Ad Concordata Nationis Germanicae Integra Documenta

발행: 1777년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

rum subordinatio, & integra Episcopo ivntanquam immediatorum superiorum Authoritas salvatur, & ipsa etiam Origo ejus, qua Sedes Apostolica erga Nationis Germanicae Episcopos uti solet, indulgentiae aut facilita. tis origo non in vero similiter indicatur.

. s. XXVI.

1. Nobilem praeprimis & insignem Ger manae Nationis & Ecclesiae partem post An. . tistites & Episcopos constituunt Illustrissima,& Reverendissima tum Cathedralium , tum aliarum quoque Collegiatarum sive saecularium sive regularium Capitula; quibus eximi am praerogativam desert Electionum ad Dig. nitates tam pontificales, quam alias quas cunque libertas, cujus eadem Natio uti ad versus intrusones & investituras Rstgias antehac ita adversus conatus dein Pontiscios fetinentissima Fuit & propugnatrix acerrima, Idque seliciter e votis adeo cessit, ut unica ea sit totius propemodum orbis Christiani pars, cui de hac praerogativa singulari sibi gratulari hodiedum liceat. Concordatis Gesto

maniae eandem deberi: nemo est, qui dissiter1 audeat. Atque ne anteriores querelas in me. moriam reVocars videamur; quid in Avisa mentis sive Constanti sibin sive Moguntinis desuper actum fuerit, studiose praeterimus. Decreta vero Basileensia duo , Sest videlicet

X u. prius, ac Sess. dein XXIII. alterum plenis.

342쪽

tissume iis satisfecisse integramque libertatem restituisib indubitatum est. Et ipsum demum

concordatum Aschastenburgense eandem in Thesi amplissime confirmat, permittendo scilicet ac sanciendo, ut in Ecclesiis Metropolitanis & Cathedralibus non minus , . quam Monasteriis fiant Electiones Canonicae.

II. Sicuti vero per hanc Electionis restitutionem Regula secunda Cancellariae quoad Dignitates Pontificales &Abbatiales antehac iisdem maxime adversa penitus sublata , &caeterae Regularum Cancellariae reservatione intuitu Germanorum abolitae fuerunt ; ita eae quoque, quae in eodem Concordato Λ-schaTenburgensi aliquatenus adhucdum quoad Dignitates quoque Electivas retentae &stabilitae fuisse videntur, ut eae praecipue, quae in Extravagante: ad Regim n, Verbolenus eidem Concordato Asthassenburgensi inserta comprehenduntur, diUersos prorsus a pristinis , eosque multo 'arctiores limites receperunt. Modificata quippe eadem Exi travagans in Germania duntaxat obtinet post Concordata, dum antehac ibidem quoad literam obtinebat, & aliis in Regionibus speciali Concordato, aut privilegio haud tutis hodiedum obtinet. Quaenam vero sit modificatio illa, ex litera sane haud colligitur. Substantialis quippe aut consideratu digna diversitas tenoris in Concordatis relati ab eo, qui hodie in corpore luris intra Extra-

343쪽

Vagantes communes Tit: de Pr M: reserturi vix ulla ostenditur , nisi in omissione vetbo rum : Donec miserationis divinae clementia nos univer esis Ecclesilae regimini praesidere concesserat, & in adjectione Νurium numerorum eadem reponi velit. Haec utraque vero temperamen: tum vel modum ab Inclyta Natione nostra desideratum adeo non constituit, ut potius ejus conditionem certa ratione duriorem reddiderit. Siquidem omissio illa constitutionem hanc ex temporali in perpetuam suo modo& saltem usque ad futurum Concilium commutavit; Numeri vero adjecti sua multitudine admodum graUes evadunt. Εα mente igitur & intentione Summorum paciscentium eam modificationem derivandam esse asserimus, ut Extravagans praedicta tum πο- , do I lectionis libertatem excludat, si vel RO- manus Pontifex Germanum quendam praesa- tum immediate ad aliquam Ecclesiam solitaria suae collationi addictam , & rntione directi seu utilis Dominii mediate vel immediata sibi subjectatu promoveret, vel, pendente ali cujtis electi aut postulati processu, mutatio nem aliquam ex evidenti causa de fratrum consilio, & cum caeteris cautelis per Concor data stabilitis decernendam judicaret, eo Vi delieet cum effectu, ut libertas eligendi per Decreta Basileensia, praefurtim illud Sessi. XII. restituta, & per Concordatum Aschassenbur' gense confirmata in regula semper &quocun

344쪽

que vacationis casu contingente obtinere da-heat ; Extravagans Vero Ad regimen tanquam Exceptio tantum Decretum Sess. XXII l. LI- cET DUDUΜ submoveat, & Pontificem ab imposita ibidem in casu rojectae vel cassatae electionis necessithte remittendi ad idem Capitulum vel Conventum pro nova electione infra tempus Juris iteranda. eliberet 2 absol-

III. Ita sane exigit necessaria Concordati Aschassent, urgensis conciliatio cum De- cretis Basileensibus a Natione acceptatis &a Sede Romana eidem adsecuratis , quibus, quanto minus potest , utraque pars compaciscens, tam Natio, quam Curia , detractum voluisse praesumi debet. Et Curia quidem Romana: quia Decreta eadem non tantum bis antehac Nationi confirmaverat, sed Qtiisam in Concordato Aschasenburgensi , quatenus iis expresse non derogavit, salva imposterum esse voluerat; Natio vero: quia, quamvis aliquam Sedi Romanae compensationem reddere, non tamen plus , quam ratiogebat, conditionem suam deteriorem fa- intendit. Decreta quippe Basileensia eligendi libertatem integerrime & plenissime in omnibus Omnino casibus restituerant, &, prout Decretum Sess. XXIII. Lica dudum enuntiat, omne obstaculum a canonicis Eleo. .ctionibus & Confirmationibus tollere intenis derant , & idcirco duo inter se diversa com-

345쪽

prehendunt: i 9 Ut Electiones in dictis Εe,

clesiis sine impedimento aut obstaculo sant; dein ca Ut factae Electiones suo non fruis strentur effectu, sed juxta Iuris communis dispositionem necessario confirmari aut sabiem in casu denegatae causa cognita Confirmationis apud Sedem Romanam, aut rejectae ex causis qrgentissimis vel cassatae Electionis ad idem Capitulum denuo remitti& nova Electio facienda relinqui deberet. Quoad primum in Concordia Aschassenburgensi ea. dem Regula generalis assirmativa illimitate iisdem fere verbis, restrictionem nullam conistinentibus, repetita fuit, quod nimirum in i Metropolitanis & Cathedralibus Ecclesiis fi-a ant Electiones canonicae. Quo ad alterum vero , scilicet debitam Electionis factae confirmationem, aliqua addita fuit exceptio, quae itanquam strictissimae interpretationis regulam salvam relinquit , & reservationes illae,

. antea enumeratae eX natura sua potius ad ex-- ceptionem , quam ad regulam ipsam toties. ifirmatam reduci debent. Sicut nimirum Jus confirmandi, exclusis Metropolitanis, Sedi- Romanae assertum sompensationem ab ea desideratam constituit; ita quoque circa illam liberiores Pontifici manus reliquit, ue, si supposita jam una Electione idem Capitulum alteram, eodem adhuc durante vacationis castr habere deberet, quod Decretum Basilaense Sess. XXIlI. mox allegatum deside-

346쪽

raverat, nimium dissicilis & ardua ipsi reddωretur aliqualis illa denegandi confirmationem& de alia digniori & utiliori persona provis dendi facultas.

VI. Illustratur haec positio exemplo resignationis, quae certe non aliter reservatio Anem in Germania Operarer . . nisi fiat ab electo vel postulato tempore 'pendentis adhuc- dum in Curia sui super electione processus, prout diserta verba Concordati Asinassen-hurgensis eloquuntur : Quorum Electis calata, seu postulatio repulsa, vel per eos facta RENUNCI Tio S admissa Authoritate nostra extiterit , seu quorum Hectorum, vel posulatorum, in antea eligendorum S postulandorum Electionem eossari, 'stu postulationem repelli, aut RENUNCIATIONEM admitti per nos aut Authoritate nostra continget.

Idem proinde de aliis quoque modis ibidem commemoratis erit intelligendum. VH Eandem mox assertam a nobis sum. morum Paciscentium mentem res antehac gesta luculentius illustrat. Contigerat quip

pe Anno MCCCCXXXVL electis iii distordia

ad Trajectensem Ecclesiam SuEDERO & RUBOLΡΗo, Pontificem SUEDERO de alia pro- , vidisse Ecclesia , . ut in Trajectensi Runota Psua esshi quietus. Eam dispositionem aegis re ferentes Trajectenses quidam Canonici Ba. silete commorantes , WALRAMUM , Arohi-

347쪽

Episcopum designarunt , & permittentibus tΡatribus Basileensibus vigore Decreti Sesia

X1I.9 confirmationem a THEODORICO Obti- έl nuerunt. Voluit Archi-Εpiscopo Coloniens, ' aliisque gratificari SIGIsΜUNDUS Imperator, eaque propter Regalia contulit WALRAMo , renitente EUGENIO IU. P., qui jam pridem RU- DoLPHUΜ DE DEΡHαD confirmaverat. Non. tulit hanc, ut existimabat, injuriam EUGE- Nius, literisque tum Imperatorem, tum A , chi- Episcopum admonuit, ut tentatam pertinaciam deponerent. Sed praevaluit apudIImperatorem respectu, Electoris , urgentibus maxime Basileensibus , qui confirmationes Episcoporum Summo Pontifici ereptas volebant. THEODOR Ic Us porro & H ΕΗRIc Us ejus frater Monasteriensis Episcopus non tantum 'gladio, verum etiam consilio WALRΑΜΙ causam tutabantui, quibuscum conjuncti Canonici illi supra di- . multa Basileae moliebantur , ut inde d mum facta fuerit confirmatio. Onanquam vero tanta potentia niteretur WALRAΜus, ob resistentiam tamen reliquorum Canoniis corum Trajecten iam eum Episcopatum assequi haud potuit u . Cum igitur THEODORicus Coloniensis tanquam praecipuus Basileensitum inon minus, quam hujus WALRAMI fautor ac respective frater, admodum invisus esset E aesio ΙU , qui hujus facti sui tantis antest.

