장음표시 사용
11쪽
duum studiis academicis ad finem perductis , edita Dissertatione, gradus doctoralis mihi esset capessendus, tandem de Argumento agere constitui, quod inscriptionis loco huic Dissertationi est praepositum. Eligendae materiae mihi Auctor fuit Clarissimus I dius VAN DER HOEVEN , quo suadente, in illa incubui, quae
cae partibus, inventa ediderit. Haec igitur collegi, simulque id egi, ut magni nominis Viri Observationes cum iis compararem, quae Viri docti p0st eum de his partibus protulerunt. Multis nominibus hoc mihi argumentum gratum fuit; cum quoniam Aetati nostrae, quam quis haud
injuria microscopicam dicat, non ProrSus incongruens videretur; tum Vero etiam quoniam ita Dissertationem ederem communibus studiis cum Amicissimo H. I. ΗΑ - BERTSMA, quocum Semper familiaritatis et exercitationum academicarum communione fui conjunctus.
12쪽
Praeterquam de LEEuWΕNIIOECCII Vita, amicus meus
egit de Sanguine, Vasis, Dentibus nec non Ossibus. Magnam sane mihi reliquit copiam , quam quominus Omnem tractarem, ipsa mea conditio prohibuit. De Musculis igitur et Lenie crystallina tantum scribere mihi est propositum. Ut autem in iis, quae de Musculis dicam,
recte intelligar, monere neceSSe erit me ParteS mUS-culorum minimas Fila vocasse, quae Filorum constant
compositione Fibrillaε, quae Fibi illarum oriuntur conjunctione Fibraa. Nomina, quae diversi Auctores singulis hisce partibus diversa tribuerunt, Sequens tabella exhibet.
13쪽
LxΕΠwΕ novCKIus de carnis Structura seu de copulatione carnearum fibrarum earumque externa fabrica perpauca tradidit, de illarum compositione ex aliis fibrillis permulta. Ipsius observationes de carne magis spectant fabricam singularem in hoc illove animali, aut hac illave parte, quam generalem et communem ejus structuram. Sic de carne Gadi Morrhuae dicit, ingentem esse musculorum multitUdinem , quo rum crassitudo ab Una parte circiter quadrantem pollicis, ab altera vero vix cultri laminam aequat. Ex ejusmodi musculis, juxta se invicem positis, totam hujusce piscis carneam molem, caput inter caudamque, unice compositam videri. His porro musculis interiectas esse Validas, quae eos Separant, membranas; in quas carneae illorum fibrae, admodum oblique p0sitae,1 ε
14쪽
utrinque terminantur, quibusque firmiter assiguntur. Et hasce membranas vel duas dies post Piscium mortem , aut etiam in salitis diutius, robur atque firmitatem Suam servare, hanc Vero si elixi fuerint amittere; imo sic coctione dissolvi, ut evaneScant, et mUS-culi his vinculis privati facile a se invicem separabiles evadant; unde sit, ut elixae piscium carnes nullo ne
gotio in lamellas dividi possint Epist. Ρhys. 2). De
structura carnis linguae bubulae invenit et delineavit fibras, alias sinusculos exiles) secundum linguae crassi tudinem, alias secundum ejus longitudinem porrectas, se invicem transverse decussare, harumque Singulas membrana Obductas esse et, si Bos pinguis fuerit,
pinguedine indui; et addidit se postea in Lingua suilla
consimilem fibrarum situm, non tantum in lateribus, verum etiam in superiore parte invenisse: etsi hic paucae tantum quaedam fibrae secundum ejus longitudinem positae decussatim se mutuo transeant; ubi vero lingua crassissima est, ibi se in parte ejus inferiore plurimas fibras carneas, juxta se invicem positas, nec ab aliis decussatas, offendisse. Investigavit etiam structuram cordis in Bove, ove, Anate Boscha, Gado Morrhua, hasque particulas carnosas ita concatenatas esse invenit, ut nisi laceratae separari non possint Epist. 82). Quoniam autem concatenatio partium Carnearum in corde Anatis facilius conspici potest, hujus concatenationem delineandam curavit.
