D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

huc ordine censeretur, piose et u tamen in xis, ingenio,i' dicio, memoria, in praecepto ruinnumerum erat reserendus. Qtia inuis aute admirabili quadam ingenii celeritate abundaret, nec ullo labore aut contentione opus habere ideretur; vicissim tamen contentione tantam

adhibebat, ut etiamsi tardissimo esset ingenio omnia tamen assequi posse putaretur, ille vero proficiendi cupidissimus sic utrun que coniuxqrat,ut non satis liqueret, viro nomine magis veiure in omnium deberet admirationem .

VIo 1τ hoc Petrus Thomichi, Episcopus

Craco utensis & Regni Poloniae Vice-ςancellarius, vir animi excelsa,acerrimi itidicii ci aequitatis amantisiimus, quod in Hosio celarior esset virtutis,quam aetatis cursus, quodque pietas illa, & eruditio non solum patriae nostrae, verum etiam toti Reipub. Christiana nascebatur. Quamobrem author Hosio fuit, ut in Ita iam prore fius,cceptum cursum studioxum prosequeretur, di interiores ac reconditas disciplinas, quarum siti laborare videbatur, perdisseret.Hosius itaque Patauium prose stus in praestantem illum virum, qui tunc in Italia 'incipatum in docendo assecutus existimaba aur,LaZarum Bonamicum incidit,in eiusque secosuetudinem penitus immersit, ut exea quot'

32쪽

tidie doctior euaderet, nec ullis ibi quoque blandi iij; aut illecebris captus est, sed quani

semel ingressus cst pietati, viam, sine ulla coia tentionis remissione perseclitus, seipso maior quottidie euadebat. Duas enim tantum Pata- iiij quoque vias nouerat, ad E lesiam una mkad Academiam alteram : reliquas omnes quae ad festa, speetacula, conitentus, celebritates,lados, epulas, ad forum,ad otium ducebant, vomlentibus reliquebat. Obseruabat Hosius Boan amicum, & a Bonamico vicissim impensius amabatur, cu propter exquisitam curam proficiendi, tum propter innocentis vitae castimoniam, quod in Epistola qua deinde munus Episcopale Hosio gratulatus est, abunde testatus est. Magna illi quoque familiaritas & consuetii lo,cum Reginaldo Polo, adolescente graui, senili iudicio ad omnem laudem & apud suos illustri loco nato intercessit, qui postea insa

crum S. R. E. Cardinalium ordinem cooptatus,parrie suae, & splendoris plurimum, utilitatis attulit. Par erat in utroque studium pi tatis,pardo strinae,rei omnium inuidiosissimae spes ducebat; aberat tamen ab utroque haut dia, sola aemulatione flagrabant, non uter eo rum primas ferret, sed uter alteri primas cede ret. Athenas rediuiuas, & alterum Basilium & alterum c regotium Nazian Zenum diceres.Secessit postea Bononiam Bonamicus, quem Hosius fidelissimus & intimus discipulus secutus, v a cursa .

33쪽

cursu studiorum feliciter absoluto, Doctoriatus lauream maxima cum laude, & approba.tione intelligetissimorum virorum, inter quos tum quoque celebris erat Romulus Amaseus,sdeptus est: praesente & suis quoque calculis approbante Hugone Boncompagnio Docto- :re Bononiensi, qui nuper in Petri Cithedra s dens,Ecclesiet Dei rationes seliciter administrauit & Gregorij xiij.nomen obtinuit, & Alexandro Farnelio, Christophoro Madrucio, Othone Truchses Augustano, qui postea S. R. E.

Cardinales fuerunt, viri sempiterna memoria dignissimi,&OEtauio Parmensi Duce Farne-sj fratre germanor quos hoc loco memora dos putaui, ut nostri homines videant quam praestantium virorum seni per fuerit, ac nunc etiam sit, altrix Bononia,& eo potius, quae domus est semper habita doctrinae, quam ad illas Christi perduellium haereticorum scholas ubi

nihil aliud quam edunt ut vomant,vomunt ut edat,& cum bene poti fuerint,Ecclesiam Dei, Pontificem,Episcopos,& uniuersum ordinem Ecclesiasticum, turpissimis conuicijs & oti iniumaledictorum notis proscindunt) Gestperga, Vitembergam, Lipsiam, Francosortum, Geneua, Ienam, Tigurini, Basileam, filios de n cessarios suus in bonis litteris erudiendos mit- . tant. Bononia in patriam rediturus Basileam deflectere,ac Erasinium Roteiodamum qui tu in Germania docti viri nomen adeptus existu

