De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

hunc Cancrum nigrum nominavi, quia posteriora ejus cancro adna

dum similia sunt.

. Partus his spurius est Musca Carnaria, ut ex Typo apparet, ideoque Chrysalidem carnem morticinam supes pisor

N U M. LXXIII.

Xigua haec Eruca originem se debet; humori cuidam, tanquam semini , quod musca quae dam, ex qua hae si ceu matre, nariuitur, excretum deponit super frondes viridantis Absynthii. Calore Solis solo. ex hoc semine ea producitur. Recensi autem genitataec Eruca exiguus, & quidem albicoloris, est Vermiculus: ubi autem humi serpere occipit, confestim ad verso Soli obtendit domicilium, ut sese, siquidem tener admodum est, atque Solis impatiens, ab inluxia ni-

202쪽

mii caloris vindicet, atque liberum praestet. Quum jam ad justam, atque sibi a natura praefixam excrevit magnitudinem, celer admodum atque velox est citra exemplum, neque captu facilis ; ad auditum 'ibnimi strepitus, statim suo egreditur latibulo; sine dubio, i metu mortis anxius, qua sui similes solent conficere Volucres , idei quere domici lio potius suo, quam CVita demi-

grare amat. In terramὶ prolapsus colore se terrestri, aut eo, qui cum terra communionem habere vidcitur, conspiciendum praebet.

Alimentum,quo pascitur, Viride est absynthium, cuti super imp tum semen erat, ex quo primum prodierati : Ibi autem transmutari incipit, viridis absymesi caulem ad mediam usque parte Perrodit, ut eum reddat flexibilem in plicabilem, atque eo commodius, & faci-

203쪽

lius in isto quieturo sibi domicili

uni ex tela sua nendo Conficiar.

prid. Non. Jun. Vermiculus hic ad transmutationenia se composuit ;eadem forma, qua ipsum in tabula delineatum vides. iv. autem Id. di- eti mensis denub haec Eruca in Vermem Versa prodiit, qui xviii. Cal. Quintil. Musca & colore, &l figura primae omnino similis eru-l pit, quae derepentb post elapsum unius quadrantis horae spatium,haltero tanto major excreverat, atque primum erat, ubi prodierat. Hanc diu aqua cum saccharo mista su- stentavi. Quum autem Volabat non vulgarem, at altum & admi ratione dignum, quamquam Cor-- pore exigua erat, excitabat strepitum, Tandem eam aprici aeris usti- ra donabam, dc exiguae latitricis, u

204쪽

Partus hic nothus est Musca Carnaria, cujusemodi muscoe, quando circumvolitant, conclave universum frepitu bombylante com pore solent, ut satis notum est. Extant hic in Latino exemplari errores quidam minus intelligibiles

N U M. LXXIV. Rucam cujus hac tabula fgu

b ram exhibeo, hierumque non procul a Rosariis, imo saepe in eorum frondibus repentem, aut se dentem videre est. His etiam haec victitat, ut alimento. Segnis Valde, atque in serpendo tarda est: ubi eam attingis aut offendis, se neuti quam, ad instar multarum aliarum Erucarum, tueri aut defendere novit, sed corpusculum solummodo contrahit & involvit, & lente qui

dem : tunc etiam mortuam se simulat, metu sortassis anxia, ne occidatur

205쪽

cidatur. Ubi ad sati talem pasta est, ita se prosternit & extendit, ut ipsam dormire diceres: sed plerunque non nisi noctu comedit, forte ne ab avibus interdiu volantibus, comedens apprehendatur, δί de

Voretur.

Retiformem,& splendidam quoque sibi nendo fingit domunculam, in qua se transformandam componat. xiv. Cal. Oetobr. ca forma qua ipsam tabella tibi repra sentat, transformationi se dedit. sed demum pridie Id. Maias anni iub- sequentis in lucem protulit nigricoloris Muscam, quae scptem duntaxat dies totidemque noet Vixit: nihil enim quod ipsi is palato allubescebat, quodque gustare a Vebat, illi noram apponere: interea temporis continuo ad libertatem adspirabat, & in aprico aere Vagari

studebat , sed spe sua frustrata,

tandem

206쪽

tandem inedia periit. Huic A: i , seri pigrae non en dedi.