15쪽
HisT. Iam antiquitus de natura inu Sculorum cogitasse auctores, ex illorum libris abunde Patet. Ante microscopium inventum et usque ad nostri Auctoris tempora pauci fuerunt, qui sensibus potius quam ingenio usi sint; unde lactum, ut tot exstent hypotheSeS de muSculorum nutura, quot medicorum philosophantium capita. Inter sententias, quae ante et post tempora Hippocratica floruerunt, praecipuae Sunt nominandae DIOGENIS APOLLONIATIs dicentis ):va carne sanguinem ebibi et hoc coagulato carnem formari,' nec non EMPEDOCLIs AGRIGENTINI 2 : 'carnes ex aequaliquatuor Elementorum mixtura formatas esse.' In scriptis
Hippocraticis duae inveniuntur sententiae: altera 3 nempe
de generatione carnis: η Glutinosum, dum a frigido condensaretur, atque inde in foramina seu cavernulas abiret, in quibus velut in magnis venis humor inest, sic demum in carnem conversum exstilisSe; ' et altera 4 : 'carnes ex aqua, postquam ignis ab ea in ipso foetUS ortu Secesserat, coacta atque concreta prodiisse. ARISTOTELES Statuit η carnem partem esse simplicem, ubique Sibi similem 5 , minime organicam, undique diviSui facilem, nec tantum venarum aut nervorum more in longum secari idoneamV 6 ; porroque addit carnem aboleri et in venas fibrasque abire, quoties animal macie peremptum extenuatur; contra vero tibi pabuli
copia suppetit in pingue Verti. Et de generatione carnis proseri sententiam 7 , illam enasci ex alimento per poras
16쪽
usque ad GALENUM nullam sere mentionem de structura musculorum secerunt auctores, Si excipiamus RUFUM EPHEsΙΠΜ,
qui dicit ): η carnem esse in musculis partem, fibris instructum ac firmam, quae etiam recens in ulceribus succrescit,'' et 'musculum ab esse corpus firmum ac densum, non simplex, sed ex nervis, venis, arteritSque compoSitum, sensus particeps et voluntarii motus ossicium obiens.' GAL us, ille vindicator veteris dignitatis artis, necnon instaurator medicae doctrinae, opinionem propoSuit, quae inconcuSSainvaluit et usque ad seculum decimum sextum ab omnibussere recepta est. Secundum illum auctorem muscularessbrae 3 , quae utplurimum longitudinaliter, Tarius transverse porriguntur, distinctae ac diversae sunt censendae ab ipsa carne; illae nempe partim ex ligamento sensu destituto , atque ab ossium eXtremis prodeunte, partim ex nervo sunt formatae, et eXtrinsecus sunt obtectae materie molli ac simplici, carne dicta, quae caro 4 nata est ex sanguine, bono, puro, concreto. Seculo vero decimo S to, Tenascentibus in Europa literis, etiam Anatomiae nova lux assulsit, quum auctores, non Una freti auctoritate Majorum, praecipue GALENI, sed etiam ipsi suis indagationibus, hanc
tractare tentaverint. Ut de Structura aliarum partium corporis humani auctores viderunt GALENUM errasse, sic etiam de structura muSculorum proposuerunt opiniones a GALENodiversas. Sic H1ERONYΜΠs FABRICIUS AB ΛusAPENDENTE 5 , quamvis GALENI de carne opinioni adstipulatur, de sibris tamen muSculos pervadentibus, tendineis dictis, in eo diseseri , ut illas non formatas statuat ex nervo et ligamento, sed easdem Simplices esse suique generis, atque a musculi capite ad caudam usque pergentes. Has fibras postea
1ὶ De Appellat. pari. e0rp. Ηum. Libr. I. Cap. 35. 2ὶ L. e. Libr. II. cap. 17. 3ὶ GALEA iis, de Usu partium. Libr. I. cap. 17. Libr. VI. Cap. S. Libr. XII. Cap. S. 4ὶ GALENus, de Semine. Libr. I. Cap. 11. i5ὶ De Musculis. Part. I. de Musc. Fabrica.
17쪽
JOHANNEs BonNius 1 alii Iue putaverunt constare ex Subtilioribus sibi illis. quamquam non discederent a sententia GALENI de carne. Postea NICOLAUs STENO et , eximius sui temporis Anatomicus, rejecit GALENI sententiam de carne, et statuit, nil tale quid in musculis a fibris diversum existere, sed carnem muSculi ex carneis fibris constare, quae et ipsae utrinque ulterius porrectae musculi tendines constituant; porroque discrimen partem carneam inter et tendineam
si brarum muscularium pendere a laxiori vel arctiori compagine quacum fibrillae inter se connexae sunt. Multi post hunc ipsius opinioni favebant, inter quos susticit nominare THOMAM WILLISIUM, et PHILIPPUM VERREYEN 3 , quorum ultimus
dixit, fibras carnosas intus cavas esse et multis cavernulis donatas, in quibus sanguis, data Occcasione, uberior detinetur.
ticam, hexagonam, quadratam, triangularem ve tribuit, dum has fibras musculosas a s bris tendinum et membranarum differre putabat. Illum secuti sunt viri, qui Observationes de carnis muscularis labrica promulgarunt longe veriores, utiliores ac plurimi certe faciendaS, quum Structuram muSculi non excogitare ac fingere, sed sensibus lustrare malu rint. Inter quos praecipue sunt censendi: ROB. HOOKE, ANTONI LEEUWEΝΗoECK , ANTHONIUS DE HEIDE , WYERΠs G. MuYs, GEO. PROCHAsΚΑ, FONTANA, G. R. TREvΙRANUS, PREvosae et DuΜAS. BAUER et HOME, RUDoLPHI, MILNE
18쪽
De compositione autem Fibrarum carnearum ex sibi illis multas observationes dedit. Investigavit enim et Fibras Mammatium, Axium, Reptilium, Ρiscium, Crustaceorum, Arachnoideorum nec non Ιnsectorum, et multis ex hisce investigationibus adjecit Icones. Vidit Fibras carneas musculi bubuli Epist. 35) constare centum circiter carneis fabrillis, et memorat, ex Mammalium classe, carnes Leporis, Balaenae, Muris, Oxis,
Porci, Epist. Ρhys. i. fg. 1, 2, 3 etc. 11. 1ig. 4, 6)ex similibus sibi illis esse compositas. Ex Avium classe mentionem facit sibi illarum ex quibus constat fibra carnea Gallinae Epist. Ρhys. 11. fg. 4); Reptilium: observavit sibi illas carneas Ranae s ist. 38); Piεoium: Gadi Morrhuae, Salmonis Eperlatii, Ρleuronectis Ρl tessae Epist. Ρhys. 2, 16); Guδtaceorum: Astacimarini, Crangonis vulgaris, Cancri, Epist. 36. Epist. Phys. 8); Aruneue Epist. 37); μδeotorum: Ρulicis, Podiculi, Culicis, Muscae, Apis sylvestris, Formicae, Cetoniae auratae, Dermestis lardarii, Apis mellificae, Libellulae sΕpist. 37, Epist. Ρhys. 33, 11, 12, 35).Τradidit etiam musculos exiles cordis Bovis, ovis, Analis Boschae, Gadi Morrhuae, Linguae Bubulae
nec non tunicam mediam Intestinorum ex compluribus similibus Fibi illis carneis constare Epist. 82), et comperit Diaphragma ovis et Bovis partim compositum esse ex tenuissimis fabrillis, quas Tendines Vocat, partim ex membrana sibi illis interjecta, rugulis exiguisve plicis scatente; quas rugas fixe plicas propterea adesse credidit, ut Diaphragma, per aeris inspiratio
19쪽
ejus fibrillarum non esse teretem, quamque fibrillam variam accipere figuram, et Omnes arctissime inter se junctas esse. Sic etiam in carne Balaenae, ubi
formam accipiunt illae sibi illae hexagoni irregularis Epist. Ρhys. I. fig. 1). b) De crassitudine illarum sibi illarum commemorat
