De carmine fratrum arvalium liber

발행: 1836년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

PHILOSOPHIAE DOCTOIrisIm NIVERSITATE RIDERICIA 'ILHELMIA RHENANA PROFESSORI PUBLICI

SOLLEMNIA EXPLETI PER QUINQUAGINTA ANNOS MI INERIA DIE XXII MENSIS MAII DCCCXXXVI

IMPENSIS LIBRARIORUM

6쪽

Publice Te optime pater, allocuturus, ut eo die, quem

utinam selicem faustum Artunatumque adducat nobis deus ter optimus maximus, ad te perserantur hae litterae, neque a casta, quam filii erga dilectissimum p rentem esse decet, verecundia, neque a Sancta, quae tui est animi, religione mutuam, qua tu me diligis, qua ego te veneror, pietatem tantopere libero, ut palam suavissima, quibus tu vitae, animo bonisque meis prospexisti, beneficia, palam candidum, quo nunc etiam

me prosequeris, amorem proferam et extollam nec de munere quidem, quod sub iisdem auspiciis in eadem urbe cum eodem studio per tot annos gessisti, dicendum est mihi nequo enim deerunt inter tam varios tot annorum discipulos, qui eas quae tuae sunt in docendo virtutes clarius quidcm me minime experti sint, sed Profiteantur disertius multorum annorum illi testes, paucorum mihi dulcissimorum ego, qui post peractum proximum lustrum dimidiam vitae partem procul a tuis vixero Laribus si vcro ea, quae sunt familiarum numina, magis, quam in patorna pictate, in nulla re via gent, olentiores mea custodos domum scio habituram

7쪽

oesse nullam quippo in in Germanorum anorumque confiniis natus,molsatorum, inter quos tot decora tuae mentis tui laboris posuisti monumcnta, populo, terrae, principi omni animo deditus, vicinae ' cognataeque D norum genti sanctissimo pietatis vinculo obstrictus, comprobavisti, tu auctoritat et ope tua sanxisti, quod filias, post acerbissimam familiae iacturam a te dimissus, quem sperabas fore ut tibi educavisses domus tuae firmam columnam ut unigenam gnatum patri, in alius iussa iurarem regis, in aliam, in qua utinam perennis gentis nostrae gloria versetur, civitatem Lares, quos tua

comitabatur caritas, transferrem.

Caritatis huius numini ossero, quibus redimiri solebant Lares, serta, non e floribus sed e versibus versuum-

que fragmentis composita quod enim Minerva, non Marte, patrona tuis sollemnibus in litteratorum hominum circum deducerem qualecunque spectaculum, ex iis rebus, in quibus tuis mea responderent studiis, petendum esse visum est ab iis vero, qui de Latinis scripserunt poetis, quorum manu versandorum et diligendorum auctor tu mihi fuisti interpres accuratus et elegans, oratio, Virgilio, Propertio, vidio, id nondum satis diligenter e

tractatum nedum exploratum existimavi, quaenam, cum multa mutuati essent a Graecis, Romanorum non mores solum et instituta sed ipsam sentiendi, cogitandi, res divitias humanasque considerandi rationem referrent.

8쪽

cuius studii ut exemplum proponerem, regressus sum

ad explicandum quod Latinae linguae antiquissimum

exstat carmen id cum nonnisi per explorata accurate eorum, in quibus cantabatur, sollemnium instituta intelligi posset, et opportunum erat et necessarium comparari cum priscis illis religionibus omnes, ex quibus cognosci posset Romana sentiendi ratio, scriptores, imprimis, quorum ars domestico hoc coIore prae omnibus eget, poetas et videor mihi, quanquam plurima adhuc latent, reperisse nonnulla quae ex intimo illo sensu orta ita inhaerebant poetarum animis, ut attingerentur potius, quam exhiberentur. Absoluto demum opere ad nos perlatus est liber, quem de divinis Romanorum rebus nuperrime scripsitoruditus et ad cogitandum et dicendum copiosus vir Bariungius in hoc cum plura, quae et ipse repcreram

meisque argumentis demonstraveram, iuvenirem, neque id agere, ut quaequae nova ab eo edoctus sum in mei operis usum converterem, neque id, ut qua minus

recte exhibita existimavi refellerem Praeter pauca, quae in notis margini scriptis tetigi, sinebat tempus nec vero iussit res ipsa, cum veterum testimoniis, quae me latuissent, in libro b repertis per se aut starct aut caderet quod ego exposui de Hariungi vero opere si quis sorte exit, qui meum non contemnat iudicituu is ad alenses in quibus hoc prolaturus

9쪽

sum, mihi relegandus sit Ephemerides duas tamen habeo res, quas hoc loco monearn alteram eam, quod arvalium fratrum, de quibus nos egimus, instituta non ea, qua in aliis usus est, investigavit doctus Hec vir diligentia alteram, quod unum, qui in nulla omnino

deest religione doctrinave sacra cerimoniarum sabularumque sontem, eum, ex quo manaverunt Omnes Romanorum de Semonibus opiniones, si non neglectum tanto obrutum ab eo cernimus quod cum iactum sit,

Marci Terentii Varronis, qui ea, quae de Semonibus ad nos ex antiquitate perlata sunt omtii tradidit, auctoritati nimia obtrectavit invidia penitus enim perturbatas post secundum Punicum bellum Romanorum religionescensuit pariter ac plures nostrae aetatis docti viri quae do hac re ineunte tertio libelli capite dixi, non repetam: pauca sunt, quae addam simillimas sibi suisse puto universas, quas de divinis rebus conceperant Romani et Graeca, opiniones diversam eam, qua quae in universis inesse opinarentur divinis numinibus, inter singulos deos distribuerint, rationem quam satis magnam habeo diversitatem. sed non tantam, ut postquam melius cognoverant Graecas opiniones Romani, interirent domesticae imo permultas clarius perceptas et excultas esse existimaverim. ra

iudicatae enim illae de iis, quae Romanum civem, quae rem publicam, quae pueros, quae matronas decerent, sententiae, quamvis elegantibus Graecorum commentis

10쪽

circumfusae et obrutae, per me tamen Romani nominis aevum denuo surgebant et in eorum, quorum

eximia erant ingenia mentibus praevalebanti qui tandem factum est, ut legum, quas liberae rei publicae temporibus tulerant Quirites, interiorem rationem optime et intellia gerent et interpretarentur, qui sub imperatoribus vivebant, iuris consulti, si inter antiquum et recentiorem sentiendi morem nihil erat commuites idem, qui legum, erat sacrorum, religionum, fabularum sons qui iusserat illas populus, sanxerat, observaverat, finxerat illas magis quidem integrae sacris a recipiundis peregrinis opinionibus manserant leges sed ne poterant quidem mancro, si aliter omnino sentiebant, qui postea viverent. neque magis haerebant insitae principales de iure sententiae, quam supcrstitiones tum Cassio tum Bruto eo, quo summa Romanorum cum Graecis litteris erat familiaritas, aevo mortem portendit, quem licet Graeco Graeci scriptorcs appellent nomine, ex ipsa domestica

Romanorum superstitione repetendum esse nemo negat, malus genius superstitiose et accurate sub imperatoribus observatas esse crustas cerimonias, docent ipsae arvalium fratrum tabulae singulorum numinum si quae Prorsus evanuerant sacra, erant talia, qualia, etiamsi

nullae domesticis moribus inseruntur turbae, in omniabus populis non interis non possunti instituuntur en nova cerimoniae Propterea, quod animadvertex sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION