Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Si videbitur Rmo Patri Sac. Palatii Apostolici

Magistro .

IMPRIMAT U R.

Fr. Τh. Vincentius Pani Ord. Praedic. Sae. Palatii Apostolici Magister.

12쪽

AUCTOR

BENE UOLO LECTORI.

Q Uum Operi primam manum admovi, prima

uiui fui operum R. P. Fr. Pet. Mar. GazaanlacEditione Vindobonensi anni I77o. I suum I cundam , recunda , Venetd scilicet anni 177I., Πν citationibus uror, ac saepissime posteriorem Praelectionis numerum prius examino , quam priorem ; quia nempe perspicuitati congruentius esse duxi rerum ordinem servare, . uuam autem ad Dissertationis claus Iam proxime jam accederem . easu incidi in uI- limam Praelectionum Gazaanuc editionem , fBononiensem nempe anni I 9 I. , eamque cum Veneta accuratissime contuli, exploraturas , num

pridem Editis in Veneta, quidpiam in Bononiens' ruperadderetur ab Aiactore , ultimam quoque iIIam sui operis editionem curante ; profecto nonnulla comperi superaddita, qua me coegerunt totam ab exordio Dissertationem deinceps peris. ι rore, ut qua ex novissime adiectis sisa mihi a s sunt

13쪽

sani eonsideratione digniora, suo quaeque Ioco adjungerem . ct discuterem . Primis itaque etiris . uti vider, secundas adhibui, secundis tertior : eanctis fruere et cura tameπ, ut xquar, ac integer Iudex iis, hoe tantam oro te ; Deum vero, plurimum ut palear.

14쪽

PRAEFATIO

DE CAUSIS SCRIBENDI.

B I primum R. P. Fr. Petrus Maria Gazetanira Praelectiones suas T heologicas typis dedit, & Opus ipsum,

recens editum Vindobonae, Romam ZP-

pulit , legendique fuit otium ; Cl. Maximilianus Chiotich, Pontificii, ac in Urbe florentissimi Collegii German.

Hungar. tunc temporis Alumnus, quem honoris ergo, a Ue memoriae CAUSA ΠΟ-mino , mihi semper gratissimae, nam-9ue Adolescentem perspicacissimum ingenio, studiis Ecclesiasticis indefessum, Sermonis elegantia PraeStantem, morum probitate vere eximium, vel

in primis tunc dilexi, & modo Virum,

qualem sua illa juventus spoponderat, Uehementer amo ; Is, inquam, Cl. Maximilianus me commonefecit, Perquam

15쪽

Illust. Contubernales suos illud CLGaZZanigae opus avide perlegisse; &quamvis caetera quidem omnia , quae illo in opere continentUr, Pamm , aut nihil pensi haberentur apud eosdem, quippe satis Ipsi reliquarum quaestionum notitia erant praeinstructi, rerumque Periti; ea tamen , quae contra P habilistarum sententiam inibi in Trac. de Actib. human. Disserta ΙΙΙ. Cap. III. proserebantur, Blte nonnullorum animis insedisse, eo quod nullam in Schola tunc usque Probabilismi explicati nem eXcepissent, nec nisi iniquum Possent, Una tantum audita parte, judicium ferre. Haec Ille mihi, sua simul , aliorumque Alumnorum Vota re- Praesentans , quibus, ut aliquid contra Cl. GaZZanigae lucubrationem scriberem , Peroptabant. a. Profecto in Tract. de Actibus humanis , quem paulo ante freqUent1S-simae Auditorum concioni tradideram,

isthaec gravis admodum de Opinione

16쪽

probabili Controversia desiderabatur ,

cujus discussione ut sUPerSederem, non quidem rei, sed temporum dim- cultas in causa fuit. Quum enim tunc vel maxime oppositionis procella vel eo etiam nomine, siUe preteXtu, quod Probabilismum tuerentur , perinde in Iesultas eXaestUaret , ac si Probabilis-mUS CXtremam terrarum Orbi ruinam minitaretur , & Iesultae vel soli, vel primi Probabilismum invexissent; ne novum incendio aut Pabulum, aut mitem ministrarem, in sententiam, a Plutarcho in lib. de liber. educan. trdditam , concessi, & se temeestivum S, si lentium rem esse sapientissimam du-

3. Sed vero illa , quae dixi, lectissimorum Discipulorum vota postea perspiciens, quibus non adnuere neque meum erga eosdem StUdiUm , neque Sua Ipsorum erga me benevolentia patiebantur, & in mentem simul revocans justam criminationem, qua Cic.

