장음표시 사용
3쪽
DISSERTATIO INAUGURALIS MED IcΛ
IN MEDICINA ET CHIRURGIA HONORIBUS
DIE XXX. M. AΡRILIS A. MDCCCXXX.
4쪽
5쪽
EXCELLEXTISSIMO AMPLISSIMO DOCΤΙSSIMO
COLLEGII VECTIGALIUM REGII DRES DAE DEFENSORI PRAETORIO
PII ET GRATISSIMI ANIMI TESTIMONIUM ESSE
7쪽
Nihil mihi, de argumento dissertationis inauguralis, quam Ieges
academicae ab iis, qui ad summos honores artis medicae rite obtinendos adspirant, eXpostulant, cogitanti, iucundius contingere potuit, quam ut a VIRO EXCELLENTISSIMO D. CERVTTIO, Anat. palliol. Ρ. Ε. et scholae policlinicae duce, praeceptore meo summopere Venerando, ad ea quae eum sub anni 18 28 exitum, tum sub anni 18 29 initium in instituto policlinico gesta observataque fuerint, publico adspectui exponenda incitarer. Cum brevi igitur suburbii Ioannei topographia, ex qua, quae incolarum sanitati nocent, felicique morborum curationi Obstant, intelligi potest, initium faciam. In qua multa esse, de quibus copiosius disserere, multa, quae addere potuissem, ingenue fateor, at Vero Veniam mihi daturum esse Lectorem Benevolum, Spero atque confido, ubi meminerit, arctos huius speciminis et angustos esse limites. Quae vero inprimis in descriptione ista eminet, eamque maxime ornat, aquarum disquisitio chemica tam laboriosa quam PraecIara, eam non possum non, quin gratissimus ad VIRUM EXPERIENTISSIMUM O. B. EVEHNIVM, tanquam eius auctorem reseram.
8쪽
Eandem ut sequar breVitatem in conspectu morborum, eorumque cura tradenda, nec aliud quid, quam quod a poli clinicis observatum , atque in usum Vocatum Sit, res ipsa, neque ac angu- stum huius opusculi spatium postulat. Prius autem, quam ad rem ipsam accedo, VIRO EXCELLEN-Τ1ssIMO D. CERVTTIO ut gratissimi animi sensus publico declarem, pietas erga VIRUM EXPERIENTISSIMUM effagitat, qui summa cum humanitate, ac benignitate non omnia solum, ad hanc dissertationem recte conscribendam necessaria, beneVOle ac liberalissimo mihi suppeditavit, sed assiduus quoque studiorum meorum fuit moderator. Νihil magis curae cordique habebo, quam ut Deum Optimum MaXimum, precibus ardentissimis implorem, ut Valetudinem eius semper Sartam tectamque esse iubeat, eumque omnibus bonis, quae felicitatem humanam essicere putantur, cumulctre Velit.
9쪽
Brevem suburbii Ioannei defriptionein ante Omnia exhibendam esse putaVi, ut, quinam morbi in universum ab instituto policlinico inde a mense Octobri anni 1828 ad Decembrem usque 1829ihi curandi fuerint, quo quilibet numero Occurrerit, quem decursum tenuerint, quam curandi rationem Secuti fuerimus etc., Rccurato intelligatur. Νamque alia erit morborum ratio et numerus, quando plures conVeniunt res externae, quae Sanitatem Vario modo Iaedere possunt, aliaque curatio et dissicilior erit, cum non solum morbo, sed istis etiam ob iam eundum Sit. Istas res externas tam nociferas partim in situ suburbii et soli natura, partim inhabitat nibus, et ritae ratione et consuetudine positas esse deprehendemus. Hic tamen ea Solum, quae ad morbos recte censendos, eorumque curationem pertinent, commemorabimus
Pars suburbii Ioannei, instituto policlinico ad ibi obvios morbos curandos commissa, ad meridiem Sita est, et, si cum Suburbio Grimensi et Ρetrino comparetur, multo proflandior. Osseruntur ad orientem et meridiem agri et fodina arenaria, ad septentrionem platea Vrica et horti, occidentem Versus area materiaturae destinata. Ea Australibus praecipue, minus tamen Ventis a Septentrione, Vespera et Oriente stantibus oXposita est. Ρroxime tamen illi parti, ad Orientem ac meridiem sitae, ne quid omittam, quod quominus noxiam in sanitatem incolarum vim habeat, nemo dubitabit, con-
10쪽
spicimus apertam lassam, moeniis solum a domiciliis separatam, atque piscinam, Vel potius Stagnum, Omnibus cloacis aliave derivatione descientibus, sordibus repleta. Νeque Magistratus Lipsiensis, cui salus civium maXimopere cordi est, penitus potest impedire fossam istam atque paludem, nec minus ipsas plateas sedulo purgando , quominus istud Stagnum nonnunquam aestatis potissimum
tempore foedissimos spargat Vapores, aeremque comi Pal. Domus in solo arenoso, ibi enim scimus ex annalibus urbis nostrae olim suiSSe arenariam, exstructae, Sunt caducae et propter
cubiculorum angustias et humilitatem ut plurimum insalubres. Huc accedit, quod 2036 incolae, per domus 70 distributi, angustias istas augeant: quin etiam passim duae, imo tres familiae in eodem cubiculo degunt, saepenumero sumo, noxiisque Vaporibus ita repleto, ut Vel sanissimo cuique, praecipue Vero pectore infirmo laborantibus tussis excitetur: quod quo tandem ducat, quis non vidcatlΝihil, quod quippe a Iovis structurae domibus haud abesso
solet, de fenestris dicam, nihil de foribus, minoribusque conclavibus vel potius cellis in summa parte, ac sub tegulis aedium eXStructis , coeli intemperiei ac vento ubique patentibus: eiusmodi habitationes utrum aestiVO tempore, cum aestus Solis graViSSimus est,
an hyeme, tempestate frigidissima magis noceant sanitati, ambiguum est. Et re vera tristem hanc, quam adumbravi, domiciliorum imaginem eorum, qui ea incolunt, habitus aequare s0Iet. Idque non mirum est; namque praeter domuum possessores, ibi operarii Varii generis degunt, gravi Iabore victum quotidianum sibi Parantes, et quamVis, civium opulentorum beneVolentia pauperrimis quibusdam alimenta, Iignum, vestimenta, medicinam, et quavSunt reliqua suppeditat, in tanta tamen egenorum multitudine nequa- qud in cuique Succurri potest, quam ob causam multi Iaceris et sordidis