Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ENTIUM IN SENSIBILIUM

METAP ΗΥSICA UNIVERSA

OMNIUM CAPTUI ACCOMMODATA .

Aeeessit rerum index alphabeticus , cuius ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. AICTORE

ABBATE PARA DU PHANIAS.

E Gallire sermone ἰn Latiuum vertit F. T.

TOMUS TERTIU S.

APUD LAURENTIUM BAS IUM. Superiorum Permi u , ae Privile Io.

M DCCLXXXII.

6쪽

THEORIA

ENTIUM INSENSIBILIUΜ

META PHYSICA UNIVERSA SACRA ET PRO PHANA.

TRACTATUS QUINTUS.

THEORIA ANIMAE E MANAE.

ma lominis , dc anima brutorum gravissimum accuratissi morum naturae studiosorum , di acu tissimorum metaphysicorum meditationibus argumentum praebuegunt.

Quid igitur est intimum hoc principium an mans hominem ' quid intimum hoc principium animans bruta Sunt ne ejusdemοῦ speciei , aut intrinsece, & natura ipsa diversia sunt Fil neutrumque materia tantum diversa ratione modificata, aut utrumque substantia peculiaetis intrinsece, & natura a materia omnino diversia λHoc magnum illud p=oblema xst , in quo solvendo praeclarissima cujusque aetatis ingenia elaborarunt, dc quod hoc, dc sequenti tractata plane, & solide solvere aggredimur . At qua ratione, quibusve aιgumentis scientiae methodo statui unquam poterit duplicis principii hominem, & bruta animantis male rialitas, aut immateriaIitas, identitas, aut non identitas experientia, & analys, Λ et . Ut

7쪽

Ut apte hominis, & brutorum animam noscere possimus, utriusque aliquo pacto analysis facienda es in earum operationibus, atque enfectibus; utraque scilicet veluti cum materia comparanda est, ut definiamus num substantiae tantum materiali ejus effectus congruant tum etiam inter se conferendae sunt , ut videamus num utriusque operationes eaedem sint; an diis versiae , unde colligamus , num hominum, Ecbrutorum operationes in principio invisibili, a

quo emanant, identitatem indicent nλturae, an diversitatem. In eorum itaque operationibus , atque effectibus bina hae principia hominem, di brutum

animantia perscrutabimur; neque enim alia ratione de utroque expeν mentalis sientia obtineri potest , qua invisibilis eorum natura deis

tegatur .

Hujus tractatus anima humana argumentum erit, sequentis anima brutorum . In utroque operam dabimus, ut quidquid ambae hae naturae alicujus momenti praeseserunt, id omne philosophis exhibeatur, ii ve ea snt, in quibus similia esse videntur, si ve ea, in quibus invicem differre deprehenduntur. TRACTATIS HIT S PARTITIO.1o36 OBSERUATIO . Anima humana Acἰn natura sua, & io fuis potentiis considerari potest ; in iis , quae substantiam suam , atque

naturam constituunt, & in activis , aut passi vis facultatibus, quibus praedita est. Hae e duo Linis sequentibus sectionibus perpendemus; quod opportunitatem nobis praebebit ea perlustrandi , quae per plura saecula de re hac observata, atque excogitata sunt; ea oppugnandi, quae perperam deducta fuerunt; de quae vera re ipsa consequuntur statuendi .sE

Disiti sed by Coos

8쪽

eius Natura. Spiritualitas. y

ANIMAE HU HANAE NATURA.

a Platonis aetate ad hunc usque diem de an iama humana differentes philosophi scripserunt lat in his omnibus quot inania verba, quot in uintilia, quam pauca verat I. Inter tot de anima humana Iucubrationes ceteris fama antecellit Lockii liber praeclaritis mi inter Anglos philosophi . Nos ea aetate , qua eo magis cognitiones acquirendi cupidi sua mus , quo minus earum limites deteguntur , putabamus fore, ut in Lochii libro de Numa no intelleeFia adeo celebri, dc sane pluribus titulis commendando innumeras novas, maXimi que momenti cognitiones adipisceremur. Illum itaque nobis comparavimus, avide perlegimus,

ac meditati sumus. At quid ab illo didicimus

Didicimus , animam non semper cogitare , puta, quum placido, & prolando somno sopita est : animam quum primo humanum corpus insormat , ideis innumeris innatis instructam non cre, insensilibus scilicet rerum earum imaginibus, quae olim nostrarum cognitionum objectum fieri possunt; in infantia paucas admodum ideas habere ; sex menses, aut annos duos

natam non admodum eruditam esse. At enimvero haec omnia jam antea probe noVeramus ,

aut suspicabamur έ dc auctor, cui studebamus, id unum praestitit, ut in iis, quae ab instinctu , dc rationis lumine jam edocti fueramus , nos magis magisque confrmaret. Didicimus, aut potius ibi legimus , nullam esse boni, malique notionem universo humano generi communem; nulla morum praecepta na/ Α 3 turae

9쪽

ε Theoria an ma kumanaturae nostrae, mentibus nostris, cordibusque insculpta : in strine iis moralιbias omnia ab eduiscatione proficisci ; quod aliqua aetate , & abailiquibus populis virtus censetur, id ipsum alia aetate, dc ab aliis populis inter vitia, & crimina recenseri. Ingenue fatebimur, nullam nos

his fidem adhibuisse ; & pensatis rationibus ,

quibus auctor sententiam suam adstruebat, mirati sumus, atque doluimus, magnum virum haec admittere paradoxa auctoritatibus innixum, quae ne mulierculae quidem fucum fecissent

. Ibi didicimus, animam nostram ideas habere simplices, compositas, completas, incompletas, distinctas , confusias, particulares, generales . Atqui haec omnia jam antea serme noveramus. Didicimus etiam nos successive, & paulatim plurimas ideas adipisci ea ratione , qua organa nostra explicantur, magisque in dies roborantur; & omnes, aut ferme omnes ideas nos sensuum ministerio acquirere. At id quoque probe noveramus.

Quod vero Iibentissime didicissemus est sua

ratione idea sensuum minisseris nobis ob niant seu qua ratione impressio, dc motus organorum nostrorum fiant in nobis causa physica nostrarum

intellectionum . Atqui hoc ipsum est , quod nullo pacto nobis explicatur I6, 46I, 48o . Quid igitur utile , dc alicujus momenti de

animae humanae natura, dc actionibus in Lochii opere ad discimus Sane parum, aut ferme nihil, nisi sorte hoc unum; animam nempe humanam, ut & visibilem naturam, observatione tantum, dc experientia apte dignosci posse. A Lochius , inquit celebris Maupertui situs , se in inquirendis nonnullis veritatibus vitam, , ferme totam transegit : tantoque labore id is tantum assequutus est , ut erroribus nostris, , excusationem inveniret

Coircplures philosophi, uti Aristoteles , Plaia

10쪽

ejus natura . vis tua litas. 'to , Cartesius , Malebranchius, fabulosam animae historiam contexuerant. Lochius experientia , ct observatione duce eius naturalem historiam Icribere studuit. At enimvero dum in humanis cognitionibus perscrutandis, & statuendis ad aborat, quum magis ad diruendum , quam ad aedificandum aptus esset, magisque scepticus esset, quam philosophus, saepius aliorum somnia non rejicit, nisi ut sua illis suseiat ; neque praeiudicia oppugnat, nisi ut dubia , & incerinta proponat; magisque animam humanam nubibus obsepit, quam luce perfundat. In ejus libro plura peculiaria invenies, metaphysicas notiones plures novas illas quidem , solidas . profundas, quibus inter insgnes philosophos est recensendus; at in metaphysca generatim traῶctanda , quam saepius superficie tenus tantum attingit , nec apta satis , claraque methodo, non eandem profecto laudem meretur. II. Inter opera de hominis anima sublimi quoque loco habenda est crisis perpetua, & ratione confirmata, quam de Lochil libro edidie Leibnitius, quaeque toto primo suorum philosophicorum volumine continetur. Hoc opere saepius Leibnitius oppositam Lochio sententiam tenet; qui s semper a veritate non recedit , non illam semper assequi hic ostenditur. Nonnulli sequioris aetatis philosophi Aristotelem omnia novisse putaverunt . . Nonnulli praeter modum Lochii admiratores eandem illi laudem tribuerunt. Utrinque error, & insania.

III. Postquam ea omnia perlegerimus, ct diutius meditati fuerimus, quae omni aetate maingis probanda de hominis anima scripta sunt , nobis visum est hoc argumentum, quod ad nos tam intime spectat, quodque apte pertractare tam arduum est, nondum ita pertractatum suisisse, ut legentibus utilitatem simul, & voluptatem afferret. ' -

SEARCH

MENU NAVIGATION