장음표시 사용
1쪽
Bibliotheca madori Coll. BOm. Societ. Iesu
3쪽
4쪽
F. HENRICI SEDULI, ex ordine Minorum,
De Civitate Mola-Traiectensi, &Diuae virginis Imagine . De sacrarum imaginum antiquitate, usu & fruehu, ad sensum Ecclesiae. De Supplicationibus siue Processionibus Ecclesia sticis, & . . nonnullis aliis ritibus priscis ac nouis. Admiranda a Diuae Virginis imaginthus superioris aetatis. Α Diva Traiectensi miracula aeui nostri,
AN TvERPIAE, Ex Oppi CINA PLANTINIANA. Apud Ioannem Morctum.
6쪽
Amplissimi Viri, iure vobis offero: quia de vestra Vrbe, pie late & miraculis agit IvAE VIRGINIs,quq apud vos esti magna Veneratione. Ciuitas vestra ierito dilaudatur ab amoeno situ, a:tustate,ab altis moenibus,a consputis templis,ab amplitudine,a rerum Tantum copia,& rebus in bello for- ter gestis: sed ea fragilia sunt,incerta Caduca. Vrbes uniuerse ubi fuerintiquando quaeretur, &exiiij vario nere tollentur. Quidquid longa L series
7쪽
series struxit laboribus multis, una dies dissipat. Incrementa lente vid mus exire,in damnum festinari, nihil publice stabile manere. Omnia humana,lanugo, Vmbra, flos, aura, ludus,orbis quidam perpetua conuersione omnia voluens; nunc stabilis, nunc rotans,nunc labilis,nunc fixus, anni temporibus, diebus, noctibus, moeroribus, voluptatibus, morbis& variis calamitatibus, secundisque rerum successibus; deniq. finis omnium puluis . Atqui religio & pietas ad omnia utilis, promissionem habet Vitae, quae nunc est & futurae: a qua remotos oculos numqua Vrbs vestra habuit, nisi quod illi,orbis exitio nati, talisper ciuitatem insederint,dum impietatis suae poenas exsoluissent. Religione unica &vera imbuti, hactenus floretis,etiam post tot strages
atque ruinas. Pronior etenim Deus
in suos cultores: & nihil est, quod ita
8쪽
nequeat occasuisubiacere,quam Vera
Religio;qua nihil hominibus desiderabilius , nihil sanistius haberi debet : ut quae sola certo ducit ad veri Numinis aram & immortalitatem
sine qua pecus est omnis homo. Et vero scimus plerosque haberi citra pietatem beatos in speciem:a quibus tamen ipsa beatitas plusquam cclum
a terra disiungitur. Deum nesciui, diuitiis afflaunt: honoribus florent, pollent potestate. Sed quidὶ altius a tolluntur,ut cadant altius. Quemata modum victimae saginantur ad supplicium,& hostiς coronantur ad poenam: ita miseri h1c bona sua recipiut, tandem aeternis ignibus addicendi. Itaque nemo Matus dici potest extraveritatem proiectus.& nusquam potes h esse vera felicitas, ubi non est vera Pietas . apropter nulla spes immortalitatis atq; beatitudinis homi-
ai Potest esse reliqua, nisi profligatis
9쪽
cunctis erroribus, Deum agnoscat, Deo seruiat, Deum colatVinculo pietatis obstrictus,unica veraReligione. Hanc tuetur, hanc amplectitur, huic praesidet ipse Deus: ex hac oritur nobis aeterna salus; quae detrectantibus erronibus, pecorsi ritu, non qua eun
dum est , sed qua itur pergentibus,
denegatur. O mortalium omnium infelicissimos i quorum hic pars maior; fatendum est: sed dc peior, Uti etiam est lata via ad interitum tritior, quae maxime decipit. Errant porro, errant ; & aliis insana multitudo fit laudior erroris, tradito per manus errore plurimos praecipitante. Ab hoc liberi vos, clarissimi Viri, ut fortiter hactenus, cum bonorum laude, cum aliorum inuidia egistis; in arce Ecclesiae pro Deo, pro fide, pro religione Certantes, prompti paratique cum is anguine profundere vita;quam stationem accepistis uiui,tenete mortui.
10쪽
Exegit a me pietas Vrbis vestrae mul
tivaria , sed principaliter singularis illa stata & solemnis postridie Do
minicae Resurrectionis , in DIVAE VIRG IN I s honorem admiranda Supplicatio ; cui, an Vsquam terrarum alia comparari queat, nescio ; tum etiam, multa Variaque miracula, ab
ipsa Diva, & ad ipsam, plurimum ipsa Supplicationis die patrari visa; haec ipsa scribere,& prudentiae vestrς dedicare. Quidquid igitur, Viri nobiles , Viri prudentes , hoc operis est si quo id animo vobis offero,
benigne accipitis , gratiam retulistis . Antuerptae , ex nostra cellula,