Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

VITAE

ITALORUM

APUD ALEx ANDRUM LANDI Superioribus Annuentibus.

6쪽

Xrii X FRANCISCO FERDINANDI

ET MARIAE BEATRICIS

A TESTINAE FILIO.

on assentatorie loqui videbor, si in Te, CELsissiME PRINCEPs REGIE , Sitam esse dicam spem litterarum, & Italorum gloriae. In sinu enim Matris educatus, qua nulla semina lectior, nulla humanior , nulla ingeniosior, nulla ad captandas hominum voluntates felicior unquam extitit, ea vel a prima aetate indicia das studii in omnem praeclaram artem, quae Principes

7쪽

viros immortalitati commendat, ut omne curriculum industriae Tuae non solum jucundum, sed etiam

admirabile videatur iis, quorum indisciplinam traditus suisti. Ob tanta & naturae & sortunae bona Tibi omnes merito gratulantur, omnes vota Deo immortali pro incolumitate Tua lubentes nuncupant, in omnium denique 'mentibus inhaeret augurium quoddam Te maiorum Tuorum , quorum res SeStae iisdem , quibus Solis cursus regionibus ac terminis continentur, gloriam aequaturum . Mihi quidem nihil optabilius unquam accidit, quam Tuum Augustum nomen in his de vita illustrium Italorum voluminibus posse interponere, Tibique & opus ipsum, & scriptoris

nomen commendare.

8쪽

Instituenti mihi seribera de Italis dot tritia

excellentibus propositum maxime fuit bono inlumine collocare per quos gradus mathemati- eae 8c physicae disciplinae ad eam , in qua nunc sunt, altitudinem pervenerunt, quod Galileii ejusque discipulorum opera praesertim factum fuisse nemo dubitabit . His itaque totum primum operis volumen consecravi, Mquod e segete ad spieilegium relicta suerat stipula, illuc , unde discesseram, redii , cum in seribenda historia Academiae Pisanae de mathematicis mihi dicendum fuisset. Persequar nunc si quid supererit, Si quod nemini cessit studio in Galilejum praeceptorem suum Ioannes Clampollus , ut pro illius defensione fortunas suas maximum in discrimen adduxerit, ab eo scribendi initium sumam . Natus is

9쪽

a Io. BAPTIs τῆ est Ludovico Clampolio Florentino eive,& Francisca Cervonia Collensi; nee desuere qui paternam familiam ex Cavalcantiis inter suos nobilitate lacile principibus originem traxisse assirmant: contra alii humilem fuisse dicunt ; omnes vero di eo consenserunt elogio , tali ingenio praeditum suisse Ioannem, ut minime eguisset sumosis majorum imaginibus , quo commemoratio ejus nominis cum omni posteritate adaequaretur. Principio frequentavit Iesultarum scholas, mox Dominicanorum νab iis enim didicit litteras illas, quibus pueri ad humanitatem informari solent, ab his logicam , ceterasque philosophiae partes . Fama jam per urbem vulgaverat summa prorsus ab eo portendi , qua motus Io. Baptista Stroelius vir nobilitate & doctrina suae civitatis sicile primus illum domum suam sic recepit, ut filii loco se habiturum spoponderit. Νihil tam flexibile, Se quod magis ipsius arbitrio fingeretur, quam ingenium Ciam polii, de quo

cum sermonem aliquando habuisset coram Cosmo II. Μ. E. D. , hie coneupivit audire adolescentulum Ide proposita quaestione disputantemt, Sc Italicos versus ex tempore sunden-

10쪽

GIAM POLIUS. 3tem. Vix dum jam coetu dimisso, comperit Galilejus Clampolium ignarum esse optimae philosophandi rationis, quare auctor illi suit.

ut mathematicorum pulvere erudiretur, seque sejungeret a Peripateticis, cum quibus non suum judicium, sed temporum Vincula conjunxerant. Patuerunt illius aures hujusmodi consiliis, εc desiderio incensus magis magisque in studiis proficiendi, facile a Stroclio substadia obtinuit nil enim a patre, qui in summis erat rei familiaris angustiis, sperare poterat ) ad illorum cursum in Patavino Lyceo absolvendum. Eo iii loco amicitiam iunxit eum Aldobrandiniis fiatribus, quam necessitudinem sancte colendam putavit, Sc eorum fortasse commendatione, cum Bononiam venisset , in familiaritatem intravit Μasset Bar- herinii Cardinalis, qui tum illam urbem Po

tisicis nomine gubernabat. Nemo autem ignorat quam studiosus hic esset poesis, quantum que tribueret iis, qui in ea excellere putabantur . Tali modo cum Ioannes aetate jam ali- quantum processisset , 8c ipsam aetatem Virtute 8c doctrina anteiret, Romam Se conser

re deliberavit ea mente, ut juris prudentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION