Myrothecium spagyricum ; sive, Pharmacopoea chymica, occultis naturae arcanis, ex hermeticorum medicorum scriniis depromptis abunde illustrata...

발행: 1628년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

IN SUPREMA TOLOSA TUM Curia Senatori integerrimo.

Ormienti , an vigilantianarere mihi vi u est Aposto, increpansque me,

atque tarditatem meam

se gillans ; Uuid, inquit,

moraris tamάiu Philoch micorum figerrime , rem tuam, me que , imo publicam, qVantum plurimum potes augere. FIacet nouo quod exstruis templo immorari, id tu mihi x tuo AEgyptiorum, Hermeticorumque marmore fabrica, inibi placet noua in ara, nouo in tholo, perfun i, etiam nouo thuris odore : istinc placet ut erumpat occultum tot seculis naturae, artisque lumen, mortἀ-lium somodis,gratiaeque impendendum. Haec

ille paucis sed quae animos tamen ad ἰδε-

3쪽

Ue, morantem concitauere ad fab=ilia tractanda, oe ad hanc templi molem aedis . icandam, in qua purum ab impuro, *ene- lnum ab alimento,sanctum aprofano, luci sim ab obscuro, ex lege tamen artis ac naturae , suo unumquodque loco composui. Et merito tibi, VIRO CLARISSIMO, alumno Pagadis, alumno possinis, pro foribus ac valuis pollineae huius aedis insigne,clarumque nomen es se volui , quia O sokinem Salgadem amas, teque amat illi. Me vero quia caluntatorum turba circumstrepet, tu qui in aditu ipso eris, a eris succurres innocenti,omnium saluti, omnium commodis pres icienti quoniam me diligis, imo quoniam vis potes, malevoloru in me dicta famque refelles atque comprimes. Vale, Castronouarrir,ad Calendis Ll, anni 1 6 27.

Tui obseruantissimus seruus P. IOANNEs FABER, Philochymicus.

7쪽

Spararicae artis introductione in

Messicam artem.

MYROTHECII

OCCULTIS NATUR E

ex Hermeticorum Medicorum forindis δε--

promptis, abunde illustrati ,

LIBER PRIMUS.

R T E M compleri & perfici posse, unius esse hominis, ita ut nihil addi possit non solum insipientis est concipere, sed& temeritatis insigne sym bolum est tentare, cum vita breuis sit,

Unaquaeque

longa, o' βίος βραχυς, η

ex Hippocratis oraculo. Fertur Hippocratem tantum medica valuisse arte ut in ea ni

hil potissimum ignoraret: at id eximiae de hyper

8쪽

bolicae laudis est potius , quam debitae. Tantum

quidem potuit Hippocrates in sua arte , ut Omni-bus sui temporis medicis praecelluerit: tantumque adhuc praecelluit, ut nemo medicorum huc viaque culmen suae perfectionis attigerit. Nihilominus tamen impraesentiarum perquam multa sunt quae ipsam medicam artem adeo decorant, ut si veterem medicinam recenti aequipares , Me-deidibus herbis rugas deposuisse dixeris, & flo-hentissima, δc consistenti vigere aetate: quorum tamen omnium, salua tanti viri fama, obliuiosus fuerit Hippocrates : haec sunt centena medica meritorum genera, quorum benignitate gaudet uniuersa medicinae facultas, quod sint aegrotantium desicatorum benigne solatium, quae tamen omnia tepore Hippocratis, ex medicorum incuria in disquirendis naturae'arcanis, & diuersis terrae plagis, ignota erant: Non enim Rheubarbarum amaram adhuc purgauerat bilem, nec Sena aceto sum lienis succum , nec dulcem pituitam Agaricum, nec Cassia , nec Sacellarum , nec Manna, Pharmacopolarum pixides impleuerant, nec in-fhitae herbarum species, nec flosculorum fere myriadum variegatae imagines & icones, hortulos bolanicorum illustrarant , & oculos hominum deluserant. Hac iam medica supelle stile, in aegrorum commoditatem, & solatium abundamus, qua tamen seculo Hippocratis indigebamus. Luxuriabat undique ellebori, peplii, & colocyntidos

seges , ad morborum fere omnium Curationem; jam vero benignorum nostrorum medicamentorum dulces halitus, feroces antiquorum medicamentorum impetus adeo depresserunt, ut in mor-

