De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

NOMINA AVO TORVM

T H o M AA C A M p E G i i Episcopi Felirensis, de Residentia

DE B EN EFICIORUM PLURALITATE.

D TH O M AE ΑυiNA TIs de praebendarum multipliciti- te sententia. .aeta CARnisALi s C A I E T AN i. super ea explicatio . .. , Duo M t Nisi h o To. de eadem quaestio subtilissima. Eiusdem D. T H o u Ag super hac re Consiliuin i, '.q i . . di

3쪽

INDEX OMNIUM, QUAE

IN HOC POSTERIORE TOMO

DE RESIDENTIA

QV 0 M o D o intelligatur,

Residentium Paliorum esse de iure diuino, declaratIO, per D. Thomam campegium Episcopum FcItresiem explicata. f. I Residentiam non esse de iure diuino. omnino probatur per Ambrosi citharιnum Senen iem Archiepiscopu Considuum . DL.6 Residentiam e se iure diuino sancita Osiripto erobat Francisicus Torrensis aduersus Ercbiepi se pum consanum . fol. is Pro eadem disceptat aduersus Tor resim Cahiaritius, iuris diuini ea non esse a firmans . fol.qi

ita sis Epistola, quae probare ui' dentur se sidentiam de iure esse

diuino, ac necessariam. fol. ombanasius Patriarcha Constantinopolitanus Episcopo Cretae, vorenti proficisti adsuum Episcopatum. ρι. o Athanasius Put. Const. Disicopo Apamea. fol. 43 Athanasius Pat. Const. Episcopis ad D ioeceses suas proficiscentibus.

thanasius Pal. con. Episcop.Scrdensium. sol. a Athanasius Pat. Const. ad Imperatorem, ut iubeat Ephcopis ire ad suas Dioecesis. fol.qτIdem Albanasius, a undem Imperatorem de eadem re. I l. 48Eiusdem ad eundcm, de eadem re .i ibidem. Residentiam de iure esse diuino confirmat Franci cus Torrensis, in

confirmat hoc idem, idem Torren si, in libello suo de perpetua commedatione Eccistarum. IDI. ior De eadem tractatulum fecit, Leo- nardus Venetus, ubi succinctὸ de ea ad utrans di putat param .

8쪽

ΤΗOMAE CAMPEGII

BONONIENSIS

EPISCOPI FEL TRENSIS.

DE RESIDENTIA

, PASTORUM TRACTAT vs.

LII DENTrAM Episcoporum in suis ecclesijs necessariam esse, & opportunam, illos uero magna dignos reprehenilone , qui non resident; coprobatur quamplurimis secrat scripturae testimonsis, de sanctissimorum conciliorum decretis. &primo, Hiere. x I r. Pastores multi demoliti

sunt uineam meam, conculcaueruut partem meam, dederunt

portionem meam desiderabilem in desertu desolationis, posite runt eam in dissspationem, luxerunt super me desolatione, desolata est omnis terra, quia nullus est, qui cogitet corde, & capita XX a a r. Vos dispersistis regem meum,&eiecistis eos,&non uisitastis eos. ecce ego uiutabo super uos malitiam studio rum uestrorum, dicit dominus. His concordat Ezech. cap. 1r r. Fili hominis, speculatorem dedi te de ore meo, nerbum ut annuncietis eis ex me: si dicenterne ad impium, Morte morieris: non annunclaueris ei,neq; locutus fueris, ut auertatur avia sua impia, Sc uiuat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius requiram de manu tua.& cap. xxx IIII. Veli pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. nonne greges a pastoribus pascuntui lac comedebatis, de lanis operiebamini,& quod crassum erat occidebatis,gre item meum non pascebatis, quod infirmu fuit, non consolidastis, Sc quod aegrotum, non sanastis, quod confractum, non alligastis , ct quod abiectum est, non reduxistis , & quod perierat, non 'rilesiuistis, sed cum asperitate imperabatis, & cupo tentia. de dispersae sunt oues meae, eo quod non esse pastor, &

9쪽

lactae sunt In deuorationem omnium bestiarum agri. & disperis

sunt. erraueruntgreges mei in cunctis montiburi &H uniuerso colle excelso,& super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, & non erat qui requireret. propterea, pastoses,audite uerbum domini . Vivo ego, dicit dominus Deus uester, quia Pro eo ut facti sunt greses mei in rapinam,& oues meae in deuora tione omnium bestiarum agri, eo quod non esset pallor, neque enim quaesiuerunt pastores mei gregem meum, sed pascebant Pastores semetipsos, & greges meos non pastebant. propterea, Pastores, audite uerbum domini . haec dicit dominus Deus, Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, & cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meu,

nec pascant amplius pastores semetipsos, & liberabo gregem

meum de ore ipsorum.

