장음표시 사용
31쪽
23 Cathartica levamen haud exiguum in omnibus fere capitis morbis, praesertim si a Ventriculi conditione aliquo modo pendeant, ubi alvus liquidior semper fere juvat. Ρurgatio plena, satis valida ac prompta qualis a Catharticis quibusdam drasticis cietur egregie aliquando
prodest: - Derivationem enim abdomen versus emcit, motumque sanguinis per omnia hujus viscera promovet, et multum humorem tenuem eX sanguine detrahit, et sic eXinanitio generalis sit, et tensionem vasorum quae sanguinem ubique Corporis vehunt, minuit, et sanguinis ideo impetum temperat et aC-tionem vasorum absorbentium eXCitat atque intendit.V bic a dosi calomelanos cum jalappa maculas Corneae dispersas fuisse cognovi-
Vescantia, qua evacuantia ac qua stimulantia plurimum medelae conferre reperiun-
32쪽
tur, et parti quam prOXume applicata, Conditionem ejus quodammodo mutare possunt; capitis etiam atque oculi ipsius dolorem qui Comitatur, levare consuerunt. Eadem intentione fonticuli ac se tacea quibusdam placent, sed repetitis vesicantibus posthabenda
Ustici cranii plurima Amauros eos exempla sanasse jam inde ab Hippocrate ad nostram usque aetatem memoratur. . Deckers narrat virginem post varia valetudinis incommoda caecam demum factam, atque ubi curata est denuo recidivam fuisse passam: Inusto autem usque ad os vertice, liberata denuo, ubi ulcus Consanabatur Caeca rursus fiebat: quod ter accidit, terque inustio est instituta, sicque post tertiam ustionem visum aegra retinuit. Ustio tamen levissima, 4 Ηsenio testante, binis in
33쪽
23 in casibus pessimos in encephalo produxit effectus, mortemque causavit, ergo eo Certius haec a profunda ad diploen usque ustione id quod auctores ustionem Commendantes eXigunt) facta consequi opportebit; et recent, bus in craniis eXperimento capto, iis Cauterio vix tactis, in interna illorum superficie locaustioni respondentia flavescebant bullasque navas protrudebant; nos itaque a praxi adeo
crudeli prorsus abhorremus. Emetica, utpote remedia quae corpus totum agitant, vasa omnia nervosque ConCutiunt, iecretiones omnes eXCretionesque promoVent,
absorptioni praesertim favent, aliquid praestare .possunt; et hac intentione potius propinanda Censemus, quam evacuationis consilio sed saepius ac iustis intervallis repetantur oportet. Errbina, ut pulvis asari, S C. multum laudantur: et equidem, Cum in hoc morbo, nares semper fere aridae, locique vicinitas considet D rantur,
34쪽
rantur, minime mirum videatur, Ut auctaeXcretio Schneideriana levamen haud spe nendum promittat: a Criora a quibusdam usurpantur, Ut η mercurius vitriolatus cum pulvere sternutatorio vel glycirrigae in errhinum Confectus, qui plures amauroseos Casus,eX insperato fere, fanasse memoratur: Haud tamen inficiendum est, errhina incaute adhibita omnia symptomata eXaCerbare, sternutationemque Causam Amauroseos quandoque
eXcitantem fieri, sed hoc a prudenti applic tione vix accidere potest. Si compressio a liquidis effusis, a tumoribus intra Cranium, aut praVa partium Conformatione pendeat, remediis, quae vi deobstruenti Pollent, ut mercurio, tartari crystallis, Cicuta. aliisque hujusmodi medicamentis Curatio tentanda esst; sed haec etiam votis medici saepius
35쪽
minume respolidisse, ingrata docet e Xperientia. Parata e mercurio, ut corrosivus sublimatus, remedia in tales affectiones sanandas emcacissuma re periuntur, etiamsi quibusvis aliis morbus Cedere recuset; vix opus est ut de administratione ejus hic verba faciam, Usus autem ejus per tempus aliquod continuari, et haud sine cautela adhiberi debet: quibusdam morbum eXacerbare videtur, et effectus ejus in corpore tales sunt, ut si nil proficiet, multum sanitati nocere invenietUr. Tartarus antimonialis, refractis sed iteratis dosibus exhibitus, quibusdam exemplis omnia Commoda prioris remedii, sine incommodis ejus praestare comperitur: remedium Certe quod viribus haud exiguis in corpore pollet; combinationes quoque ejus Cum mercurio aliquando votis medici responderunt. Secundum
36쪽
Secundum conflium absolvitur medicamenatis stimulantibus ac tonicis ea stimulantia praecipue prosunt quae effectus suos in corporis partibus remotis, Vasisque extremis, ostendunt; hujusmodi multa celebrantur, pauca quae eminent memorare sussiciat. Electricitas in omnibus fere nervosi generis morbis plurimum celebratur, et plurima Amauroseos hisi oriae hac methodo sanatae memoriae proditae sunt. Administratio ejus diuturna ac sedula sit, neque nimis vehementer applicata, nam tunc morbus in pejus ruit, nulla cura postea redimendus: sed quanquam in plurimis casibus auXilium promittat Electricitas, haud tamen eXpectandum, hanc plus
quam alia remedia in omnibus votis nostris respondere; semper in memoria tenendum morbi causas esse varias, et aliquas, EX earum natura, ultra medicinae potestatemsitas esse.
37쪽
29 Amicae montanae flores summa cum utilitate in Amaurosi, testantibus multis medicis haud parvi nominis, adhibitae sunt. Novi virum ait ' Haenius) qui, et vino deditus et secretioribus reipublicae transcribendis diu noctuque occupatus, in Amav sin incipientem inciderat; quem Albinus solo millipedum usu per plures menses Continuato restituit: habent millepedes aliquid mire stimulans et agitans solidas nostri cor-
poris partes. Mercurius quoque et antimonium, utpote vi stimulanti pollentia, eadem intentione Praescribuntur. oculos quoque adumbratos servare proderit, nec lucem admitti donec plenam sensib1litatem ac robur recuperaverint, et tunC non
38쪽
nisi roborantibus, tam generalibus quam topicis, praesertim aqua frigida, applicatis, deberi : Et nihil adeo conferet, ad oculi retinaeque tonum roburque restituendum, quam diaeta stimulans, nutriens sed levis, cum vini portione modica; et si corporis debilitas ac languor requiret, ad CortiCem Peruvianum, Valerianam, ac reliqua remedia roborantia, cum balneo frigido, confugiendum.
Si morbus a venenis in ventriculum ingestiis aliove modo corpori applicatis oriri cognoscatur, quo Citius noXium e primis viis pellatur, eo melius Curatio speranda ; et si veneni corrector idoneus cognoscatur, statim porrigatur oportet noXio autem e Corpore excreto, si debilitas paralysisve sequantur, nil aeque aC electricitas proderit.
Coniselium tertium. Cum spasmus in causa sit, ab epilepsia, hysteria, aut aliis morbis convulsivis principium ducere invenietur,
39쪽
tunc Varia remedia, ad assectionem spasmodicam superandam, ea praecipue quae antispaLmodica appellantur, proderint: si spasmo remittente superstet tamen caecitas, Varia remedia antea proposita, adhibeantur, morbi primarii semper habita attentione.