvet ro) vitulus relicta mire, qui largis juvenescit herbis
In mea vota Fronte curvatos imitatus ignes Τertium Lunae reserentis ortum , 'Qua notam duxit, niveus videri, Cetera lalvus. -
158쪽
Se artis poeticae beneficio immortalitatem consee
Nascentem placido lumine videris, Illum non labor IsthmiuS .
Clarabit pugilem, non equus impiger Curru ducet Achaico ii Victorem; neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, Quod regum tumidas contuderit minas, ostendet Capitolio: Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt H,
Fingent .molio carmine nobilem. Romae principis urbium Dignatur soboles inter amabiles Uatum ponere me choros; Et jam dente minus mordeor invido. O testudinis aurea
159쪽
Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus Donatura cygni, si libeat, sonum, et Totum muneris hoc tui est, Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen xi lyris: Quod spiro, & placeo si placeo tuum est.
Drusi Φictoriam de Rhoetis is Vindelicis celebrat. Ualem ministrum sulminis alitem, Cui rex Deorum regnum in aves vagas Permisit, expertus fidelem
Iupiter in Ganymede flavo Olim juventas .& patrius vigor sNido laborum propulit sa) inscium;
Uernique, jam nimbis remotis, . Insolitos docuere nisus Venti paventem; mox in ovilia Demisit hostem vividus impetus; rosa protulit vulgo.
160쪽
Nunc in reluctantra dracones Egit amor dapis atque pugnae: Qualemve laetis caprea pascuis Intenta, fulvae matris ab ubere Iam lacte depulsum leonem, Dente novo peritura, vidit:
Uidere Rhoeti bella sub Alpibus Drusum gerentem, & Vindelici; quibus
Mos unde deductus per omne Τempus Amazonia securi i 3 Dextras obarmet, quaerere distuli: Nec scire fas est omnia) sed diu
Consiliis juvenis revictae Sensere quid mens rite, quid indoles Nutrita faustis sub penetralibus Posset; quid Augusti paternus
Fortes creantur sortibus, & bonis: Est in juvencis, est in equis patrum Virtus; nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam. Doctrina sed vim promovet insitam, Rectique cultus pectora roborant: Utcunque defecere mores, Dedecorant H bene nata culpae.