장음표시 사용
4쪽
6쪽
Super Ranimiri II. Aragonum Regis X. Monachi, Sacerdotis, & Episcopi
THEOLOGICAM DE CONSCIENTIA PROBARITI. PRAELECTIONEM CL. GAZZANIGAE .
OLIM IN COLL. ROM. SAC. THEOL. PUBLICO PROFESsORE.
7쪽
is sensi saepe dolens , & gemens , multas infirmorum
se perturbationes fieri per quorumdam fratrum conten- ,, tiosam obstinationem , vel superstitiosam timidit is tem , qui in rebus huiusmodi, quae neque Scripturae ,, Sanctae auctoritate , neque Universalis Ecclesiae tradi- D tione , neque vitae corrigendae utilitate ad CERTUMm possunt terminum pervenire; tamen quia subest qua-M liscumque ratiocinatio cogitantis .... tam litigio-M Fas excitant quaestiones, .ut nisi quod ipsi faciunt , is nihil rectum existiment M . S. August. in Epist. II 8. ad Arnuar. cap. z.
8쪽
D Issertationem De Opinione Probabili Oc. quam cl. Vir Gaspar de Segovia olim in Collegio Rom. S. Th. Publ. Profi conscripsit, iussu Reverendissimi P. Fr. Thomae Vin- .centii Pani Magistri S. P. Apostolici attente legi. Nihil in ea Catholicae Fidei, nihil bonis moribus alienum deprehendi; mbdestia vero, ac temperantia scriptionis , qua totum opus nitet, Veteranum plane, gravemque Theologum ad vivum spirat . Utinam viri docti, de rebus, opinionis arbitrio permissis, contra doctos alios disputantes, perpetuo hunc
Dat. ex aedib. S. Petri ad Uincula Kal. Ianuar. an. repata Sal. MDCCXCV. D. Vineentius Garofali canonicus R., S. Th. Tros Bibliotbeearius , O Aead. Pontis censor.
O Pus inscriptum dii Dissertatio de opinione Probabili
&c. Auctore Gaspare de Segovia olim in Coll.Rom. S. Theologiae Publ. Professore iussu Rini P. Magistri S. P. A. totum perlustravi, diligenterque expendi. In eo non solum nihil censura dignum , utpote vel Divinis Litteris, vel Ecclesiasticis sanctionibus contrarium , reperi. quinimo omnia accurate dicta, examinata, Ostensa . Mirandum insuper, laudiindomque summum Auctoris ingenium , qui theologicam quaestionem abstrusam, & dissicillimam clara methodo, & accuratissimis rationum momentis pertracta vit,
9쪽
vit, illustravit, & et, quae decet Viro Christiano, temperantia, docto dignitate. Typis ergo, dum libeat, cui
parendum, emandandum censeo. Dabam Romae e Μonasterio Sanctae Franciscae Romanae X. Kalendas Februari anzO 179 .
D. MIebael Augusti congregation Is Olivetana Monachus, O studiorum Praefectus . .
O Uum Risio Sac. Palatii Apostolici Magistro pro Do.
tissimis ipsius prudentia, & aequitate placuerit, ut duobus Sapientissimis quod moris est Dissertationis de Opinione
Probabili Auctore Gaspare de Segovia casaraugusta no . Censoribus alter praeter morem tertius accederet Censor Hispanus, quod saepius in Dissertatione, & Appendice de rebus Hispanicis ageretur, easque partes mihi detulerit; accessi lubentissime et atque attente perspecta , introspectaque tota lucubratione , nihil inveni fidei Catholicae dogmatibus , bonisque moribus dissentaneum, quin imo potius ex suo ipsius opere novi Auctorem singulari eruditio. ne , eloquentia, perspicuitate, & probitate praeditum ; talem denique, qualis esse vir debet, qui novemdecim totis annis Publicum Sac. Τheologiae Prosessorem egit, septem scilicet Caesaraugustae, & duodecim Romae. Quod attinet vero ad Hispanicarum rerum Scientiam, eumdem Auctorem. esse censeo de Patria benemerentissimum, utpote qui eius antiqua , & pervetusta monumenta , ab Exteris partim contempta, partim obscurata, apud Exteros illustraverit. Quapropter rem absolvam illa, quam Cl. Auctor ipse Num.