De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

veluti occipites capillitio destituta pingitur 9ccasio: niger etiam est,& fulgidus insupes, ut ebenum politum. Quandoque operas; quibus Vulgus occupatur, spectatum Venit, & exploratum, anne eas j stae mensurae tum latitudinis, tum altitudinis convenienter conficiat uenidum irrependo, & prorependo,

ascendendo, & descendendo memsurare videtur , uti Architecti e actam operis, quod fabri fabricam tur, rationem habere solent. Minores Apes ubi huic seni fiunt obviae, non exiguurn ei, utpote Regi, honorem exhibent ; circumquaque ipsum circumcurrunt. binae vel ternae aliquot ipsum vicibus demulcent, expansis interea ludentes alis, ipsumque anterioribus amplectentes pedibus, ut ulnis: veluti nos

cum , cui gratulamur adventum.

Exemplo igitur nobis apes hae sunt

R a stilibus

282쪽

senibus tribuendi honoris. Ubi utaro Dux hic Bombylius explorarit,

an opus ad normam respondeat,

descendit in latibulum, & opus juniorum quisque suum denub aggreditur. Matutino tempore hi tardi ad opus veniunt, & nisi eos exiguae illae bestiolae, quae quotidie mantapsis surrepunt & obrepunt,

excitarent, tardiores venirent. Album etiam inter se habent Bomb lium , qui, veluti Tympanista, milites gregarios ad excubias, aut admovenda castra, aut ad progrediendum, aut ad dimicandum accendit tympani strepitu, ita & ipsos ad operandum excitat. Hic circa horam Vli. matutinam in operis extruendi fastigium ascendit, atque dimidiato corpore eminens ex foramine alas vibrat, dc agitat illarumque beneficio strepentem ciet sonitum in latibulo concaVO, tympa-

283쪽

ni strepitui non absimilem, qui fere

per quadrantis horae exauditur spatium continuum. Expertus, & auritus testis haec commemoro, imb& oculatus , & juxta mecum illius

tympanistae Bombyliorum vibratas, & strepentes alas non semel a divere, & videre multi, me, hujus audiendi senitus ergo invisenteS r rum naturalium studiosi. Praeterea & his est, qui interdiu agit excubias. Quum enim aliquando nidum pulsabam, confoenim hic e latibulo ascendebat ut perculsus & attonitus, & circum- quaque discurrebat, tanquam e ploraturus quid rei gereretur extus , at nihil periculi subodoratus extemplo descendebat denub. Non semes id vidi admirabundus. Quandoque etiam cicurem apiculam nido superimposui ; sed hoc animadverse statim hic foras se proripere,

284쪽

& apiculam arripere, velut infensus& iratus, nec eam, nisii neci datam, relinquere., Insupti hosce Bombylios cel-Iulas, ex quibus egresta erant apes

ipsorum consortes, cera circumvestire, melle rζplere, de eredhas constituere, atque cera obsignare Comperi, ne fures, eas ingressi, absumant mellificia, namque hos intFinvenire est raptores, ignavi ac pigri Bombylii: imb vidimus, qui,' reliquis foras in agros mellis colligendi gratia se conserentibus, Una

se evolare simulabant, Versim C camera, in qua eos continebam, non exibant, sed duntaxia fusim allaquoties in orbem volabant, & eo facto revertebantur in alterutram lagenarum vitrearum duas enim in camera collocaram, in quibus

sua extruxerant alvearia & quisque in eam, ex qua suerat egressus ;

285쪽

quum caeteri in campos & agros evolarant , & postea domum redibant, quidam melle, alii cera, &nonnulli aqua onusti , hi fuci in alvearia revertebantur Vacui, &insupti favos devorabant, ab aliis formatos, & mel in hyemem collectum. Ignavum istud pecus hi sunt, quod mellificationi operam non navat, sed congesta a sectis alimenta consumit, de quo multa V . teres ; cui comparant pigros, &desidia horridos homines, qui falcem in messiem injiciunt, cujus ipsi sementem non secerunt, alienis vivunt laboribus. Requires torsitan, quis fuerit exitus senis hujus Bombylii, quem eXaminis Regem DucemVe arbitrabar ' Hunc vidi jam morti proximum mane summo, antequam

Tympanista Bombylius alas suas, ux solebat, vibraret, illisque sonitum R excitaret,

286쪽

excitaret, e domicilio prorepentem, sed totum horrentem & trementem Corpore, atque titubantem ac vacillantem. ad extremam agri sui oram progressum in convallem. Hiic provectus decumbebat, quasi lassus & tandem suavi ter expirabat, absque pedum convulsione aliqua. Neque id mirum mihi videbatur; namque ipsi jamdudum pedes prae senio obtorpue

rant.

Rege hoc mortuo indies decres cebat aliorum Bombvliorum numerus ; tandem e favis subrepentem vidi Bombylium, cui avulsus nab humeris caput erat,

Et sine nomine corpus uetruncumque hunc palpitantem con, spexi, Vivumque jacentem per biduum, & deinde expirantem. Hinc conjicere

287쪽

conjicere mihi proclive erat, intus turbata esse, & inordinate ac male geri omnia, atque Bombylios pro libitu quae volebant agere, & pugnare acriter, Rege demortuo: namque ab eo tempore non a

plius pulsabat mane tympanista tympanum, uti solebat,vivente R ge. Admiratione quoque dignum est circa ortum horum Bombyliorum, ex unica hujus generis ape v

tula, ubi se ad propagandam speciem componit,quandoque cxx. p venire vermiculos, aliquando i

nien pauciores, & interdum plu-NS: Vertim tot numero aliquando partu simul edidisse unicam testes mecum sunt oculati non pauci rerum naturalium Studiosi, qui d mirabantur Apicularum harum mnicam adeo feracem, ut integram posset Bombyliorum Remp. & imtegrum examen constituere.

288쪽

De Scarabaeis.

N U M. CUI VArios invenire est vermes

medios inter cortices, &ligna arborum ue jam unicum e hibebo, ac describam, quem in nostra Zelandia Vetera, ejusque insula lachria 'offendi medium inter quercus lignum, & librum. Siquidem suspicabar in quercu latere nonnihil, quod memoratu dignum foret aliquando corticem vi abruptum ibam; atque in eo terebrantem tunc o&ndebam Ver'mem hunc, quem idcirco

289쪽

nuncupabam. Norat hic organi peculiaris beneficio, tanquam ter

bra, lignum licet durum , & vix

pervium cultro, perforare, quanquam mollis erat. Hoc autem Vermium genus ore suo, ex quo acutum aliquod, & duriusculum prominet organum, pro terebra utuntur ; non exigua etiam pollent vi, posterius corpus caput Versus printrahendi; podicem insuper excr mentis assigunt firmiter; atque ita medii consident inter lignum &excrementa, pressi vellit in torcul ri, adeo ut ore Vim face , & terebrare possint: atque hac positura quercum perforant, & victitant adipe, & adipos a materie, quam e terebrant : ad satietatem pasti, recta se extendunt; ubi ventriculus ossicium fecit suum, alvum exone rant; & simul corpus paulatim imagis magisque contrahunt,& a,

290쪽

ducunt, quam possunt maxime, adeo ut semper excretum e podice excrementum, corpori quamprox, me adjaceat apprehensum: atque

ita compressi, more suo in lignum vim faciunt. Transmutationi se dabat hic RCal. Novembr. in quercus libro a me constitutus cui ipsum insidentem repereram, una cum multis

aliis, exiguis, vitae tamen indicio facto, namque se motitare conspiciebam: Anno subsequenti ipsis Id. Januar. produxit animalculum insolens, colore canum, nigris Vari gatum maculis ue sed sorte, de insu-Per atrox atque fremebundum :armata frons erat cornibus, quae retrotrahebat, ubi se iratum, & antrorsum extendebat, ubi se placidum inungebat: ligneae capsulae se includi non patiebatur, semper enim & cito quidem lignum pe mordebat

SEARCH

MENU NAVIGATION