Dissertatio medica inauguralis de cynanche laryngea ...

발행: 1822년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DISSERTATIO MEDICA,

INAUGURALIS,

OEMIUM.

Doctoris CULLEN locum sibi proprium non Vindicavit: siquidem omnia quae ad hoc pertinent a Cur LEN ad caput Cynanches Trachealis relata sunt. Cynanchen Laryngeam' autem Proprium malum esse, idque quod abi hitero accuratissime discerni debeat, manifestum est, non modo ex diversa Curatione quam utrumque postulat, sed etiam ex Vi

12쪽

DE CYNANCHE LARYNGEA.

pestifera quam Cynanche Laryngea in quibusdam exemplis nuper exercuit; sub quibus natura morbi post mortem demum se tione corporum deprehensa est, verisimileque est discrimen, si antea factum fuerat, curationem morbi non mediocriter adjuvare potuisse. Quod si Vero nuper admodum medici, post Doctores BAILLIE, CHEYNE, HoΜΕ aliosque, hunc morbum multum agitare caeperunt, idem tamen a BOERHAAVE et quibusdam aliis ex vetustioribus medicis non ex toto praetermissus est; quinetiam plurima de hoc vitio in eorum operibus in-Venimus quae recentiores annotarunt, quaeque his interdum laudem rerum inventarum conciliasse videntur. DE CAUSIS CYNANCHES LARYNGEAE. HIC morbus videtur potissimum assicere mareS, eosque corporis firmi atque robusti,

habitusque pleni, quique maxime dia thesin ut diciturin inflammatoriam ostendunt. Om-

13쪽

rantur hujusmodi corporibus contigerunt: talis igitur fabrica corporis pro causa predi Sponente morbi sumi potest: idemque solet eos saepe infestare qui Cynanches accessi nibus semel atque iterum jam laborarunt.

Quod ad causas autem eXCitantes Perti net, omnia quae inflammationem movere solent Cynanchen Laryngeam eXCitare poS- sunt. Ex his, coeli tempestatisve subitae mutationes, Vehementes aut calores aut frigora, maxime si aura frigidi aeris collo admota fuerit, aut si homo vestes madidas induerit, aut si in conclavi humido diu manse rit, aut si pedibus humorem admiserit, ad

haec vehemens exercitatio vocis aut spiritus, uti inter instrumenta musica flanda, praeterea fluxus soliti suppressi, Vel si quando res aliaenae fauces intraverint, morbum eXeitare facile possunt; neque silentio praetermittendum est hoc malum, secundum multos, ex lue venerea Vel eX hydrargyro admodum saepe proficisci. Quidam quoque

14쪽

DE CYNANCHE LARYNGEA. scriptores putarunt hunc morbum EX Coni

gio interdum excitari, ideo quia plures in

eadem regione nonnunquam veXat; hoc Vero parum Verisimile esse mihi videtur: neque enim protinus ad contagium reserendum est, si idem morbus plures, Objecto8

iisdem proprietatibus loci vidissitudinibusque temperiei aliisque similibus, simul infestat, Verum potius ad res eXternas, quae omnibus communeS SUnt.

DE SIGNIS CYNANCHES LARYNGEAE. Hoc vitium plerumque ab horroribus ab ternisque caloribus incipere solet, qui tandem in acutam febrem desinunt. Cum hac simul gravis dolor in gutture est, qui potissimum resertur ad sedem cartilaginis thyroideae; summa difficultas ingensque dinior eSt, CUm Sensu quasi constrictionis in gutture, ubi homo devorare Vult ; spiritus admodum gravis est, neque loqui aeger potest nisi sic ut susurret. His accedit sum-

15쪽

ma anXietas in pectore, neque raro mens alienatur ; facies intumet atque livescit; oculi sanguine suffusi sunt et quodammodo protruduntur I pulsus celeres exiguique et duri sunt; lingua crusta albida contegitur. Quod si fauces eXploramus, saepe nihil reperiendum est quod signa tam vehementia ullo modo explicat; nihil aliud frequenter aspicimus praeter levem inflammationem veli penduli palati uvaeque et tonsiliariam, quae partes fortasse paulum quoque intument. Ut vero morbus procedit, spiritus magis

magisque difficilis sit, maxime sub inspiratione, quae emeitur simili quodammodo sono ei qui in cynanche tractiali editur, quaeque

magnam constrictionem laryngis ostendere videtur. Homo majore majoreque molestia devorat, tandemque omnino deVorare nequit, quod ubi conatur, movetur gravis dolor, tu8sis Vehemens, nisus ad vomendum spiritusque aucta difficultas. Pulsus nunc tam eXalis est, ut vix percipiatur ; summa cutis stigescit ; facies magis magisque livescit oculi

16쪽

quasi ex orbitis protrusi Videntur ; aegerque denique strangulatione rapitur. Veruntamen morbus interdum, ubi levior est, solvi potest, Saepeque sol Vitur atque homo ad sanitatem reducitur, Idem quoque potest fortasse tanquam caeterae inflammationes, in adhaesiones Suppurati ItemqUe aut gangraenam desinere: nulla tamen exempla acutae Cynanches Laryngeae quod scio) adhuc narrata sunt quae aliter terminata sunt quam Vel per strangu- Iationem vel per resolutionem. DE PROGNOSI IN CT N E LIRYNGEA.

