장음표시 사용
3쪽
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU, ET NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DECRETO ;
SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS, RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS; ERUDITORUM EXAMINI SUBJICIT
ACADEMIAE EDINA GENAE PRAEFECTI
ILIAs, Lib. IKalondis Augusti, hora locoquo solitis.
EXCUDEBANT JAC. BALLANTYNE ET SOCII.
5쪽
ARMIGERO; HOC PARVULUM SED GRATI ANIΜIVERUΜ TESTIMONIUM, ACCEPTUM VULT
6쪽
OP ait God's Works Which doe this Worid adorne, There is no One more faire and excellent, Then is man's bonie, both sor poWre and forme, Whiles it is hept in sober gouernment; But none then it more foule and indecent, Distempred through misrule and passions base: It growes a Monster and incontinent, Doth lose his dignitie and native graee. FAERIE QUEENE, B. II. Canto IX.
7쪽
TANTA I inter corpus et animum, hac in vita, existere consensionem, ut perpetuo se invicem assiciant, docent quemvis sua eXperientia et quotidiana observatio. Etsi enim qua ratione corpus animum, animUsque corpus assiciat, prorsus ignoremus ; effectus tamen mutuae inter se consensionis evidentissimi sunt. Non est hie locus enumerandi varios et paene innumeros morbos, qui ab animi perturbationibus, aut Originem, aut Sanationem, duxerint. Horum oXemplis medicae historiae scatent. EX repentinis animi affectibus, gaudio, terrore, ira, Saepe mors Subita evenit.
8쪽
DE MENTIS ALIENATIONE. Medicis omnibus est notum, imaginationis vires in augendis vel levandis morbis maximas et fere infinitas esse. Contra autem mens, ipsa divinae particula aurae,' cogitationum immortalium particeps, quod ad vigorem et sanitatem, multum e vilissimis corporis functionibus pendet. Aprava enim concoctione, a mala caeli temperie, oriuntur animi anXietas, maestitia, insolita ad irascendum proclivitas; cum phthisin pulmonalem, omnium morborum eXitiosissimum, usque ad finem comitentur, hilaritas inSueta, Spes maX- ima, fiducia omnium rerum, ad aegri ipsius aut amicorum sortunam pertinentium. Effectus haud obscuros vini, Opii, ali0rumque per corpus in mentem agentium, quippe qui omnibus noti sunt, necesse non est dicere. Haec pauca tantummodo praefanda putavi, quia mihi persuasum est, neminem, nisi hujus inter corpus et mentem consensus ratione habita, aut naturam mentis alienationis aut rectam curationem intelligere unquam P0SSO.
Mihi non alienum videbatur, si aliquid temporis tribuerem investigandae insaniae, utpote quod dirissima omnium calamitatum quibus h0-
9쪽
mines plectuntur, summam medici attentionem desideret. Argumentum sane dissicillimum est, et vix ea qua decet cura adhuc scrutatum. Profecto de natura insaniae multum disseruerunt philosophi ; effectus ejus miserabiles et acerbos eX-imii cecinerunt poetae. Verum enimvero sere ad haec tempora, mentis alienatio vix medicis curru fuit. Insanabilis enim putabatur, terroris et Iamentationis causa, potius quam quae ullam curationis spem praebuerit. Quid mirum 3 Per multa saecula alta caligine offusa, monachis austeris, immitibus traditi erant insanientes, ut qui, irato Numine, in poenam peccat0rum furore perciti, nullam nisi precibus, incantamentis, verberibus, jejuniis, sanationem accepturi essent. His enim remediis, nec minimo discrimine usitatis, monachi conssi sunt. Immo etiam desipientes miserabiles, ut sagas et veneficos, Saepius igne concremaverunt ' Mens autem humana, abjectis
10쪽
DE MENTIS ALIENATIONE. superstiti0nis vinculis, innatam sibi vindieavit libertatem ; et inter plurima bona eXinde provenientia, insanorum curatio medicis Vera scientia imbutis commissa est, et ad normam rectae
rationis et humanitatis constituta. Consilium est igitur quam brevissime et simplicissimo de insaniae signis, causis et ratione medendi, dicere. Prius autem quam longius progredi 0r, non abs re erit, pauca de definitione proferre. Unusquisque de lioc morbo scripturus, perospecta rectae definitionis utilitate, imprimis conatus est constituere quae sit insania, quom0do definienda. Et prosecto de hac re quot script0res, tot sententias habemus. Nonnullis et his quidem jure magnae auctoritatis, visum est, insaniam
in hoc consistere quod Mentis jud antis iunction Pεω δint ' Verperam, ni fallor; inter
OmneS enim constat, plurimos insanientes, insolito acumine, ratiocinari; et hoc quidem juriscon