34쪽

mabatur videre, eoq; etiam familiariter uti cu piebat. Sicut olim Icherisi Romanae urbis Ora torem, A ugustiniis, quem tamen de facie non nouerat, sed ex doctrinae fama, quae illi clara erat, amauerat ac idere cupierat,ac prosectus etiam sui siet,nisi pecuniam,quam in sumpi uni itineris parauerat,pridie eius diei quo discessurus erat Patauio,prorsus omnem amisisset.Voluit sortasse prouidere Dominus , qui serui sui vias omnes diligebat,& in Ecclesiae sue columnam erigere proponebat, ne ex Erasmi domestica consuetudine, & ex illo pleno sutilitatis ac leuitatis ingenio, mordacis linguae labem traheret, aut caeteris istiusmodi maculis mentis suae puritatem inquinaret, aut aliquod vitet periculum in medi), haereticorum furoribus, qui in Cermania Luthero Christi perduelle classiacum canente,in sacra omnia laxatis totius cru-

delitatis de impudentis habenis bacchabantur,

incurreret.

CRA covi AM itaque ex Italia reuersus ab Episcopo Tomicio,in familiaritatem recipitur. o mortuo di eius succes re L hoiens Lij, qui de ipse Hostii habebat charit siniti, Regina Poloniae Bona S rta cum Hosj ingenio opus haberet, in suam familiaritatem re galibus adiunetis promissionibus aduocabat.

35쪽

Mem etiam plerique alij Regni Polόnix spiscopi faciebant. Caeterum Hostis cum Reginae diuitijs opus non haberet, quietem & Ocium Iitterarium & Academicum puluerem, in quo vir bonus discitur, Regum opibus anteponendum existimabat, ac prillatae potius vitae rationes, quam publica munera & ossicia, sibi esse persequenda proponebat: ac perfecisset etiam, nisi Sigismundus I. Rex authoritatem suam interposuisset, qui per Samuelem Machieyous hi Episcopum Craco ui es Regni Polo: Vicecancellarium, summi conliiij, maximi animi, elegatem in dicendo, R in existimando admodum prudente,adopera in regia sua Cancellaria nauada,partim precibus,partim imperio interposito coegisset. Vilia a deinde profestus Hosius ab octogenario patre mirabili & animi & vultus hilaritate excipitur. Placuit pio patri pietas filij, placuit rerum diuinarum continens,& munime interruptum studium, assidua lectio, seris

uens oratio, cura pauperum, in parentes obsequium, & quod in summa laude ponendum est,humilitatis possessio, quod nunquam de se magnifice sentirot,sed seruum se in utilem profiteretur. Accidit etiam neque enim & hoc

yraetereundum puto) cum ad mensam accum-υeret, ut famuli alijs rebus occupati menta mimisterium desereret,& Hosius a messe se se proripiens ministrorum munera obire, & ea quae

deerant, tum parentibus suis, tum alijs hospiti

36쪽

hus & conuiuis, debito cum honore stippedit te pergeret. Qito facto gradaeuus senex permo tus, lachrymatibus oculis, in illius caput, sicut olim Iacob, manu imposita, filio supplici be- ιhedixit dicens: Exaltabit Dominus humilitate tuam, multiplicabit in te gratiam suam . Eris

longaeuus super terram, & eris benedictus . Filio vero respondente, Amen, ad mensam ite . rum accersitis ministris redierunt.

C A v v T IX. AD Aulam Regiam reuersus scribendis

litteris, decretis, legationibus, instru et ionibus, expeditionibus, 1 edulam & fidelem re necessariam operam, magna cum sua laude, Regi Reipublicaeq; nauabat & Pruthenicis ne gocijs pricipue audi edis, reserc dis,& expediendis,erat occupatus, nec ulli labori,tempori,vi gilijs pepercit, sed & cibum sumens,& remotis .mensis,vel legebat statim aliquid,velscribebat vel dietabat amanue si suo, vel legentem audiebat. Verumtamen cum hoc unu ante omnia laboraret, ut magis in vitae, quam in Rei p. mode' ratione proficeret,in medijs occupationibus in tanta concursatione negociosissimorum hominum,in media turba & clamore eulico,iacit tamen ille sibi solitudinent, ac toto nihilominus animo, in sacrarum litterarum lectione versabatur, matutino praesertim tepore, quod huiς

37쪽

vni oceupationi destinauerat, nec unquam se passus est, vel soro vel ambitione a suscepto c51ilio auocari. Quo faetum est,ut Holio cresceret grande nomen, non tamen re grandius. Nalicet adhuc esset in laicorum ordine,ipsi tamen fac;erdotes eum sibi imitandum proponebant, cum viderent nil esse aliud Hosio vivere, quam Christum cum dilectione timere, & cum ti more diligere, cuius in se& in uniuersum genus humanu beneficia semper sibi ostendebat. C A P v T X.