FACILE colligitur ex jam dictis prognosin

in hoc morbo non temerh sormandam esse ;quinetiam eandem, ubi morbus manifestus est propriisque suis signis indicatus, pene semper infelicem esse, eoque magiS quo graviora Signa sunt. Quod si inflammatio vehemenS QSt, VOX mature intercluditur, liomo deVorare non potest, spiritusque summa dis-

17쪽

l ficultate atque anxietate ducitur, maximh si haec signa diutius manserunt, solum re tat suadere ut aspera arteria adaperiatur ;i id quod sine magna dissicultate fit, tamen Non Semper, atque adeo raro, respondet, i anceps Vero, uti inquit CELSUs, romodium i melius est quam nullum; itaque id quod Ii ullam, etsi tenerem, spem vitae praebet nul-c lo modo praetermittendum est DIAGNOSI CYNANCHES LARYNGEAE AB ALIIS MORBIS.

HOC vitium a cynancho tonsiliari facito I die itur, ideo quia in priore inflammatiove penduli palati tonsillarumque et uvael nulla ; in Posteriore Vero latum malum in hae consistit. Neque faci-H3 pio Cynanine Pharyngest sumi potest

Ridem sub tae nulla difficultas spirandi

18쪽

tendit: quae quidem, etsi fortasse cum uno ex his morbis, maximeque cum Cynanchtonsillari, interdum conjungi potest, ita ut vix possimus didere uter morbus magis urgeat, tamen haec confusio minus ad rem Pertinet, propterea quod medendi consilia si modo cynanche tonsiliaris gravis est

eadem in utroque sunt. Majoris autem inegotii est discernere inter hunc morbum icynanchemque trachealem. Praecipua autem sdiscrimina sunt qubd in priore summa dis- ificultas devorandi est, VOX mature interclu- ditur, nulla tussis est, Spiritus autem graVis, ita tamen ut sine sibilante sono ducatur. Sub bposteriore Verd sine molestia devoratur, at- que VoX ita non supprimitur ut admodum i Claugens sonoraque Sit, tussisque proprium 1 sonum habet quasi latratus canis; ad haec, hhomo inter spirandum sibilat, saepeque u Sensu urgetur quasi instantis strangulationis.

Huc accedit quod cynancho trachosis longis hsaepius pueros malo habet ; adulti autem te homines Cynanche Laryngea frequentius in- isestantur. Quod pertinet ad sectionem s

19쪽

corporum, in iis qui mortui sunt ex posteriore morbo, membrana mucosa quae glostidem, epifottidem laryngemque contegit sedes morbi reperta est, strangulatioque aecidere Visa est ex effusa lympha coagulabiliquae, aut propemodum, aut omnino rimam Hottidis interclusit. In cynanche tracheali vero, etsi inflammatio, ubi gravis est, Se pere ad Iaryngem potest, tamen praecipua sedes ejus aspera arteria eSt, in qua noVadistinctaque membrana reperiri solet, quae introitum aeris in pulmonem prohibet, quaeque, simul cum spasmo quem quidam seriptores semper accidere putant) strangulationem facit; neque enim semper iter aeris, m 118 qui hoc morbo strangulati sunt, ita clausum est, ut per Se exitium faceret. CURATIONE CYNANCHES LARYNGEAE UBI consideramus quam Vehemens quamque matura pstise rus hic morbus sit, facile P tebit solam spem medici esse in curatione

20쪽

pariter et valida et matura: tam cito enim glottis contrahitur, ita ut spiritus trahi set omitti nullo modo possit, pulsusque Celeres et exiles fiunt, id quod semper accidit ubicunque mutationes quas sanguis in pulmone subire debet por aliquod spatium impediuntur) ut, nisi morbo inter ipsa initia oeeurrimus idoneis remediis, aeger Cito extinguatur. Summum autem remedium in hae, veluti in caeteris omnibus inflammationibus, Sanguinis missio est, non modo ex brachio, sed eX ipsa parte ; atque ita reperimus Omnes paene medicos qui hunc morbum Curarunt Sanguinem majore minoreve Copia mississe, tamen Videtur, Plerosque Propter Iovem ut videbatur inflammationem, satis sanguinis raro detraXisse. Quicunque enim metus sint animi desectionis, eX detrae-tione sanguinis, Vel sequentis infirmitatis, unde hydropes vel plurima alia mala proficisci possunt, tamen hi omnes cedere debent justo terrori inflammationis tam terribilis: neque dubitandum est quin solum, aut cer- praecipium, praesidium in sanguinis mis-

SEARCH

MENU NAVIGATION