De vaccinationis necessitate per totum orbem rite instituendae : dissertatio ...

발행: 1832년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

PER ΤΟΤ UM ORBEM

BITE INSTITUENDAE

DISSERTATIO

HABITA IN TERTIO CONSESAU UNIVERSALI X. CONGREGATIONIS SOCIETATIS NATURAE CURIOSORUM ET MEDICORUM GERMANIAE IN AULA CAESAR. UNIVERSITATIS VINDOBONENSIS

EX TYPIS VINCENTII FERRARII

183 a

4쪽

Aeque pauperibus prodest, locti pletibus aeque: Aeque neglectum pueris senibusque nocebit. II oh. lib. I, P. I .

5쪽

Maximi momenti argumentum , Auditores humanissimi , quod in

hanc tantam sapientissimorum virorum frequentiam hodierna die adferre statui, jubet me quadam animi securitate publicam hanc lucem Vestramque Omnium EXSpectationem SuStinere. Etenim quum rem ab hominum ingenio inventam, ab usu atque solerti eXperientia comprobatam exponere adgrediar , eam calamistris inurere absurdum esset, dum ornari res ψsa neget contenta doceri. Verum cogitanti mihi, quod etiamsi veritatis clarissima essulgeat lux , summamque Universo hominum generi adserat utilitatem, nunquam tamen desint Obtrectatores qui tenebras effundere conentur , quorumque mens aVia Saepe erret, Operae pretium esse videtur hanc ipsam veritatem interdum demonstrare, iterum iterumque commendare.

Ita se res habet, sapientissimi viri, atque illa testis temporum historia confirmat omnes voritatos omnibus temporibus atque locis pluribus obnoxias fuisso difficultatibus, multisque praejudiciis obtenebratas, non solum apud vulgus ex uenitate Pauca, ex opinione multa aestimantis, ut ait Cicuro, sed etiam apud philosophos ; ita ut quamquam Veritates ipsae sint luce meridiana clariores ac veluti oculis subiectae, Spretae tamen, diu in incunabulis jacuerunt atque tarda habuere incrementa. Hoc vero de novis repertis praecipue evenire solet, quum rerum initia obscuriora aemper sint, atque ingenii acumen artes omneS protrahat in medium, aetas autem, usus atque experientia perficiant. Inter Veritates, quae multos habuerunt obtrectatores, Vaccinae insitionis inventum numerari debet, quum satalis error adhuc impediat quominus in lucem immaculatam caelestemque, ut ita dicam, prodire possit. Vis quaedam summe lethisera de repente toto terrarum orbi incubuerat ; per novem saecula homines morti catervatim dederat, aeque Pauperum tabernas regumque turres pulsando urbes Vastaverat. Mussabat

tacito medicina timore, quum veluti tutelaris Deus adparuit vaccina

6쪽

insitio, atquo hoc teterrimum monstrum proruit, domuit; vinctumque alienis post tergum nodis Super inhumata cadavera stravit. Verum o fallaces hominum cogitationest O spes inanest inter triumphales lauros lanei ea iterum crevit cupressus. Praejudicia, quae nonnisi pronos Vincuntur in annos, tam praeclarum oppugnavere iuventum: hinc homines ratione abutentes, Veritatem tegere, ignemque veluti aetherendo mo subductum atque gentibus illatum, funesto cineri supponere ausi sunt: hinc exitiosa lues iterum incubuit terris;

Semotique Prius tarda necessitas Leti cornmuit gradum.

Cum hac labe adhuc nobis colluctandum est; rationis ope vincenda sunt praejudicia , quae tantam humano generi inserunt cladem. Hoc opus, hic labor, praestantissimi viri: Vestri est summopere niti, ne vac- cinae insitionis veritas ultra in tenebris jaceat, sed omnibus elucescat atque Omnct mortalium genus clamet tandem, D triun he. Vaccina insitio a senuero, summo afflante numine inventa, decimi octavi saeculi decus atque gloria, contagium variolosum Arabia ortum retudit, Pressit, superavit. Quot neces, quot aerumnae prius hominum generi illataei quot victimae humanae huic monstro immolabanturi quot insantes ab ubere rapuiti quot innuptas puellas acerbo funere mersiti quot juvenes imposuit rogis ante ora parentuml His abstulit sormae praestantiam, illis oculos; aliis perturbata mens fuit, aliis memoria adempta: hi in vesaniam, illi in surorem acti fuerunt. Quot infirmitates, quae febrium cohors ex hoc morbo ortum habueret Vos Vos, inquam, quotquot adestis, doctissimi Viri, tot tantarumque aerumnarum testes adhibeo. At sicuti, sole orto, sugit nox atra, quae terram magna inVOlvebat umbra, ita quum vaccina insitio adparuit, tot calamitates atque infortunia, absumpta fuere: ac forma, veneres, cupidines, salus, robur alia quo hujusmodi bona mortalibus adfulserunt. Huic inaestimabili invento homines in posterum sanitatem Vitamque quamplurium debebunt. Fatali enim experientia edocti notum com- Pertumque habemus, omnes homines sive insignes sive imos, Sine aetatis discrimine, serius ocius, variolae arabicae, morbo nil miseranti, Obnoxios esse debere: ita ut de illo dici possit quod Horatius generatim

de morte canebat:

7쪽

Omnes eodem cogimur: omnium Versatur urna, serius Ocius Sors exitur a.

Haec saeva et fatalis morbi necessitas omnes indiscriminatim premit; ita ut inter multa hominum millia vix unus immunis et sospes evadat:

ideoque de eo soleat praedicari illud poetae

Rara avis in terris nigroque simillima crans.

Quod si interdum nulla funesta exerit symptomata, ea tamen eStsere semper mali vis, ut pestis ad modum consideranda veniat: atmo- Spherae autem status tam malignus aliquando ac insidiosus est, ut Omnes pertimescant ne haec lues grassari incipiat populumque universum adterat atque peSSumdet.

Hisce malis nulla ne erit medela ὶ Per ejusdem morbi inoculationem in Thessalia fortasse ortam, felici mulieris ausu, ejus lethi sera vis frangebatur, pluriumque funera vitabantur: sed quamvis morbo morbus mitigaretur, exitiales hinc et illinc oriebantur febres, et huc ferales

et illuc extollebantur interdum cupressus. Hinc tot inter tempestates, quae vitae naviculam in scopula atque Sirtes illidere tentant, adest veluti anchora salutis omniumque aerumnarum aufugium, Jenneriana scilicet insitio : simplex pro certo remedium, sed adeo efficax ut a varioloso morbo liberet atque Sei Vet. Hinc mirari Sati S non possumuS,

quod remedium tantae constantiae in effectibus, tantae lacilitatis in administratione nondum ab omnibus admissum fuerit. Ubicumque gentes hanc insitionem amplexae sunt, illico exitiales epidemicae vari lae disparuerunt. Nota loquor, immo quae ipse ego hisce oculis vidi, quum toto Italiae regno insitioni huic generali praesectus, Omnes urbes PeragraVi, omnes pagoS in Visi, ad rura omnia accessi, ad domos atque ad omnes casas: felices cuncti qui vaccinae insitioni subjecti suerunti Amplae atque multis incolis florentes provinciae hoc morbo adsectae atque Vexatae, Statim vaccinationis ope miraculi adinstar ad pristinam

sanitatem reductae suerunt.

Iam saeculum XIX properabat quintum claudere lustrum eX quo populi felicissimae dominationi Austriacae subditi, nullam Perpessi erant variolosam epidemiam, ita ut nostra aetas sobolem produxerit Venustate atque robore praestantissimam. Hoc praesidio freti, principes, imperiorumque optimates rarius in vitae discrimen adducuntur. Principis

8쪽

vero ad exemplum totus componitur populus, ac proinde Omnia cadaveribus repleta, quae mors acervatim Sternere Solebat, non amplius

Videmus; nec pastor pecori, nec agricola campis deerit, ita ut tetra haec lues civibus urbes exhaurire in posterum non poterit, dummodo homines hoc divinae providentiae munimine utantur. Nihil ost, iij ebat Cicero, simul inventum et persectum; ex eo quod, uti subjungit Quintilianus, ad nullius rei summam nisi praecedentibus initiis pervenitur. Persectio ipsa suas habet phases uti sol suas maculas: illa etiam quae proficua ab experientia jam declarata suerunt, suas

habent mendas; ea tamen omnia, veluti utillima reperta atque hominum vitae Opportuna, SOCietas retinet. Nulla nes consummata est dum in sit, scribebat Seneca Lucilio suo , in hac re etiam, quum mulsum actum erit omnia tamen aetas quod agat inueniet. . . Longe SemPer

Massiliae primum anno 1823 species quaedam eXanthematum adparuit, quam alii varioloidis, alii variolarum nomino notarunt. A Gallica regione litora maris Mediterranei ad meridiem Versa permensa , Januam usque perveniti atque inde regionem Pede montanam peragrans, Langobardiam Mediolanum quo adgrediuiis grassari caepit anno 1825. Non Vaccinati primum hasce pustulas contraxere, deinde quam plures etiam inter vaccinatos; alii denique inter illos, qui etiamsi arabicas variolas superaverint, tamen hoc exanthema in semetipSis receperunt. Morbus hic licet esset benignus, licet hujusce exanthematis forma Dullatenus confundenda esset cum illa veri morbi arabici, tamen pro variolis habitus fuit; terrificumque hoc nomen semel pronunciatum , ab iis statim repetitum est, qui timore humano generi illato veluti gaudent; atque ab aliis, qui veluti jocosam imaginem imitantes, missas voces reddunt atque Echo sunt, quibus juvat aeque ea Horatii carmina

ingerere

O imitatores seruum Pecus , ut mihi Sae e Dilem, same jociam Destri mouere tumultus l

Hinc indictum fuit bellum insitioni vaccinae; hinc per plateas, ut

que per compita vituperatum suit hoc praeclarissimum inventum : hinc pro re nata hic et ubique variolas esse adserebant, neque ullo modo posse Vacci natos a morbo praeservari; hinc lauri a Jenneri capite violenter detrahebantur, atque pauci solummodo qui veritatem Semel

9쪽

admissam sucile non linquebant, illustri viro honorem adhuc praestabant clamantes I, decus , i nostrum , melioribus utere fatis.

Quidam vero, qui prudentiores se Se praeSeserre studebant, Vacci nam insitionem pro dato tantum tempore ab arabico morbo salvos facere adfirmabant; quum audaciores sine metu praedicarent, Vae cinn-tionem Omnino inutilem evadere, neque aliquem mortalium ab illa calamitosa labe sospitem posse praestare. At quaenam animis vestri Sinjecta est amentiat quo tandem rapi vos patiminiὶ qua de causa tot concives perditum itis saevientes in vestrum genus, ut adversus seras disparis naturae Libet hic exclamare :

Furor ne caecus, an ruit Ois acrior' An cupast remonsum date.

Posteritatis, quam hoc salutari praesidio orbare conamini, querelas criminationesque non pertimescitis Habet tamen sua sidera humanitas: sed ut ad bonam frugsem redeant, vobis hic nunc exponere in animo est ea experimenta, quae accurate diligenterque a me et ab aliis instituta fuere; quaeque hic summatim numerabuntur, ne auribus Vestris illa personet sententia: quidquid Praeciselas, esto breuiS.

Quae omnia experimenta ad hanc metam diriguntur :1. R Ut vaccinae efficacia confirmetur. u. 9 Ut vaccinae efficacia confirmetur contra illos, qui virus vacci num in humanis gentibus diu reproductum, enervE Et fractum esse

credunt; unde noVae Variolarum Cnuctae.

3. R Ut haec efficacia confirmetur non pro decem, aut viginti tantum annis , sed per totum Vitae curriculum. Neque jam festinabimus inita enucleare pericula , antequam menti Sacies ad hanc cogitationem revocetur, professores relate ad hoc, in

plures incidisse errores ; sed horum errorum insontem eSSe Vaccinationem existimamus, cui absurdum esset ea imputare vitia, quae hominum incuriae aut insipientiae propria sunt. Re quidem vora, jam ab exorsae vaccinae insitionis tempore usque in undecimum huius saeculi annum , Promiscue apud plures artis peritos, Vaccina Spuria sumebatur pro vera Vel etiam vera aderat quidem , et eadem penitus quoad exanthematis, pustulae inquam strictius, formam: hoc tantum intererat discriminis, quod nimirum localis tantummodo enaSCe-

10쪽

retur irritatio. En tamen id contingere Videmus ; tum qui ex va cina spuria, tum qui ex vera, sed locali laborarunti variola corripiuntur arabica. Quid mirum Longe semper Consilio ab suimus, et mecum omnes qui aequo pollent iudicio abesse debebunt statuendi, spuriae

Ope vaccinae, arabum tueri variola. Quod autem serit alterum, animadvertendum sedulo huc venit: ut Vaccina Suum consequatur effectum, et ut compages organica tuta in posterum a labe fiat variolae nuper dictae, neceSSe est ut reactionem eXerat in Vaccinati corporis constitutione; secus si haec reactio non observetur, obtinet idem quod ex arbore parasita, cujus nullus exeritur essectus, eX quo per Supra adlatam contingit legem, quod interdum iterum corpora variolis plectantur. Aliud autem minime praetereundum puto, inconcinne Peractum, et quod illorum nimis auget numerum, qui vaccinationem infirmant: quae Scilicet omnes pustulares eruptiones ante vaccinationis iuVentum , suum quaeque Singulae per nosologos habebant adsiguatum ordinem , Speciem et Varietatem S mOS est nunc temporis , quosdam apud medicos, eas indiscriminatim haberi unum idemque Cum Variola arabica, et aegros commiscere inconsiderate: non amplius pro istis varicella existit cum suis varietatibus, non amplius morbilli pustulosi aliaeque hujus generis eruptiones. Variola totum arabica; Variolosi toti, ac uno eodemque cubile degentes. Ingens hoc pacto ubique locorum ex urbibus et pagis ipsis Variolantium cohorsi meis egometipsis oculis in noso comiis domibusque nonnullis, hanc sum in

cepi auribus parentum obmurmurationes de disciplinis sanitariis puris peram ibi absolutis. Hoe pacto sunt medici, qui ipsi, vulgus excitant

lamentationes increpantis in vaccinam frustraneum: sed immerito paenas luit vaccina per hanc medicorum hallucinationem. Immerito iterum redarguitur vaccina si per hane nori essiicitur ut variola sic dicta modificata, varioloides inquam, vaccinam qui subierit insitionem non corripiat. Nonne ex varioloide variola ipsa, Semel perpessa, Salu OS Sem per non facit Nonne ipsam et variola eadem non jugiter tuetur variola accina quoque haud melius proficit. At quum vaccinati, vari Oloidis respectu, eodem se habeant tramite ac qui Variola prorsus Arabicu adgressi jamdudum suere, hoc potiusquam vaccinae insitionis virtutem enervare arabicam in variolum ipsam , suspicari melius nos du-

SEARCH

MENU NAVIGATION