Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

in credibile mihi videri, Ranimirum, Arago.

num Regis Alphon si germanum Fratrem , quem n nila eximiae Sanctitatis , aut heroicae humilitatis fama commendavit, semel suscepto Sacerdotio , simplicem Sacerdotem , quamdiu vixit , permansisse, quin Sacris Infulis con

decoraretur .

s4. Pontificiae igitur ab impedimento etiam Episcopatus absolutionis argumenta. quae in Historiis Baronii , & Alexandri desideraban. tur , extant apud omnes veteres illos Scriptores sussicientissima, ut quivis prudens, eorum auctoritate suffultus . Credere , sibique jure persuadere possit; Ranimirum etiam ab impe . dimento Episcopatus fuisse Rom. Pont. dispen

satione Solutum.

s. Suri tam ipsum. Rani miro Concivem , ac Regni Aragonum Historicum rursus, & ut timo loco Nat. Alex. nobis opponit , sic scribens . Illud tamen omnibus dignum admiratio . ne videri debet, inquit Surita, tam celeri eo v- versione rerum peragi hcc potuisse, ut pix trium annorum spatio decurso, Ramisus regnum haereditarium adierit ; uxorem duxerit; filiam ex eo matrimonio susceperit; genero nuptui tradiderit ; regni administratione cesse rit . Haec ex Surita, quibus Alexander addit de penu sua Verius dicamus, illud esse increaaeibile, ct commento simillimum. s6. Resp., & praeter Suritam Nat. Alexandro do etiam Suritae Successorem Blancas,

312쪽

rita noster in suis Iudicibus has tantas. Iam subitas noItrarum rerum mutationes admirandas proponit, quandoquidem ear Nostros infra triennium fere molitos cernimus . Quod igitur Surita admiratione dignum dixit, & Blan. cas admirandum , hoc reapse peractum uterque crediderunt remque totam Blancas in Ara gonens. rerum Commenta r. saepe cit. 8 hisce fere verbis describit. s I. Rani mirus II. a Rotensi Urbe . in qua Episcopus sedebat, ad Oscam delatus, regale sumpsit Diadema , aetatis suae annum agens quinquagesimum: statim ac illum Aragonenses Regem renunciaverunt , a Rom. Pont. Obtinere curarunt, ut Rex ipse, impedimentis Solutus , ad nuptias properaret, & Apost. Sed is gratia obtenta, anno II 3s. Uxorem duxi C: Sub anni, a contracto matrimonio, finem filiam habuit, regnique haeredem . quam Petronil- Iam nominavit et eamque quum vix primum aetatis annum explevisset, regno dotatam Ray mundo Berengario Comiti Barcinonensi dedit in uXorem, suturam utique, quum per aetatem liceret.

s8. Stipulationem Alphonsus Castellae Rex . Opera UXOris suae, quae Soror erat Raymundi , Tatam habuit r. atque regni pertaesus Ranimi

rus, quem regno nec natura, nec voluntas, nec a) Blancas in Commenti pag. 1 Io.

313쪽

nec consuetudo assuefecerant, illud Petronillae detulit filiae, administrationem Raymundo; &ipse ad Sacrorum religionem rediit, ad finem usque vitae servandam . Haec sane omnia intra triennium fuisse peracta , mirabile quidem utrique Historico visum est ; incredibile autem , & commento simillimum visum non est nisi Nat. Alex. . ejusque pedisequo, quibus, ipsi sibi si constent, et incredibilia erunt ope. ra Dei, longe mirabiliora quum sint. 9. Istorum autem rigidioris critices erv. ditorum sententia hac demum ratione luculen. tissime profligatur . Si Ranimi rus, quem ex ejus authentica subscriptione Rex , ct Sacerdos fuisse constat Regem, & Sacerdotem , aut nullam duxisset Uxorem , aut sine Pontificia di.

spensatione non tam Uxorem , quam Concu.

hinam duxisset, nullam profecto legitimam prolem procreasset; si autem illa, quam paulo ante meminimus, Petronilla Iegitima Rani miri filia non suisset, quo pacto ipsam Rani mirus Alphonso Castellae Regi foederis obsidem obistulisset λ Et quidem obtulit . quamquam , ne re ipsa Castellano Regi traderetur, Aragonenses obstiterint .

6o. Qua potestate eamdem postea in suturam uxorem Raymundo Comiti spopondisset ξ . et re vera spopondit. Quo jure ipsam Regno dotasset , Regnique haeredem Constituisset conasanguineorum derogatione λ At dotavit, constituit. Secluso tandem Iure dotali, vel Uxo-

314쪽

rto , qua ratione Raymundus Aragonum Re.gnum injisset, & cum Barcinonensi Comitatu

illud copulasset Et vero utramque ditionem Raymundus in unum Regnum coactam , posteris transmisit, ac firma perstitit a tempore

Rani miri II. usque ad hodiernum diem illa Regni Aragonum , & Catalomae Principatus conjunctio . 6 r. Quum ea igitur omnia veluti indubitata reserant Blancas, Surita, aliique plurimi; necessum est, ut Eruditi illi, quos tantopere GaZZaniga commendat, vel eadem illa omnia nihilominus inficientur nimia certe , minimeque serenda critices severitate; vel plane fateantur, Ranimirum Regem, Monachum , Sa. cerdotem , Episcopum , legitime , seu debita cum Rom. Pont. dispensatione matrimonium

contraxisSe .

61. His accedit aliud : Si Ranimirus matri.

monium non contraxisset validum , atque tergitimum , voti scilicet, & Ordinis impedimen.

tis Pontificia auctoritate sublatis, legitimam, vii dixi, prolem gignere non potuisset, ipso. que tandem decedente sine prole legitima , . eadem illa contentio, quae Ranimirum ipsume Coenobio in Aulam . A regnum evocavεrat, quasi postliminio reviruisset. 63. Denuo Aragonum Regnum invasissent. ut invaserant, quum Alphonsus objit. & alter Alphon sus Rex Castellae, nostri Alphonsi Pri. vignus titulo avitae haereditatis, cui cedere non

315쪽

poterat in gravissimum Stirpis suae detrimen tum ; & Ordines Militares Sepulchri, Hospitalis, & Templi, illa tempestate opibus , &armis potentissimi, quos Alphon sus Rani miri Frat. , sine prole decedens . Regni haeredes

testamento condiderat.

64. Atqui & Rex Castellae, & Militares Ordines ante Rani miri mortem ab Regni ap. petitione prorsus destiterunt ; Petronillam . futuram Raymundi Conjugem Aragonum Regiuam salutarunt; post mortem Rani miri nul. Iam adversus Raymundum , & Petronillam super regno contentionem excitaverunt: ergo illam veluti legitimam Ranimi ri filiam, & hae. redem, ex matrimonio Rom. Pont. auctoritate valido , atque legitimo prognatam, omneSprocu dubio agnovere .

6s. Quamvis igitur Pontificium diploma. prout quam plurimis aliis contigit, nulli bi postea repertum fuerit, extitisse tamen tunc temporis , notumque omnibus , ac peru Igatum

fuisse, in exploratissimis haberi debet etiam,& vel maxime a severioris critices Eruditis. Omnia S. R. E. animadversioni subjedia sunto.

317쪽

- . a

SEARCH

MENU NAVIGATION