Satis foret hoc Ezechielis testimonium, ut resipis erent Episcopi, & alij pastores, qui deserunt gregem suum. sed magis illos deterreat quod dixit saluator noster,Io.κ. eumdlixit, inui non

intrat per ostium in ovile ovium,sed ascendit aliunde, ille fur est, di latro, qui autem intrat per ostium, pastor est o uiu,huic ostiarius aperit, & oues uocem eius audiunt, & proprias oves uocat nominatim , dc educit eas ,& cum pr0prias oves emiserit, ante eas vadit, & oues illum sequuntur, qui sciunt uocem eius , alienum non sequuntur,sed fugiunt ab eo, quia non nouerunt uoce

alienorum. Et ex post: Ego sum pastor bonus.bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, mercenarius autem, & qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum ueniente, di dimittit oues, & fugit, & lupus rapit, & dispergit oues, mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, & non pertinet ad eude ovibus. Ego sum pastor bonus,& cognosco oues meas, &

cognoscunt me mea .

Secutus magistrum suum Petrus, Palcite, inquit, qui in uobis est gregem Dei, non coacte, sed spontaneae, secundum Deum , neq; turpis lucri gratia,sed uoluntarie, neq; dominantes in ciearis sed forma facti gregis ex animo. & habetur primae Petri c. v. Eosdem monuit Paulus act. xx. cum dixit, Attendite uobis, di uniuerso gregi, in quo spiritus sanctus posuit uos Episcopos, regere ecclesiam Dei, quam acquisiuii sanguine suo. Hinc Nicenuco citiustatuit Cano. xv. nulli Epo licere,eccria suam deserere,ic ad alia transire. de ita in c. Non oportet. viij.q., Item

10쪽

Item Cano. xv. Antiochen. concilij decernitur; quod siquis Epistopus per manus impositionem Episcopatum acceperit, deptaeesse populo constitutus ministerium subire neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam,hunc oportet communione priuari.& habetur in c. Siquis Episcopus. xc I I. dist. propterea Sardicen. concilij Cano. viii. inhibetur Episcopis, ne ad comitatum accedant, nisi hi qui religiosi Imperatoris literis uel inuitati,uel uocati fuerint.& Cano. xiii . Episcopo nec licere,nec decedr,si nulla sit tam grauis necessitas, quq detineat,ut ultra tres dominicos dies absens sit ab ecclesia sua. & Cano. xxiiij. Calcedonen. concilij cauetur,quod siquis Episcoporum intra mentestias munus consecrationis non acceperit, debeat ecclesiae condemnationi subiacere, redditus uero eiusdem viduatae ecclesiae integros reseruari apud oeconomum ecclesiae.

Ex concilio Agaten. habetur quod legitur in c. Siquis in clero. vii.q. . quod siquis in clero constitutus ab ecclesia sua,diebus solennibus desuerit,idest Natiuitate domini, Epiphania, Pascha, uel Pentecoste,dum potius secularibus lucris studet, quam seruitio Dei parere ; conuenit ut triennio a communione priuetur.

Similiter Diaconus uel presbyter si per tres ebdomadas ab ecclesa suae defuerit, huic damnationi subiaceat. . Canone etiam xxiiii. Octavae synodi habetur,Diuina scriptura dicente, Maledictus homo qui facit opus negligenter. Et&post, Quisquis istitur Metropolitanorum post hanc sanctae uniuersalis synodi definitionem eadem audacia,uel superbia,& contemptu abusus,non per se cum timore & alacritate,seu conscientia bona debita ministeria in propria ciuitate, sed per suffraganeos Episcopos suos efficere tentaverit, poenas exoluat coram proprio Patriarcha,aut corrigatur.

Extant etiam sanctissimorum Pontificum quam plura monita, de decreta. inter quae memoria excidere non deberet quod dixit Damasus epistola iiij. de Episcopis, qui curas suas alijs delegant,4 cum dixit,quod similes sunt meretricibus, quae statim ut pariunt infantes suos alijs nutricibus tradunt Qui sitam citius libidinem explere ualeant. Sic&isti infantes suos id est populos sibi commisses alijs educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est pro suo libitu secularibus curis inhient,di quod unicuique uisum

fuerit, liberius agant. pro talibus enim animae negliguntiir, oues

pereunt, morbi crescunt, haeresus & schismata prodcunt, eccle-

Λ a sae

SEARCH

MENU NAVIGATION