Hic partus spurius es Ichneumon, scili paret ex figura. . .

N U M. LXXV. ' Uo Erucarum hocce genus se sustentat Alimentum Jun- Ceum, sive Scirpeiam, & colore 4ubobscurum gramen est, quod in locis humidioribus, & in fossarum marginibus copiose nasci solet. Imo haec, quam 75. tam bula ad vivum tibi ponit ob oculos, a me detenta , nihil aliud ' herbin graminisve, nisi dicti, gusLare avebat aut attingere ; quinim' hocce sibi constreto alimento dem- ruta, i*μriisset. Tarde admodum comedebat, & prorepebat. Ubi jam depasto isthoc gramine saturata erat, atque ab esu desistebat,

tertio

207쪽

tertio tanto nebat minor, atque fuerat esuriens. IV. Non. Jun. e posteriori ejus corpore Vermiculus erupit, ex quo iv. Idus ejus i. Mensis muscula prodibat, quae usque adeo exilis erat; ut illam ad Vi Vum penicilio delineare vix potuissem, ideoque non Voluerim. Uni autem haec V. Non. ad trans

mutationem sese dcposuerat, ea serma, qua tabella cam tibi conspici 'dam offert, non absimilis Videbatur contorto, & convoluto, e Peto, seu Tabaco orbiculo. Hinc ipsis Cal. Sextil. Musca quaedam prorupit, cujUS corpori alae adeo arcte conjunctae erant, ac ita pellucidae, ut iis destituta Vidzrctur. Musca haec Qrma maiorem tarmicam referebat, & progrediebatur celerrime, non expansas sed tero osemper arctSimpactas alas gerenS

Postquam haec jejuna, & cibi pOtus hic

208쪽

tusque indiga per duas apud me

diverterat hebdomadas, tandem fame sitive periit; me latebat enim, quo id Muscarum genus alimento victitabat. Hasce autem Erucas, siquidem & esu, & cursu admodum tardae sunt, distinctionis ergo seu Tardismas nuncupaVi.

Rarissmum est, Erucam unam duos partus spurios edere posse ; Historia autem haec pro infantia e se valet, rem ita se habere , imo S utrumque partum ele Ichneumoni

cum.

N U M. LXXVI. iguarum isthoc Erucarum

genus Aquilegiae, adhuc t nerae, pasci solent frondibus , foliorumque marginibus ita se agglut, nant, ut divelli vix possint, imo ut in partes se potius sinant distrahi. Saepenumerb id expertus, eas

209쪽

seu Fositenaces nuncupa Qi. Quascunque herbas, seu plantaS. infestatum veniunt, learum, siVe rΟ- sarum , sive uVarum Uriinarum, sive crisparum solia, gangraenae ad- instar proserpentis, exedunt: ubi cunque se locorum deponunt, isthinc haud facile, nisi summa adhibita diligentia, deturbando sunt. Majores & minores inter se commixtae fere semper i a veniuntur. Usque adeo etiam Aquilinarum, seu Columbinarum foliis sunt simi- lcs, ut ab iis primo intuitu vix dignosci possint. Pluvias, Ventos, &frigidam aeris tempestatem, quorum aliae Erucae pleraeque impati- entes sunt, hae non solent extimes cere. Simulatque stramine seu bacillo se leviter duntaxat attingi sentiunt, posteriora sua ultro citroque, mirum in modum, vibrant & agitant. Haec

210쪽

Haec autem V. Id. Iun: apud me Metamorphosin subibat, in tali theca, de qua Num. j6. depictam videre est. Atque ex illa ejusmodi, & colore nigricans, Musca, qualem itidem in tabula con spicis, in lucem prodibat ix.Calend. intil. Muscarum hoc genus saepius

matutino tempore, ante Solis o tum uvarum ursinarum foliis insidens reperire est, & rorem, consu

tum sibi alimentum, delambens. Sed alimento destitutum ultra b, dui spatium vitam haud extendit.

Partus hic spurius es quaedam Muscae Carnariae species, Chrysalisque est ejusdem

Musiae mutatio, ideoque claudicat aliqua ex parte haec observatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION