Colloquia anatomica, physiologica atque chemica, quaestionibus et responsis : ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1820년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ARCHI BALDUS ROBERT SON

VIRIS GENEROSIS

Di Tio NEs priores hujus libelli, Ingenui Leetores, adeo indulgenter accepistis, ut summis viribus hane tertiam parare, atque emendare, mihi cordi fuerit; quam vobis in manus quum maximam accuratam traderem. Haud pauca mutare, et nihil Praeterire, quod rem illustrare, visum est, curae mihi fuit solicitae. In hac, sicut in prioribus editionibus, nomina auctorum et librorum, unde res deprompserim, Causa brevitatis omisi: sussiciat tamen ut dicam me, ex quibuscunque sontibus potui, quae vobis utilissima visa sunt, hausiSse. Vocabula nova, Sulphas, Carbonas, Nitras,&c. Cum genitivo in alis, more Graeco, in genus neutrum prioribus in editionibus praeter auctoritatem etiam gravissimam verti. De

12쪽

VIII

hac re autem medici inter se dissenserunt. Collegium enim Regium Medicorum LondinenSe ea vocabula nova foeminina; dum Col- Iegium Regium Medicorum Edinburgense ea masculina, posuit. In hac editione igitur nostrum Collegium Regium Medicorum Edin

burgense SecutuS SUm, eaque in genere maSin

culino POSui. Nunquam mihi in animum venit, ut juvenis ingenuus in medicinam incumbens nihil aliud, quam res in hoc libello Scriptas, legeret ad

eum idoneum reddendum, qui SummOS in medicina honores consequatur, ut a Critico quodam putatum est. Contra, ut libros omnes auctorum Celeberrimorum, qui multo plenius de rebus nostris tractaverint, sedulo legat; deinde hoc parvulum volumen, ut Epitomen, rebus utilissimis resertum accipiat, et diligenter studeat, multum suadeo. Hic enim res praecipuas ita tractatas inveniet, ut spatium quam minimum occupent. De modo, GenerOSi, quo munus peregerim, judices este, et, quoad fecerim, boni consulite. Valete. EDINBURGI

13쪽

COLLOQUIA

QUAESTIONIBUS ET RESPONSIS.

PROLEMIUM.

Q. Quin de anatomia intelligis ZR. Scientiam eSse, quae fabricam, figuram, situm, actiones, et USus Partium Corporis diis VerSarum, EXPOnit. Q. Quibus ex rebus constat corpus humanisum ΘΓ. Ex suidis ac solidis partibus. Q. Unde has partes accipiat ΘΓ. A parentibus, Seminibus enim parentum embryo Suum Primordium accipit, quod tre-

14쪽

DE SOLIDIS AC FLUIDIS.

mulum et glutinosum esse, Veruntamen Prin cipia omnium partium postea pulchro evolutarum Continere, Videtur. Q. Embryo organis instruitur, necne ZR. Primis diebus embryo massula tremula est, et vix organis instructa dici potest; brevi Vero tempore Omnia Sua organa, adhuc quidem Parvula, pulchro ordine posita habet. Q. Habetne in se embryo organis instructa, s eius jam dicta, vim fluidas et solidas partes formandi ZR. Certo, foetus in utero nutrimentum a matre sua accipit, quod actione VaSorum suorum, et in fluidas, et solidas partes Couverti

Q. An fluidae omnes inter Sege Similes Sunt, ne ne pN. Fluidae diversae sunt, aliae enim tenuiores, ut saliva, lachrymae, et urina; aliae

crassi res, ut muCUS, Cerumen, et Semen.

Q. Soli lacno aequaliter durae sunt ZN. Non ; duriores partes Sunt OSSa, Cartiis lagines, ligamenta, et tendines; molliores,

musculi, membranae, et VRSa. DE INTEGUMENTIS CORPORIS.

Q. Ex quibus partibus integumenta humani Corporis constant Θ

15쪽

DE INTEGUMENTIS CORPORIS.

Γ. E cuticula sive epidermido, corpore SiVereti muCO8O, Cute vera, et membrana cellulari sive tela cellulOSa.

Q Quid de cuticula intelligis p

N. Membranam esse tenuem, semipellucidam, quae Summam cutem non solum tegit, Verum in cava corporis etiam, os nimirum, aures, Oculos, Vaginam, urethram, et intestinum re

tum, ingreditur, iisque locis velamen dat. Q. Quae cuticulae fabrica est ΘΓ. Pars ejus exterior est Sulcata, Sicca, rugosa, et ope Microscopii squamosa esse Videtur; interior autem villosa atque humida, CorPO-rique mucoso jungitur. Plurima quoque eX-igua foramina in ejus substantia habet . quibus vaSa exhalantia, absorbentia, et ductus glandularum Patescunt, et pili transeunt. Q. An cuticulae in omnibus locis eadem Cra8situdo est ΘΓ. In Crassitudine cuticula varia eSt; in ore, labris, et lingua tenuior ; in palmis atque Plantis cras Sior. Q. Sensum habet necne pN. Cuticula sana sensu destituta esse e XiSti

matur.

Q. Quomodo cuticula formari existimatur pH. Auctores opiniones varias de ejus f Ormatione conjecerunt. Alius cuticulam Vasis eX-

16쪽

DE CORPORE MUCOSO.

cernentibus formari expansis; alius papillis

nervosis, quae siccescunt membranamque formant ; alius pressu aquae in utero, POStqUe Partum aeris contactu, eXistimavit. Veri tamen simile est cuticulam eo humore, quem Vasa capillaria corporis mucosi emittunt, vel parte eXteriore corporis mucosi ipsius densata atque Compacta, generari.

Q. Quomodo cuticulam partibus subjacentihus separas pK. Separari ustione, emplastro cantharidum, frictione, et putredine, facillime potest. Q. Quibus commodis cuti uia inservit pN. Extremitates nervorum obtegit, SenSumque tactus tolerabilem et naturalem reddit, res quoque noxias, ne facile absorbeantur, prohibet, et exhalationem per Cutem quodammodo impedit atque moderatur.

DE CORPORE SIUE RETI MUCOSO.

Q. Ubi corporis rete mucosum situm est pN. Inter cuticulam et Cutem Veram. Q. Quae fabrica corporis mucosi est pN. Fabrica ejus tenerrima, tenuissima, et reticulata est, Vasorumque terminationes exiguissimorum innumeras continet, quas undique materia glutinosa tenaxque Circundat.

17쪽

N. Id cutem universam, locis sub unguibuS eXceptiS, Complectitur; crassius nigriusque Mauro, Aethiopi, quam Britanno, et Gallo, eSt; coloremque proprium gentibus singulis exhibet. Q. Quibus rebus corpus mucosum inservit ZN. Extremitates et vasorum, quae ibi aut desinunt, aut incipiunt, et nervorum, qui in papillis distribuuntur, ductusque glandularum sub cute jacentium in situ Proprio tenere, SuS- tentare et quodammodo defendere videtur.

Q. Ubi sita est cutis vera tue. Sub cuticula et corpore mucoso Situm habet tertia et firmissima integumentorum CorinporiS. Q. Quae cutis verae fabrica est pN. Fabrica cutis o fibris intimo et firmissime inter se nexis, varioque di SPOSiti S, COI Stat, vique magna dilataracti ac resiliendi praedita, et

nervis ac vasis sanguineis ita numerosis reserta est, ut punctus quidem minimus dolorem mo-Veat, Sanguinemque emittat.

Q. Quid dicis de Hus superficie externa Z

18쪽

N. E parte ejus externa, densa, atque firma papillae nervosae oriuntur eminentiis similes.

Q. Quid etiam dicis de ejus superficie interna ξN. Internae faciei cutis verae membrana cellularis adhaerescit, et alia in aliam gradatim degenerat. Q. Quam structuram habent papillae nervo-Sae ΘΓ. Nervorum ex fasciculis, vasis et exhalantibus, et absorbentibus, constant; in illis enim nervi extremi distribuuntur; vasa quoque exhalantia et absorbentia innumera cutem Penetrant, atque in illis ora aperiunt. Q. Ubi papillae nervosae valde conspicuae Sunt ZN. In palmis, et plantis maximae, et apices digitorum versus in ordinibus positae sunt. In labris vero minimae, Villi plerumque appellan

tur.

Q. Cui usui hae papillae inserviunt pN. Papillae nervosae Organon tactus Constituunt. In quibuscunque partibus maXime prominentes atque Numerosae Sunt, ibi sensus tactus acutissimus eSt.

Q. Quibus utilitatibus cutis vera inservit pN. Cutis vera corpus involvit, firmius reddit, ac partes ejus inter sese diversas conjungit, et

19쪽

DE MEMBRANA CELLULARI. injuriis etiam eXternis maxime des endit, vasis innumeris praeSidium dat, corpusque mucOSum et cuticulam Sustinet.

DE MEMBRANA CELLULARI.

u. Quae est membrana cellularis ZN. Illa est membrana, quae sub cute Vera Per univerSum Corpus eXistit, eam Cum Partihus subjacentibus conjungit, atque sese inter musculos et fibras musculorum in Sinuat. Q. Quae fabrica membranae cellularis est ΘΓ. Tela est tenuissima, patiens maximi di tentus, vi mirabili resiliendi praedita, atque emembranulis varie coDjunetis composita; inter quas cellulae innumerae, quo' adipe vel oleo plenae sunt, et inter sese liberrimo communicant, formantur. Q. Quibus rebus membrana cellulariS inseris

N. Membrana illa simplex et tenera inter fibras musculosas quidem maxime exiles ingreditur, quo aliae fibrae super alias multo faciistiores moveant; densata autem tendines, et fasciaS robustas, vel vaginas musculis format, alium alii musculo connectit, motu Sque eorum temperat. Sacculos etiam complures, qui burin Sae mucOSae nominantur, in quibus tendines

20쪽

DE ADIPE.

musculorum muneribus suis libere perfungantur, ProPe ad articulos sero positos esse it. Porro membrana cellularis densata cartilagines,ca PSulas atque ligamenta artuum, quae OSSAE inter Se Se Conjungunt, ConStituit. Q. Cui usui collulae inserviunt N. Cellulae halitum, vel oleum, vel adipem arteriis eXtremis secretum, recipiunt, atque condunt, donec illo corpori opus CSt.

Q. Quis est adeps λK. Materia est oleosa in cellulis membranae cellularis deposita. Q. An fluidus, an solidus est pN. In corpore adhuc vivo plerumque fluidus, in quibusdam locis quidem spiSSior, et PenC Solidus, videtur. Q. Quibus vasis adeps SecernitUr. N. Vasis sanguineis reti Similibus circum vetasiculas dispersis, in quibus adeps deponitur. Q. An vesiculae adiposae inter Se Communiis Cant pN. Vesiculae illae neque inter Se Communicunt, neque ductuS EXCernentes Conspicuos haberat.

Q. Quibus modis adcps ex cellulis transmittitur ΘΓ. Adipem, cum ophia ost eo, ex cellulis exin

SEARCH

MENU NAVIGATION