De olei juniperi aetherei vi, experimentis adjectis : dissertatio inauguralis physiologica ...

발행: 1844년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

iris . . . si

I se oleorum aethereorum vi paucissima adhuc instituta sunt experimenta. Ea resorberi Τiede-inaian et Gmelin demonstraverunt, quum' allium et asam foetidam in venas et in intestinum re-elum injecerint et odorem in exhalationibus et in urina invenerint. Miusdem generis experimenta lacta sunt ait ne Edwards, Breschet, Magendie, Viborg, aliis- Ad propriam 'leorum Vim cognoscendam mi momenti sunt experimenta a C. G. Mit-cherlicii ') institula de oleo Sinapis, oleo Subitae, oleo Carvi, oleo Foeniculi, oleo Τerebinthinae.

12쪽

Εx liis experimentis demonstratur primum: omnia lyaec Olea esse Venena, magis minusve vehementia. Tum: ea resorberi et per eXhalationes perque urinam partim secerni. Denique: per ea structuram tunicae mucosae ventriculi et intestiui mulari, quae lamen mutationes a reactione sunt deducendae, nec ad propriam acti in nem referendae. Praeter haec experimenta nulla fere eXistunt

nisi nonnulla de oleo Τerebinthinae.' Hujus olei Purkiiij si ') et Copland '') in se ipsis experimenta instituerunt. Heriwis )'et Schubarili t) idem

oleum canibus injecerunt. Ex quibus eXperi meistis demonstratum est: Oleum Τerebinthinae, magnis quidem dosibus adhibitum, venenum esse et mo tem asserre, parvis autem pulsum frequentiorem et validiorem reddere, Omnes vero Secretiones, praecipue renum, valde augere, interdum gastrilidem et claterilidem adesse, plerumque abeSSe:

13쪽

De olei Junipertivi nulla adhuc usque instituta sunt eXperimenta. Quum autem hoc oleum omni reSpectu maxime assine videatur oleo Τerebinthinae, primum propriam ejus Vim inquirere, lum demonStrare, quatenus ea ab olei Τerebinthinae vi diversa sit, mihi placuit. Oleum Juniperi aethereum nanciscimur abaccis Juniperi, quae sunt squamae carneae Coni feminei. Secundum Τrommsdorss') baccae in partibus centum partem uuam olei aetherei conlinent. Oleum Juniperi aethereum aquae limpidae instar pellucens est, habet pondus specificum: 0,8J3, itaque levius est, quam aqua, praebet Saporem et Odorem acrem, ardentem, resinOSum, Τerebinthinae similem. Compositio chemica eadem est ae olei Τerebinthinae. Constat enim eX hydrogenio et carbogenio

eodem modo ac illud, dividiturque ut illud per destillationem in olea duo, quae tamquam Olei Terebinthinae P cit et Dadyl inter se et cum oleo Τerebinthinae eandem habent compositionem

chemicam.

Si dosibus parvis adhibetur, ciborum cupido augetur, digestio adiuvatur, circulatio acceleratur,

14쪽

culoris sensus, SecretioneS omnes, praecipue renum augescunt. Urina specificum quendam Odorem accipit, qui odor violarum Vocatur. In usu continuo renes ita assiciuntur, ut stranguria, dysuria, ischuria, ipsa haematuria sequi possit. Haec igilur olei Juniperi vis nihil fere dissert ab olei I erebinthinae. Ad olei vim majoribus atque maximis dosibus dati cognoscendam sequentia iustituta sunt

experimenta.

Experimentum primum.

Cuniculo magno et sorti iiijiciuir in veniriculum olei Juniperi uindecim minutis post injectionem respiratio et pulsus frequenti ores fiunt. Pulsus simul sortis et validus. In animalculi exhalationibus proprius ille olei Juniperi odor facillime et maxillae distincte cognosci potest. Hoe ja in signum et documentum resorptionis. Ceterum animal Ium quieto in eodem et loco et situ remanet, conti a irritamenta externa minus, quam Solet, reagere videtur, loto denique corporis habitu dolorc se vexari declarat.

15쪽

Post horam unam alia invaserunt sympto- mala. Cordis enim ictus, quamquam si equentia augentur, sortitudine decrescunt; respiratio frequentissima, dissicilis, inaequalis sit. Hoc quidem statu cuniculus, quum injectio post meridiem hora quinta facta esset, usque ad

noctem permansit.

Quamquam noctu paulo validior videtur, ta- men mane cordis ictum frequentia et imbecillitas, respirationis frequentia, difficultas, inaequalitas, anxietas eadem ac die antecedente. Situs lotusque animalculi habitus nullo modo mutatus videtur. Cibum quidem capit, sed parva tantummodo vescebatur parte eaque tarde et quasi non libenter. Urina adhuc nulla missa fuit, saeces paucae consistentia normali praeditae. Per diem hic status nullo modo mutatus eSt. Cuniculus, ut antea, languidus, Iassus, stupidus Temanet, ciborum porrectorum raro paullulum quidem assumit, uno autem bolo consumto statim desistit et nutrimenta relinquit. Sequente nocte, ergo quadraginta fere horis post injectionem peractis, primum urina secerni- ur. - Copia Urinae permagna. Ipsa urina colore lucido et flavo, proprium olei Iuniperi odorem distincte et sortiter praebet, nec illum, quem dicunt violarum: quod alterum erat clarumque' re-