348쪽

MI animorum contentionibus hinc inde impugna. nati publice, forviter, constanter, imo perpetuo sustinendi nedum studiosus, sed , uti iebus semel exasperatis fieri plerumque amat,

ambitiosus fuerat; non incongrue casus hic pereeleb. is tanquam ansa Extra vagantis: Ad Regimen, in Germania certo modo rursus recipiendae considerari poterit ; ultra cujus t men modi fines & contingentiae casus illi ' analogiam haud extendenda venit.

VI. Ea quoque, quae subsecuta stat, tam

ex parte Curiae Romanae, quam ex parte Νa- rionis. hunc sensum fuisse Compaciscentium Iuculenter demonstrant. Innumera enim sunt exempla electionum perpetuo a Capitulis factatum contra literam ExtraUagantis

saepe dictae crude intellectam G. Curia nimi-Y 3 ruin

integris Haec inter praecipue ea speciali eonsideratione digna censentur, quae a pag. IUS. seqq. referuntur , & casus variarum traiialationum ab uno Archi- vel Episeopatu ad alium conceruunt, Hir quibus tam . libertas a Capitulis Electiones perfectas fuisse demonstratur, easque Obmotis quandoque Curiae Romanae contradictionibus praevaluisse; Iino cum Anno MDCCxxIx. Eminen tissimi Domini taΛΝcisci Ggo cII Electoris Τre Virensis, translato ad Sedem Moguntinam FRΛNCISCO LUDOvICo surrogati, eluctioni a Capitulo Metropolitano sollicite maturatae postmodum L . Curia Romana clausula saepo usitata e cassat

349쪽

rum Romana assi quietam provisionum immediatarum possessionem in casibus ejusmodi pertingere nunquam potuit. Natio Uero Germanica perpetuo iisdem contradixit, & con- Aradictionem ejusmodi post tot Gravamina in variis Comitiis, in unionibus. Electoralibus, in Conventibus Cleri, praesertim Rhenensis obmota, publice in conspectu totius orbis per iteratas semper Capitulationes Caesareas

quotidie innovat L, ct Reverendissima Capi

tuta

Electione Movidemin ex interis , accommodata Riis set; deprecante hanc modeste eodem. ReUeIen

dissimo Capitulo alia: supplentes super dubiis de . fectibus & hinc in omnibus fere Electionum Confirmationibus adhiberi i solita non tantum substituta, sed etiam in ingressu Bullae Confir

maioriae Ius Electionis pro tempore vacationis Capitulo competens disertis agnitum fuit in Ver his : Disecti sibi Capitulum s Canoniel Melisia v ensis, ad quos Electio persona idonea eidem Mele M luevirensi. dum pro tempore vaeat, in are pisco mpraficienda , destare dignoritur. L .Conqueritur enim Praebendas & Dignitates eas tanquam reservatas velle immediate a Curia conqferri, quae tamen per obitum in Curia non Va' ' cent, ideoque ad ejus Collationem non sint do Volutae ; praecipue per restinatianis es dispensatin' nes, quales in casu translationis eoncurrere so

lent, libero eligendi Juri praejudicium fieri. Ar ticulus enim XIV. S. I. ita habet: Dasi die Cor' cordata Principum. . . . allerbings beobathleti ut phargessen tuet unurm lite Gratien, Rescripto . . Reservation, Dispensation uni sonberi Resignation, hann baraus uriternebmenbe

350쪽

tula Ecclesiarum perpetuae liberarum Electionum observantiae in 1imilibus casibus tenacissime institerunt.

VII. Siqua indulta quandoque a singularibus quibusdam Capitularibus ad abundan. tiorem cautelam impetrata, aut, quae Curia , Romana subinde sponte sua obtulit, acceptata fuerunt; ea sane nutiquam ab Imperatore inInvestiturarum concessione, aut ab Imperio agnosci Voluerunt Σ). Et vel ipsa do. cent, quantum Curia hac liberalitate tutius . . Mi consulendum existimet, quam in morti- :ficari Extravagantis litera confidat.

g. XXVII.

Quoad Praepos'uras porro Ecclesiarum, sive Cathedratium sive Collegiatarum in Germania, eandem eligendi libertat5 Capitulis per V 4 Con

c Cons. Concord . integ. pag. Io6. ibique praecipue exemplum Electionis Frisingensis post translatio nem serenissi Clementis JosEPHI e domo Bavari. . Ca ad Episcopatum Loodiensem.

SEARCH

MENU NAVIGATION