17쪽

in lib. de Ossic. i. his succenset ,, qui se quod sentiunt, etiamsi optimum est, se invidiae metu non audent dicere se ;lubens adnui , Dissertationemque digessi . Eo tamen consilio, Ut illam publici Iuris non facerem , sed privati,& ad manus Iuvenum lectissimorum deserrem, qui intra domesticos parietes , aequi, verique cognitione insommarentur sine Probabilioristarum exacerbatione e quo pacto & Plutarchi,& Ciceronis placitis una, quoad fieri

tunc poterat , obsecundavisse existimo . Dissertationis autem BUtogra-

Phum , postquam Cl. illius Collegii

Alumni plerique omnes perlegerunt,& Uero etiam transcripsemni non PaU-ci , quasi finem nactus, in scriniolo reposui, omnemque ipsius cogitationem eXpuli, ac memoriam Pene delevi . . q. Verum enim vero superincidens nostris hisce temporibus luctuosissima Galliarum catastrophe, haec animum,

18쪽

ut actomm reminisceretUr, subegit; uberrimam item subministravit materiem , & quasi stimulos admoUit, ut opusculum, eXcusso pulUere; in trb

peradditis , tum dilucidius expositis, Perpolirem , ac numeris, quoad fierin me posset , omnibUS Absolutum , in lucem ederem , quo luce meridiana clarius ostenderetur parAdOXUm GBZ- . Zanigae. 5. Is porro tertio quoque suae Praelectionis verbo Probabilismum laxit tum parentem UocAt, sentem , ScAturiginem , Christianae Moralis scientiae Corruptorem , luxuriantium ingeniorum ArmZmentariUm , conscientiatum Pestem, animorum Perniciem , hisque, ac similibus cantilenis ad naUSeam US-que implet utramque paginam 6. , Et ipsemet interea in sua eadem Praelectione num. 4 I. exultans, & in

ultans , ait: si Sed illuxit tandem illa expectata dies, in qua Praesules Gal- , li-

19쪽

M licani , anno I7oo. iterum in Co-- mitiis congreSati , Supremam cla-- dem Probabilismo Adtulerunt .... ,, Itaque caUssa finita fuit, & ex ea si die Probabilismus e florentissimais Galliarum Ecclesia eXtirminatus e

se Xulat is . .

7. Nec satis istud est: in ipsa quantumvis perbrevi Praelectione iterum,

iterumque quinquies ni sallor illa Gab

licana Probabilismi damnatione triumphat Gazetaniga, & sub finem , m. scilicet 132. addit e si Spem sibi tan- dem affulgere , ut Probabilismusis undique exterminandus Sit, qUominis do a florentissima Galliarum Eccle-- sia, & a pluribus Dioecesibus exte

se minatUS est D. Iis suus erit postmodum locUS. 8. Interea tamen saxit Deus, ut ea GaZZanigar vota irrita prorsus cadant,& ex nulla unquam Orbis Natione Pro- habilismus exterminetUr, quomodo e terminatus tandem e Gallia est, Ipsius vide

20쪽

videlicet & Ecclesiae, & Regni luctum

sissima devastatione, qUam si GaZZ niga praevidisset, nullatenus illud evulgasset, quod modo ostendam parado-

9. Quum se nemo se quidem , ut in ProUerbio est se summus repente fiat se multis proculdubio lustris fuit opus, ut Galliarum praevaricatio ad Summam, quam in praesentia, anno scilicet I 794. videmus, atque deploramus , neXorbi tantiam deUeniret. Utique mala, quihus ultimae huic Galliarum subversioni via parabatur , libertas nimirum opi

nandi , scribendique , philosophandi

audacia , errores spargendi licentia, dominandi cupiditas, contemptus Sacerdotii, legum abiectio , morumque corruptio , non omnia simul pullulaerunt, neque momento temporis invaluerunt ; sed pedetentim, & quasi graedatim, decursu plurimorum annorum& extensione, & numero, & robore, di atrocitate usque adeo eXcreverunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION