Commercium litterarium clarorum virorum e museo Rud. Aug. Noltenii

발행: 1737년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

eondito ibi Episeopatu . S structa cathedrali illa magnifica aede. Verum illi striptioni magnam hodie moram iniedit civilis in urbeii ae discordia. quae nisi sepiatur, forte non est. quod historiae illius editionem speremus.

ruo beneficio licuit mihi perlustrare opus illud epistolicum me. Reusneri. Merito sane 'laudanda est si alaris industria tam eximiae collectionis, & quidem in argumenm publice utilissimo. Quandoquidem vero ab eodem jNic. Reusnero editum etiam est opus oratio- lnum S eonyi m contra Turcas a viris prudem ltibus consciiptorum. rogo Te iterum, illius letiam voluminis perlustrandi gratiam mihi se. cere digneris.

Scipiovis Claramontii vita . in quantum illa abs me poterit colligi ex illius scriptis, a me enarrata est in praefatione ad lectorem. operi obs me edito praefixa./ Videtur clefundius an. no 16s3- aetatis suae anno octuagesimo octavo viribus animi satis integris quemadmodum apparet ex scriptis, illa Gili aetate editis. Italus est, natus oppido pontificiae ditionis. e. questri' familia nobilissima i . Videtur omnem 'omnino Philosephiae partem excoluisse scriptis suis: sed illorum paucissima videntur edita &quidem extra Italiam Coloniae Agrippinae opus eximium , quod-univei 1is cinscribitur , & alterum ulalodami, eui titulus: S plemen-- tum

152쪽

tum Anti - Dchoniti Reliqua in Italis edita sunt, plerumque argumenti mathematici, sive potius astronomici.

Magna intercessit Fulvio Vrsino, eum Antonio Augustino Romae inita propter studiorum aequalitatem necessitudo. Hinc adeo factum, cur Anton Augustini multa a Fulvio sint edita ¬is illustrata: ea tamen duntaxat . quae ad 'romanas antiquitates attinent, quarum Fulvius perquam studiosus fuit; Augustini eruditione ad alia quoque pertingente, quae non U nerunt in Fulvii curam. Hinc sane Fulv. V sinus suscepit commentario illustrare. aut potius emendare fragmenta historicorum veterum Latinorum, ab Antonio Augustino collecta. Notis item ornavit Ant. Augustini praeclarum illud de letibus er Senatusconsi his romanis opus. addidit porro suo de familiis romanis immorta-Ii operi Ant. quoque Augustivi de eodem argumento collectanea. . Ceterum Antoniani operis de legibus optima est editio illa . . isiensis in folio. Neque vero se illa Lugdunensis in quarta forma meretur cum altera is hae comparari. . Sed & illa de familiis romanis &' Fulvii & Augustini splendidissime, a Carolo Patino edita sunt Parisiis cum imaginibus nummorum romanorum consularium ubi omnia simul sunt integriora. '

153쪽

Commentarii Ant. Augustini in antiquam ces- Iectionem Decretalium sunt plane eximii S a me diligenter lecti. Fuit scilicet Augustinus ille peritia antiqui iuris canonici patiter & civi- Iis Romani longe peritissimus, & nulli temere secundus. Publicatae sivit eiusdem emendationes decreti Gratiani & Pandectarum, Squidem horum ad exemplar inscriptum, quod lomnium est antiquissimum, & habetur Fl renitae in bibliotheca medicaea. Verum illi li- . bri Augustiniani & rari sunt S perquam cari adeo ut magnitudine pretii deierritus fuerim ab iis Lutetia curandis; hic enim. quod sciam, nusquam comparent. Editae praeterea sunt 'ab eodem Λugustino libri poenitentiales an

n ABRAHAMUS RIELINGIVS in Drisprudentia

sua restituta Anis elod a 727 typis expressa, triumviroriam illoruui nimirum Jae. Labitu, Ant. Augustini. Wolfg. Fre monii in iuris ... Iustinianei Corpus indices methodo cornin diore adornatos de nil illa luce cireuulsu s r . eudi secit, novos indides illis addidit, notisque doetis si in is tollitii opus illustravit. Vid. ' recensionem eius Vin actis erudit. Lips 1 27.

. mens Augusto pag. ct B. BRVN ELLI prolus. academ. Itigestis secundum indicem

154쪽

liqui & doressimis notis illustrati: est autem S hic liber rarissimus inVentu.

- Carotiis Patisitis mihi videnar operis Fulvii Ursini de familiis Romanis nova editione saltimeo bene de republica litteraria meritus , quandoquidem eius prima editio dudum desiit in- tet manus hominum versari: imo in paucorum bibliothecis ob exemplarium raritatem si1-perest. Addidit tamen quaedam & hic Palinus Fulvio, numismata cuni insigni commentarior omnia vere luculentiora & splendidiora reddidit. Id miror, nusquam ab illo memorari Abrahamm Gorlaum, qui plurimos nummos com

filiares, Fulvio Vrsino indies os singulari o-Pere edidit, ex quo proinde magna potuisset accessio fieri. Videtur opus illud Gortari Patino non fuisse visam Et vere opus illud est

De Hidrine Frisio, hique olim' ob res praeclare gestas concessa ad Albim parte agri ibique exstrvhta arce cognomine, memini me legere integro Cap. Vl. Lib. III. agentem Comnelium Rempirum in libro de origine fitu, qualitate. & quantitate Frisiae, Coloniae editu, magnitudinis octavae anno is88. Qui tamen indubie fallitur in eo, quod existimet, agrum ΗΗ- doni concessum a Duce Brunsvicensi, cum res Iliddonis vetustate superent originem inclyti. Ducatus Brunsvicensis, atque .deo a Duce

155쪽

Saxoniae quodam facta concessio illa sit opor

. In libro primo de bibliotheca Caesarea Lambecius potiuimum occupatui est in exponendis causis sui fiamburgo discessus, nec tamen vel verbulo tangit ulcu* domesticum, de uxora scilicet. quam divitiarum spe duxerat quidem sed iis ab avara semina exclusus S simul contumeliose habitus ad desperationem denique est adactus. . De ipsa re bibliothecaria hadet pauca. Bibliothecam Budensem indubie idem celebrabit. ' Fuit illa quondam resertissima manuscriptis codicibus graecis: qualis nunc si docebit dies. Id dignum observatu , quod conqueratur Lambecius, Bibliothecam Caesaream domicilio incommodo haberi, hae tenus pene neglectim tramiam esse. Quidquid sit multis modis Augusta illam superat, nisi quod numero manuscriptorum veterum Caesa rea sorte sit potiori

EPISTOLA I. I. MADERI

SERENISSIMUM AUGUSTUM,

156쪽

Ser enissime Princeps, Domine Clementissimet '

Cerenitati Vestrae ea, qua debeo, subiectione ac humilitate DO, DICO , CONSECRO-iQUE promissam dudum Chronicorum farraginem, praeter gloriosissimorum Maiorum Ue- . Hrorum, veterum etiam Misniae Lusatiaeque. Marchionum. integris serme duo laus a nato christo seculis, undecimo scilicet di duodecimo, res praeclare fortiterque gestas, compre- bendentem ut S Saxoniae quondam S Somme , senburgi, Palatinorum , qui D0n exiguum terrarum tractum ab utraque parte fluvii Mis- sau etiam ubi Scheninga haec vestra, Helm- stadium ac Μariae- Vallis est. ante quingentos circiter annos possedere. usque dum stirpe: illorum mascula plane extincta fortissimus heros. ΗΕΝRICUS, LEONIS cognomento com decoratus, portionem terrae huius suae adjunxit ditioni, ceu in ipsa ad Leliorem praefatione

quoque volui indicare. Et vero ut Serenitas Vestra laborem hunc qualemcunque a me pra 'stitum, cum multorum, ut spero, antiquitatis amantium , utilitare coniunctum placide suscipiat. meque ac studiae mea solita gratia complectatur, subiectissimo studio Eandem etiam ' atque etiam rogo. Certe id mihi polliceri vi- . detur incredibilis Vester erga rem litterariam: affectus , quem insigniter testatum facere,

i H s etiam

157쪽

etiam in huius libelli editione volui, dum Serenitas Vestra non tantum publica luce ipsum dignum sapientissime censuit, &, Ut tanto ornatior prodiret, monumento ante laudatorum Nisniae Marchionum ceri inciso me gratiosissi me beavit, sed & Augustissima ex Bibliotheca sua, illo Orbis miraculo, duabus vicibus, . Unum atque alterum historicum clementissime indulsit, ut quae edita ex parte de postremis,duobus Chronicis erant , cum hisce nostris possent conferri. Quam sane benignissimam Serenitatis Vestrae voluntatem , quanquam digne satis verbis xprimere non possim, non destiti tamen in memorato ad lectorem Prologo subinde laudibus extollere: atque in posterum quoque praedicare haud desistamri quamdiu spiritus hos reget artus. Neque enim hic terminabitur, DEO volente, hoc cuiusmodi etiam est, studium meum, bono publico pro parte virili iuvando semel dicatum , praesertiri si, quod Serenitatem Vestram humillime precatus sum nuper, in celeberrima Mia Vestra Historiae Ecclesiastica obtingere mihi posset utilissima Prosemior cuius gratia etiam nunc Serenitatem Vestram supplici voce imploro. Quanquam enim cum Theologorum celeberrimis,

qui provinciam istam hactenus ibidem summa

cum laude trahiavere. comparare me nec POD sim nec velim; industria tamen, DEO cooperante, perficerem, ne tantae Serenitatem Uestram in me benignitatis unquam queat poeni-

, , tere.

158쪽

dentibus precibus commendavi, inspiret Serenitati vestrae, quod Εcclassiae ae reipublicae hae in parte erit salutare , Eandemque omnibus omnino corporis, animi ac fortunae bonis beatissimam, quam diutissime florere faciat, quo terrae amplissimae ditioni. Eiusdem ac potestati subiectae. sub Serenitatis Vestrae potentis- . sima tu a, porro vigeant, , floreant. Eaque in illarum obedientia ac prosperitate aeternum gaudeat ac felicissime regnet. ' et Serenitatis Vestra Scheningae XXVI. Septembr. Ao. cIalae V. - : Subiectis imas obsequentis.

EPISTOLA PATINI

159쪽

I24 . EPISTOLA FATINI

Serenissimo Olyissimoque Principi,

T ibrum meum' de Familiis Romanorum Tuae Celsitudini offero, nec alia ratione melius Serenissimum Principem salutare licet, quia primis usque annis ad hanc aetatem, in qua plerique otiari solent, pati vigore populos moderatus est, vacavitque litteris Scilicet cum sis annorum honorumque plenus , nulla alia ratione er*scere potes, quam si . quotidie novi aliquid audias quod addas immense huic rerum scientiae, quam partim discendo, partim experiundo consequutus es. Fuit haec fama, quae longe lateque sparsa ad me usqUe penetraUit, Ut auderem ad te hocce quodcunque libelli est, mittere, non quidem, ut aliquid ex eo disceres: neque enim aut tuae est dodranae aut mearum virium: sed ut ea recognosceres, quae Te olim ita declararunt, ut partem eorUm, hoc est eam, quae virtuti maxime consonat, etiam imitando superaveris. Id iucunde facias, Opto, spero quidem certe. Quod ad Fulvium

160쪽

AD SER. BUCEM BRVNsW AUGusTin. Iasc VUnum attinet, mea autem si non aliud. saltem studium meum & observantiam erga Temeam testabuntur. Vale. ι Lutetia Parisiorum l Kalendis Aprilis M. DC. LXIII. .

BINAE Epi STOLAE

. Serem1 Nemo mortalium vixit unquam, qui scientiam sibi arrogare posset modi rationisque, i qua vitae suae. curriculum conficere quibusque vel prosperis oblectari vel adversis conflictari per aetatis tenorem debeat. Involuit haec talia densa nube, quinimo caliginosa nocte premit Olus rerum futurarum cognitor Deus. Non est autem praesentis instituti, rei huius causas quaerere silicite; quae dari quidem , & satis specioci ac platabiles, ut vocant, possimi. Summa sapientiae humanae est, & perfectio

certe

SEARCH

MENU NAVIGATION