varias observationes. Ρrimo statuit sibi illas qarneas bubulas in Diametro id . p. ΡOl. aequare; etiam Comparat fibrillarum crassitudinem cum crassitie capillorum comae ascititiae suae, et judicat quatuor sibi illas, circa diaphragma Bovis desumptas, proxime cOStae adjacentes, saltem crassitiem unius capilli habere,
Epist. 35). Se porro invenisse profitetur, fibrillas musculi, spuriis costis in Bove adpositi, aequales esse nonae parti s :) pili Barbae, si tenuior, Vel 1 V, si crassior fuerit Epist. Ρhys. 3,6); quam menSuram Convenire invenit cum mensura fibrillarum Cancri Epist. Ρhys. 8 . In prioribus experimentis comperit fibrillas Bovis, quas improprie, ut mihi videtur, tunc filamenta vocavit, vicies quinquies tenuiores capillo Ρhil. Τransact. Vol. IX, p. 121), et in alio loco aequales pilo qui in manu crescit Ρhil. Τrans. Vol. XII, p. 889). o) Ρro certo habuit carneas fibrillas animalium,
adolescentium et magnitudine creScentium, non numero , sed magnitudine adaugeri; quod etiam probatum invenit in Ρerca fluviatili: nam fibrillae Percae novem unciarum craSSitudine quadruplo superabant fibrillas pisculentas, ex Ρercis unciae circiter pondus
habentibus Epist. Ρhys. 2). d) Discrimen crassitudinis inter fibrillas carneas
in diversis ejusdem animalis partibus eXStare, in nonnullis Ρiscibus vidit, in Vacca non vidit. Sic fibrillao nonnullae Gadi Morrhuae alias quater ist. 35) aut
20쪽
10 et quinquies vicies s ist. Phys. 16) crassitudine superabant. In Ρleuronecte Ρlatessa autem sexdecies
Epist. Ρhys. 2). H In Vacca nullum omnino discrimen crassitudinis inter fibrillas diversarum partium vidit Epist. Ρhys. 6); in musculo autem Psoa Bovis erant sibi illae tenuiores fibrillis Muris, Epist. Phys. 6) quibus, ut infra videbimus, eandem crassitudinem adscripsit ac sibi illis ex aliis partibus Bovis desumptis. Sic etiam exploravit an existeret discrimen , quoad crassitudinem, inter fibrillas in diversis ejusdem speciei animantibus; sed nullum invenit in duabus Vaccis, altera macriori, altera praepingui
laenae Epist. Phys. I.), prope caudam desumptas, quadruplo crassiores esse quam fibrillas alterius Balaenae , quam aliquo tempore ante oculis lustraverat, et inde concludit sibi illas Balaenae ad caudam ideo crassiores esse quam alius corporis Partis, quoniam animal magnam vim exserere debeat ipsa cauda. Sed nonne probabilius hoc discrimen tribuendum esset diversae aetati illarum Balaenarum, quum, sicut jam supra vidimus, in diversa aetate animantis diversa sit crassitudo fabrillarum carnearum 7
gi Τandem in diversis animalium speciebus, nullum discrimen quoad crassitudinem, in fibrillis carneis observare potuit Bovis, ovis, Ρorci, Muris, Gallinae, Apis sylvestris, Epist Ρhys. 3, 6, 8, 10, 11, 13, 32). Carneae autem sibi illae Ρulicis quadruplo fere tenuiores erant iis Apis Sylvestris. Muscae vulgaris, nec non
Bovis Epist. Phys. 11, 20, 37). Et fibrillae Muris
carneae, illis Balaenae, cujus fibrillas carneas alterius Balaenae fibrillis quadruplo subtiliores esse nota erat, crassitudine nonnihil cedebant sEpist. Ρhys. 16); contra