장음표시 사용
6쪽
Combien l'Histoire des Provinces Belgiques est
7쪽
VULGANDORUM MONUMENTORUM SERIES, PRAEFATIO, ARGUUMENTUM OPERIS, ET SUMMA RERUM CAPITA EXHIBEΝTUR. EX BIBLIOTHECA
9쪽
1Iam hie in lucem proferimus Commentatio
nem , decreverat Autor, non tam laboris impatiens quam majoribus curis impeditus , perpetua nocte premere , aut certe non huiC tempori reservare, sed lucidiores , Si forte orituri Sunt, Soles Operiri. Consilium hoc, de quo non semel apud ipsum conquesti sumus, siXum illi ratumque erat ; at illi tamen ut facile eSSet deprehendere, non rem ipsam, sed temporum iniquitatem ei displicere. Itaque
pervicimus tandem Ut Commentarium ejias ExsCri
bere , eXScriptum Typographo dare nobis liceret. Typographus SUSCepit lubens , quamquam sub incerta Spe Sequuturorum Codicum. En igitur Tecum , BeneVole Lector, sidenter illum communicamUS , non parVa , uti Speramus cum Tui gratia ; neque Autoris , quemadmodum etiam considimus, ingratiis , aut iis certe non aeternis.
10쪽
Itaque , quod felix faustumque sit, et cum bonis , quod in Praefatione Sua Livius ait , preca
tionibus , BELGICARUM huncce RERUM
PRODROMUM in publicum emittimuS, ut, neque indignus enim est , aut Videtur , b ara
mereat liber Sosiis ; ne non Horatiano quoque , quemadmodum Liviano usi sumus, h1c Verbo Utamur. Caetera , quorum hoc Suo Ρrodromo Spem Autor fecerat, Si Sors Voluerit, Sequentur.
Accendat eruditus impigri Autoris labor hominum nostrorum studia, in Patriae monumentis historicis eruendis , ac latinis etiam literis , sine quibus res omnis literaria jacet Sordetque, instaurandis. Scriptor noster ab adolescentia sua inprimis illas adamavit, atque eas , ni fallimur, redamantes. QuamVis etenim opellam hanc multa inter negotia fere occupatus Scripserit, et dolandae eXPoliendaeque tempus et animus defuerint, facile erit Videre Scriptores Veteres apud eum nUllo Umqtium tempore in oblivione positos fuisse; dabuntque elegantia Belgii nostri ac reliquae Europae , quae etiamnum Supersunt, ingenia, laborem hunc non fuisse omnin6 invita Minerva susceptum.