9쪽

Liber prim i T

borum curatione, ad gustum gratissimas paratas potiones exhibeant medici, ita ut morbi fero jam

sint hominibus deliciis potius quam dolori, quod

ratione medicamentorum dulcium cum deli- cijs curentur. Addam & ego seculi istius medic mentorum fertilitati & copiae, Spagyricam artem, quae ab antiquitatis antris euocata, Medicinam adeo decorat, ut eius gratia, summum perfectionis attigisse dicere iam possimus. Purum enim illud, quod centro mixtorum occultatur, quodque solum naturae sedes est, & totius Medicinae fundamentum, videri nec haberi potest absque Spagyricae artis adminiculo, cuius solius est, illud

purum cognoscere, notum a centro mixtorum extrahere, reteistis extraneis, & extra stum aegrotis porrigere. Viguit haec ars inter arcana AEgyptiorum, nec nota fuit omnibus, sed sacris , & primogenitis AEgyptiorum, tanquam unicum & indelebile dc incorruptibile familiae patrimonium, a quo pecuniae, & thesauri perennes scaturiebant. Floruit tempore Hermetis Trismegisti in . Egyp- temto, Circa annum mundi 2 3 . Deinde a Demo- pstre Crito tempore Hippocratis circa annum mundi 3 s 37. inter arcana Democriti, ab AEgypto in Graecos translata fuit, & ab eodem Democrito , in Gracos fuistmedicinam introducha. Primus entiri inter Grae- Alcomicos distillandi peritus fuit Democritus distillata st qtionis autem peritiam didicit in AEgypto. Hip- Hippocr pocrates vero etsi summus in sua arte, quod te cμrigna AEgyptiorum Lacris initiatus non fuisset, quod barbara secreta negligeret, distillandi illam peri-ttiam non nouit. Ideoque inter scripta sua, nullas quas distillatas reperies. Auri tamen potabilis

10쪽

rudem aliqua videtur habuille notitiam, cum lib. 1 . de diaeta dicat: Aurum operantes tundunt, lauant, molli igne liquant, forti autem non Con-- satur; ubi vero elaborarunt,ad omnia Vluntur.His verbis aenigmaticis auri solutionem chymicam intellexime videtur. Galenus tamen,etsi ignarus spa- gyricae artis fuerit, acumine ingenij sui subolfecit nonnulla quae ad artem spagyricam pertinent , quorum si perfectissime peritus suismer Medicinam nobis dedisset auctiorem quam fece-xit. Libro enim undecimo , de simpl. medic. facult. Capite undecimo scribit: quae tenuium sunt partium medicamenta , iis quae sunt crassarum partium, plus habent evicaciae, etiam si parem sortita fuerint facultatem, nimirum quia melius penetrent. Calidam etiam & aetheream vini substantiam separare summopere desiderauit, eiusque separationis adinvenire secretum. Nam tenuissima illa pars vini essicacissima fuisset ex ipsius-met ratione & argumento. Nos iam , haec quae non potuit excogitare Galenus, tenemus de icimus , & longe plura, adminiculo spagyricae artis. Crassa etenim dc quae nullas fere habent agendi facultates ita attenuamus, Ut attenuatione , potentissima evadant medicamenta. Quin& medicamenta ipsa intrinsece permutantur,

nam Cathattica, sudorifica fiunt ; stiptica diu-

retica , & ea cathartica rursus. Et ea quae temporalem seu annualem habent agendi potentiam, quae anno peracto & mense sivis omnibus agendi energiis perfunguntur & sterilia fiunt,

in tantam excrescunt agendi porentiam, Vt nun

quam fere senescant, sed virili semper polleant

SEARCH

MENU NAVIGATION