16쪽

sorptionis documentum. Ceterum disquisitio clie mica et microscopica urinam plane normalem declaraVit. Sequente de die nulla est status superioris mulatio memoranda. Cuniculus validior fieri videtur. Cordis ictus et respiratio quietiores et tardiores fiunt. Postero dic altera urinae secretio conseculn

est. Urinae copia iterum permagna, ejuS coloret odor idem ac supra descriptae, Secundum e plorationem clienticam et microscopicam iterum nulla ratione abnormiS. 3Ceterum cuniculus magis magisque sit vali dior, et eritum non lethalem fore jure jam conjicere licet. Quinque diebus post injectionem animalculi sanitas plane est restituta, nihilque abnorme et pathologicum observari potest. Cibi cupido, mortus ratio, sensibilitas, circulatio, respiratio rei,

. . l

17쪽

Experimentum SeCundum. Cuniculo magnitudine et sortitudine mediocri olei Iuniperi aetherei, injicitur. Paulo post injectionem animalculi anXielas et inquies permagna sit. Cordis ictus validi et frequentissimi. Post quadrantem horae gasa in infestinis progredi auditur, idque propriis sonis

indicatur. Cuniculus ipse, summa anXietate veXatus, in perpetua fuit motione. Faeces magna quidem copia, consistentia perdura eXcretae Suut. EXhalalionum odor penetrans proprium illum olei Juniperi odorem praebet. Intrante deinde nocte in hoc statu cuniculus remansit. Hora Septima matutina faeces iterum eXcretae sunt, sed copia Valde parva perduraque consistentia. Per noctem eliam urinae missiones complures consequutae erant, quarum unaquaque exigua quidem copia, sed fortissimo et marcime distincto ipsius olei Juniperi Odore.

difficillima. Pulsus frequentia quidem diminui', i sed intermittens et inaequalis.

18쪽

In toto corporis habilia magna observatur imbecillitas, ita ut cuniculus, etsi pedibus adhuc SeSe SunStentat, lamen tantummodo difficillime et summo cum labore Sese movere et progredi posSit. Post horas tres Deipedibus' quidem Consistere potest, sed ventre nititur, prostratus jacet, pedes anteriores ad inlus porrigit, Caput secundum pondus demittit. Respiratio magis selinmanxia et dissicilis. Pulsus permagnam adeptus est imbecillitatem et tarditatem. Τum post horas sex, his cunctis symplomatibus magis magisque adauciis, pulsu quidem et respiratione tardiore etiam et debiliore reddita, viribus sere sublatis, calore valde diminuis, horis viginti duabus post injectionem laetam cuniculus

demoritur.

Obductione d inde lacla, primum e Secto cavo abdominali perquam distinctus olei Juviperiodor persentitur. Idem ex uritia, idem sortissime ex ventriculo percipitur. Tunica mucosa ventriculi permagnam declaravit epithelii dejectionem, sed nulla aderat inflammatio nec ulla abnormitas alia. Adhibito microscopio cellulae epithesii ventriculi conspiciuntur ad structurnm plane norm les, in modum pavimenti quidem conjunctae,

19쪽

nucleis praeditae, Sine ulla structuraeanormalis mulatione, nisi quod magis contractae et corrugatae sunt, quam statu normali.

In intestino jejuno item Valde aucta erat epilliolii dejectio. Ceterum hic quoque nulla erat

structurae normalis mutatio conspicienda. Cellulae cylindricae, nucleis instruelae, sese forma Optima oculo Osserunt. Renes leviter injecti erant, item Cor. Unum autem reflatu memoria dignum symptoma. Nimirum urina, quum microscopii auxilio disquireretur, multos conlinens cylindros, modice longos, o cellulis et cellularum nucleis conflantes,

conspecta est. At hi cylindri nihil aliud sunt, ac tubuli uriniferi Belliniani, vel potius eorum contentum, quod tamquam in funibus solidis fotubulis exprimi potest, atque cum descriptione ab Hente I in anatomia generali sacta plane

convenit.

Idem autem hoc sympioma C. G. Mi scher-lieli ' ) in aliis jam casibus invenit, injectione

20쪽

quidem facta olei aetherei Sabinae et olei aethe. rei Terebinthinae. Quum igitur exii alium medicamentorum in jectione lioc symploma obSerValum Sit, quae praecipue renes assiciunt Sabina, Terebinthina, Juni Perus , eX aucta renum irri intione illud pro duei mihi videtur. Saepe autem evenit, ut non solidi et integri sint cylindri, sed jam dissoluti et refracti, quo in easu nihil aliud conspicitur quam singulorum

nucleorum copia 'in. Memorandum autem est, hoc symptotan nousolum inveniri ex lati remediorum diu reticorum injectione, sed in nonnullis etiam morbis, in quibus aucta quoque adefit renum irritatio. Auelo. remmassero Franciscum Simon '' , qui idem in urina et hominis morbo Brightii assecti et alius haematuria laborantis reperit. Idem sere Lud. Boelim invenit in urina eorum, qui cholera assecti

SEARCH

MENU NAVIGATION