장음표시 사용
11쪽
sultis bene cognitum est. Si cum aliis assentiremur, Omnem imaginationis mentisque a recta ratione aberrationem ' esse insaniam certe Omnibus Anticyram navigandum esset. Quis enim aliquando et mente et imaginatione non aberrat ΘLongum esset caeteras de hac re opiniones commemorare, et prorsus inutile. Quia perspicuum est insaniam in genere definiri non posse. Ut pulchritudo post multas phil0soph0rum disputati0nes, nullis verbis describenda vel definienda.
facillime tamen agnoscatur, ita mens Satia. Nul lus enim existit limes accuratus inter mentem sanam et Vesaniam. Omnis praeter solitum hilaritas ad insaniam vergit, et moestus et metieulosus animus ad melancholiam appropinquat. Forsan sat fuerit medicis et jurisconsultis novisse, hominem Omnino insanum esse, Si mens iis ita laesa sit, ut neque valeat ad munera vitae civilis perfungenda, neque ad suas aut amicorum res gerendas. Hactenus de definitione, nunc adsigna Veniam.
12쪽
6DE MENTIS ALIENATIONE. Apud plerosque scriptores hodiernos, mentis alienatio in species quatuor diducta est. Maniuea Species est, in qua seger de omnibus rebus seque desipit; Melancholia, ubi de re una aut saltem de paucis rebus, delirat. Amentia est omnium mentis facultatum imbecillitas. In Fatu
tale, Omne rationis lumen, omnis imaginationis vis deleta aut prorsus obruta videtur. Duae priores solummodo sub medici cura veniunt. Amentia enim et Fatuitas omnino insanabiles, utpote quae a mala capitis consormatione, aut aliquo cerebri vitio organico, aut denique mania Vel melancholia diuturna et incurabili, oriantur. Maniae autem Melancholia ita assinis est, ut saepe vices commutent, atque altera in alteram transeat. Non est igitur consilium de utraque seorsim tractare, sed pauca de mentis alienatione generatim dicere. Symplomata maXime Variant pro ratione causarum excitantium. Et ut inter sanos homines alter alteri, m0ribus, mente et opinionibus omnino similis inveniri non potest; sic ex iu- sanientibus, eadem causa excitante applicata,
13쪽
alius alio modo desipit. Alii tristes, taciturni; alii hilares et loquaces ; alii meticulosi, suspicaceS,
caeterorum consuetudinem et societatem effugientes, se inimicis objectos et insidiis undique circumventos pertinaciter credunt; alii furibundi, audaces, vix continendi quin in proximos quosque impetum faciant; alii mortem vehementer pertimescunt; alii vim sibi inserre summopere conantur. Ex desipientibus plurimi valde instabiles, nunc in risus nunc in lachrymas effusi, modo liberales et prodigi, modo tenaces et avari, de minimis ridiculisque rebus solliciti sunt. Nonnulli sese praesules, reges, deos jactant, ideoque aliis imperant, summamque sibi reverentiam vindicant. Quid multa Θ Singulae insaniendi serinae, nisi singula eXempla narrando, en merari non possunt. Fere Omnibus autem quaedam communia sunt. EXpressio Vultus mutata
vix describenda, facile cognoscenda ; BOVUS cogitandi et sentiendi ordo, itaque odium in amicos quos antea optime dilexerint; summa hallucinationibus fides tributa, et cx minima contradi
ti0ne gravis iracundia. Hoe etiam insanis sero
14쪽
DE MENTIS ALIENATIONE. Omnibus peculiare est, quod de rebus ad seipsos non pertinentibus recte judicant. Vehementiore morbo, oculi et facies t0ta rubent ; rapida st cogitationum series; loquentia
inanis quam celerrima ; eX altero in alterum argumentum Summa properantia ; Seu SUS e ternarum et internarum rerum adeo imminutus ut viX
ullus restare videatur : plurimi enim furiosi, al-g0ris, inediae, vigiliae, sunt patientes Supra quam cuique credibile est.' Vis musculorum ita non-
- Modo audivi ex viro fide dignissimo, Se nuperrime apud valetudinarium mente captorum Germanicum duos insanientes vidisse, quorum uterque Se Messian putabat, perSOnamque Dei, quantum poterat, gestu, Voce, auctoritate, et minis, Sustinebat. Utrique mos erat, caeteros insanos Visentibus common-Strare, de eorumque dementia quam subtilissimo ratiocinari. Homo iste,'' dicere, solitus erat alius ad alium Messian accedens, coram adeo Stultus impudensque est, ut se Dei filium credat.
' Naturae poeta et interpres, hoc bene perspecto, ita Scripsit:
Vid. FODERE Traitu dii Delire, tona. I. p. 502 et seqq. Iurulis Academiae Naturin Curios. memoriae proditum est insanientem, qui So Messian censebat, ut Sibi constaret, quadraginta dies et sinu detrimento saniem toleruSSe.
15쪽
DE MENTIS ALIENA TlONE.9 nunquam aucta, ut plures homines unum insanientem vix possint continere. Morbo autem mitiore aut vetustiore, haec minime perpetua sunt, immo etiam omnino contraria haud raro incidunt. Nonnulli demum perpetuo et sine ulla intermissione insipiunt; alii vero intervallis, modo l0ngi0ribus, modo brevioribus ; modo statis atque certis; modo contra incertis et erraticis :modo ita dissitis ut idem homo bis terve in vitas0lummodo assiciatur. His de symptomatibus propositis, nunc ad causas accedo. Prius autem quam longius progrediar, de causis praedisponentibus dicendum est; quoniam nisi aliquid ad insaniam proelivitatis eXistit, causae eXcitantes hominem insa. num vix faciunt. Igitur parentibus mente captis nati huic morbo maxime obnoxii sunt. Ut in prole saepe ingenium et imaginem parentum sic ad varioS IOOrbos eandem proclivitatem videmus. Quomodo id efficiatur, qua structura animi aut corporis, eX-plicare non p0ssumus; eX multa tamen eXperi-
16쪽
DE MENTIS ALIENATIONE.entia satis comprobatum est, et sertasse in nullo m0rbo magis quam in insania evidens. Quamvis enim desipientiae semina per plures annos latentia, scilicet nullis causis excitantibus admotis, vix sese aperte ostenderint; facillime tamen, occasione data, erumpent. Huic proclivitati hereditariae aliquantum assinis videtur illud, ut insania, ubi semel inciderit, ex levissima causa fit
recidiva. Ex caeteris hominibus, nullus omnino eXemptus est, quin mentis alienatione assici possit. Qui autem, fervido et mobili temperamento praediti, vitam curis et sollicitudinibus anxiam, et magnis frustrationibus obnoxiam degunt; quos honorum et dignitatum cupiditas et ambitio, aut se prae caeteris esserendi studium, occupat; quos auri saera fames et insatiabilis avaritia exercet; qui, abjecta religione et Virtute, irrefraenati sese libidinibus, voluptatibus sordidis, et omni pravo facinori, praecipites dant: hi omnes ad desipientiam, quam alii multo proeliviores sunt. Inter causas quae in homine jam proclivi facto insaniam excitant, assectus animi vehementes,
17쪽
repentini, diuturni, gaudia' imprimis, irae, maerores, formidines; spes frustratae ; studia immodica, enumerari possunt. Ex corporis vitiis stultitiam excitantibus, injurias capiti illatas ; viscerum abdominalium morbos; evacuationes et excretiones solitas suppressas; eruptiones cutaneas nimis subito eXSiceatas, commemorant auctores. Etiam febres diutinas debilitantes, usum argenti vivi nimis longum, puerperium, mo
bum regium, nonnunquam insania sequitur. Morbi comitialis, choreae, paralySe0s, ap0pleXiae amentia frequens est comes et effectus.
Nulla autem gravior insaniendi causa quam superstitio dira et inanis. Cum fanatici et fu-
Μirum est, quod gaudia, Vehementius quam luctus et in corpus et mentem agant. Novi plures sex gaudio immodico insanientes. Liceat etiam MEADΙΙ sententiam proferre. Audivi olim, inquit, Haleum in noso Omio mente captorum Londinensi modicum sexporientissimum, haud semel dicentem,nΠΠO M.DCC.XX civium nostrorum fortunis adeo infausto quo societas ad commercium per Μaro Australe promovendum instituta artibus dolosis ad lucrum iaciendum viam invenit), Se multo plures curae suae commissos tractasse; quOS ad immensas opes eveXerat fortunae favor, quam quos iniqua ad miseriam et pauperiem redegerat '
18쪽
DE MENTIS ALIENATIONE.rentes praedicatores, eX pulpitis, Voce horrida et imprecationibus diris, aeterna supplicia omnibus a seipsis alienis, quasi Deo jubente, minitent; quid mirum, si rudium et incultorum mentes et imaginationes perturbant et terres aciunt 3 Ex tali causa desipientes, nihil, nisi de irato De0 perpetuas poenas poscente, cogitant aut loquuntur. Et sertasse nulla insaniendi forma dimet-liorem curationem accipit. EX nonnullis causarum supra recensitarum
explicari p0test; qui fit ut apud respublicas, et
nationes liberas, quam apud imperia despotica, insania frequentior sit, inter gentes barbaras et incultas, nulla ;' qui si ut stultitia vix ante pubertatem, frequentissime inter vicesimum et quadrigesimum aetatis annum, Sese ostendat; quiqHedemum evenit ut hic morbus indies increscat, idque multo magis quam pr0 rata p0pul0rum. Haec quidem de sympt0matibus. Nune dicen dum de vitiis corporis ex quibus insania pendeat.
BoERHAAVIUS saeculi praeteriti celeberrimus auctor medicus, ita scripsit: Notandum vero ana-
Non agitur de Cretinismo aut Fatuitate congenita.
19쪽
tomica sectione constitisse horum insanientium)cerebrum siccum, durum, friabile, in suo cortice
flavum ; vasa autem turgentia, Varicosa, atro tenaci cruore distenta fuisse.' MORGAGNI IS etiam, sex incisionibus mortuorum factis, cerebrum durius et siccius justo, cerebellum nimis molle, invenit. Perpensis autem omnium ante Suum tempus anatomicorum sententiis, ita censuit:
Atque ut intelligas cur eam duritiem tantin0n faciam, scias velim, in quibusdam pariter
qui minime stulti erant, cerebrum me nou minus durum invenisse; sic in mortuo ex thoracis inflammatione ; sic in altera quae eX femoris fractura obierat.-Adde etiam stultitiam esse posse sine cerebri duritie; a multis enim anatomicis cerebrum flaccidum laxumque inventum fuit.' GREDINGIUS, plurimis apertis cadaveribus, adeo multa et Varia cerebri, ipsiu8que partium vitia enumerat, ut, post diligentissimam lectionem, quidnam maximi faceres, impossibile
sit dicere. Aliorum auctorum opiniones et Conjecturas commemorare operae non pretium orit :
' Do Causis set Sodibus Morti. Epist. viii
20쪽
DE MENTIS ALIENATIONE. adhue enim verum est qu0d clar. GREGORY de hac re dixit:- Facta crebri vel partis ejus cujusvis laesione, tumore, OsSe in mucronem crescente et irritante, &c. nemo praedixerit quidnam mali talis laesio factura sit; epilepsiam, ap0plexiam, hemiplegiam, StUporem, melancho liam, furorem, dolorem capitis, aut nil praeter solitum. Non desunt enim eXempla hominum, qui post amissam haud eXiguam cerebri partem, convaluerunt, et diu vixerunt; vel qui, c0rrupta magna cerebri parte, nil incommodi perceperunt, donec tandem subito corruerint, convulsi et moribundi.' Quale sit igitur cerebri vitium mentis alienationi peculiare, non cognoscimus. Vix enim aliquid certi adhuc repertum est. Mentem semper m0rbi eXpertem esse, ut quae incorporea immortalisque sit, certe putamus, logice autem demonstrare non possumus. Quae sit intima corporis aut animi natura, non intelligimus. Omnis igitur de his rati0cinatio dubia sit ancepsque, neceSSe eSt. Medicus autem in memoria tenere debet corpus et mentem, ut supradictum est, ita in sese mutuo agere, Ut ad curandos insanientes nihil prosecturus sit, nisi mentis pariter atque e0rporis rationem habuerit.
