Epistola pastoralis ad clerum et populum ecclesiae Ruben. et Bituntin. Vincentius Materozzi

발행: 1853년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rari et communibus cirium commodis prospicere, in Domino hortamur, ut iustitiam diligatis. Animo reco. lite , quod prope est dies Domini, et omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, qui iustitias iudicabit, iudicium durissimum de his qui praesunt, sa-cturus. Quapropter nulla unquam Sit apud vos pers narum acceptio; sed ita parvum ac inopem audiatis, ut divitem et magnum, semper quod iustum est, iudia cantes: atque in id praecipue vigiles estote, ne tenuiores propter imbecillitatem circumveniantur, nec locupletibus , ad sua vel tuenda vel recuperanda, gratia magis et potentia, quam leges faveant.

Qui sublimi loco nati estis, gloriamini, at in Domino : non ab antiquorum probitate degeneres facti, sed veram nobilitatem mordicus retinentes, nempe divinam imaginem. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate terrena omnia arbitrantes ut stercora, ut induamini Dominum Iesum Christum. Divites, vobis in Domino praecipimus: nolite sperare in incerto divitiarum, sed thesaurigale vobis the. saurum non deficientem in caelis; praeterit enim figura huius mundi. Thesaurus caeli est manus pauperis , et manus pauperis est Metophilacium Christi, quia quidquid pauper acceptat, Christus acceptat. Date ergo

pauperi terram ut accipiatis caelum, date nummum, ut accipiatis regnum; opes mheras eleemo na compu-

12쪽

- 13

late; quae humana sunt, in divina convertite. Filii, per misericordias pauperum assumite patronam vobis misericordiam in extremo iudicio, ut esse possitis de poena liberi, de salute securi, quia frustra misericordiam sperat in caelis, qui in terris misericordiam non socerit. Filii quotquot estis carissimi et desideratissimi, sis. te in sile. Illa enim tenebricosa tempora ab Apostolo

praedicia advenisse videntur, cum sanam do fritiam non sustinebunt , sed ad sim desideris eoaeerrabunt sibi in a. 9Afros prurienses auribus, et a reritate quidem auditum aversent, ad fabulas autem eonversentur ), cum erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi. . . . Sine pace, criminatores, incontinentes... proditores, protervi, voluptatum amatores natistis quum Dei, habenses speciem quidem pietatis, virtusem autem eius abnegantes 2). Hos, tamquam immanissimam Christianae Religionis atque humani generis pestem, devitate: hos,

iterum atque iterum obtestamur cane peius et angue sugialis. Blandiloquis ipsorum vocibus aures nolite praebere: dum enim se se de hominum genere optime meritos vestraeque selieitalis studiosissimos vindices esse gloriantur, sunt hominum hostes acerrimi, et principis tenebrarum fidissimi satellitos; qui Beligionem, tamquam cuiusvis mali parentem, ex universo terrarum or

13쪽

bo exterminare, atque ita homines in aerumnarum eriminumque omnium Voraginem umere ac propellere dies noctesque moliuntur. Sit itaque maxima cura ac gloria vestra, numquam ab illa fide discedere, quam ab ipso B. Petro accepistis, quam Summus Pontifex Cletus, olim PaStor vester, Sanguine obsignavit, quam tot deinceps venerabiles Praesules ad hanc usque diem sartam tectam in vobis servare studuerunt. ΙIanc tamen fidem operibus comprobate, quia fides Sine operibus mortua est. Satagite igitur, ut per opera vestra bona, certam laci

tis vocationem VPSiram. Ut autem haec vola nobis benevertant enixe oremuS,

Fratres Filiique carissimi, Deum Patrem Omnipotentem, ut numine Suo haec omnia in nobis perficiat; or mus et Iesum Christum Salvatorem nostrum, quoniam ex Ipso et per Ipsum et in Ipso sunt omnia; Spiritum denique veritatis invocemus, qui fidem augeat, Spem firmet, caritalem foveat. Quae orationes ut sicut inconsum in Λugustissimae Trinitatis conspectum ascendant, utamur patrocinio Viminis et Matris Mariae, primaevae labis omnino nesciae cuius septem dolorum memoria, quibus nos genuit stans iuxta Crucem Filii sui, hac die recolitur), nec non invicti martyris Ianua. Pii Pontificis, quorum praesentissima ope utriusque Siciliae stat regnum: utamur etiam praesidio omnium Sanctorum Apostolorum, quorum tutela totum Eccle- Siae corpus gubernatur ac regitur. Per hos, et per San-

14쪽

ctos Caelites Ruben. atque Biluntlia. Dioeceseos custodes, volumus fieri obsecrationes, orationes, gratiarum actiones pro omnibus Christi fidelibus, praesertim pro Sacrosanctae Catholicae Ecclesiae exaltatione, quae quotidie vos generat verbo vitae; pro Pastore Pastorum,

Episcopo incumenico, populorum Patre Pio ΙX Ponti.

sice Maximo, ut Pater misericordiarum diu sospitem Servet, eumque magnificet in timore inimicorum; pro piissimo nostro Bego Fordinando II. implorantes Et vitam prolixam, imperium Securum, populum devotum; pro cunctis Ecclesiae ordinibus, ut in Sancta Religione illos Deus conservare dignetur; tandem pro Nobis, ut Deus Nobis aperiat ostium sermonis ad praedicandum Iesum Christum, et ut induamur multiplici Dei spiritu

ad tuendam hanc vineam Nobis concreditam. Deus autem repleat vos uberioribus caelestis gratiae doniS, ut, cum Veniemus, possimus consolari in vobis: maiorem enim non habemus gratiam, quam ut ride mus filios Nostros in caritate ambulare, ut in vobis honorificetur Deus per Iesum Christum, cuius virtute Pastoralem vobis benedictionem peramanter imperiimur. Datum Romae extra portam Latinam XIV. Kalendas Octobris anno a partu Virginis MDCCCLIII. ipsa

Consecrationis nostrae die, Dominica III. Septembris.

15쪽

Fr. Thomas M. Lareo Ord. Praed. S. P. A. Mag. Sos.

SEARCH

MENU NAVIGATION