Orserebantur illi Ecclesiastica beneficia;

non modo non ambienti virtute enim ambiendum esse didicerat non favitoribus) verum saepe etiam repugnanti. Cu autem Canonicatum Cracouiensem suscepisset, ut vocationi diuinae satisfaceret, nulla mora interposita sacris ordinibus initiatus, primam ut vocant sua

Missam, sine ulla freque tia 3e celebritate, quae sere solet maxima in his nostris prouincijs adhil eri,in Ecclesia S.Stanislai in Shalica,no solum necessarijs suis vervetia domesticis inscijs,vnotatum Presbytero comitatus absoluit, Stepus' quod consecutum est a salutationibus amicorum,& sarcularibus negocijs vacuum transmisit,sibi de Deo vivens, mentem suam di cogitationem, in examinandis vocationis suae muneribus , & in altitudine mysterij contemplanda defixam habens; unde magna est ad pristinum Zelum

38쪽

accessio consecuta. Coepit enim tamquam potestatem habe ns,longe acrius, maiorique vehementia in Haereticorum errores inuehi; in obstinatos di rebelles, cum ipsum Rege tu ipsos quoq; Episcopos, Regiae potentiae

administros, incendere: legitimae potestat; s autoritatem ad commune quasi incendium extinguendum implorare: muneris quemque sui, magna cum libertate admonere : Lutheri foedissimi hominis audaciam & impudentiam, cu daemone consuetudinem, fastu & superbia excaecatum animum, sitim Christiani sanguinis siue

ex occasione, siue ex veritate cotincter memorare, & omnia temulenti Saxonis somnia, quae pro puro puto verbo Dei venditabat,in odium hominum ac detestationem adducere ; & quo rum id munus erat proprium,ut omnes Haere

licorum libellos peste venenisque respersos,ex omnibus Regni finibus exterminandos susciperent,verbis valde bonis adhortari. Vincenti j quoq; Lirinen aureum libellum, quem de Ueritate Catholicae fidei conscripsit retudendinucurauit,& omnibuS tamquam pret sentissimum' antidotu, notis pariter & ignotis offerebat; ita ut auctor ipse eius libelli existimaretur, non solum a nostris hominibus,sed a Smidelino quo que, Luthera ne se stet in Germania administro, quod se ex ore eius audiuisse Ioannes Rabus, ex Lutherano factus Christianus n urbe cum csset, nobis audientibus reserebat .

39쪽

QVONiAM autem ad munus Sacerdotale,&eorum praesertim qui curam anii P marum susceperunt, praedicadi quoque Euangeli j officium pertinere dedicerat, in Ecclesia Parochiali Golubensi bis ac ter idipsum praestare conatus est: verum illa contentio exanimi sententia non successit, siue propter v cis exilitatem, siue propter alias infirmitates, di gracilitates corporis, quae nimia vocis contentione cumulari & exacerbari poterant, si me quod illi dominus talentum hoc, sicut ipse referre dolenter admodum consueuerat, non est douare dignatus. Cum itaque pro concione no posset, scribendo verbum veritatis praedicare aggressus est, Magni illius Gregorij Pontificis exemplum imitatus. Na conciones scribebat Latina, Germania, & Polonica lingua, quas alijs praedicatoribus ad populum referendas offerebat, quq & inteIligentium iudicijs valde probabantur, & in auditoru animis maximos fructus parieban te cum propter magna 'spiritus quq in illis elucebat vehementia,&cor salutis proximorum cupidissi in um, tum quod tota ratio Catholicae veritatis luculentissima oratione exponebatur. Ipse quoque Samuel Macrieyous hi Cracouicn.Episcopus salutaris patriae nostri senator,ex earu priscripto verba

40쪽

CamdinaIis., ta. populum facere non dubitauit: 3e sunt adhuc in manibus nostris eius generis sermones non pauci, Hosij manu propria,Latina, Germanica, Polonica lingua conscripti, qui suo tempore, si Deo visum fuerit, in lucem hominum

emittentur.

Sic autem in Aula Regia vivebat Hosus,tic se in obeundis Cancellariae muneribu adhibebat,ut quantum antea alios, tantum seipsum quotidie superaret . Nam & hoc ante omnia diligentissitate cauere solitus est, ne vi tum obulum in limen suum admitteret male intrantem. Munera quae excoecant oculos plane respuebat; ita ut succes res eius abstinentiam accusarent, quod auream illam remunerandorum laborum & officiorum consuetudinem, antiquo usu receptam, in Cancellaria Regia, magno ministrorum detrimeto, partim explosisset, partim in cibaria munera conuertisset. Cum in Ecclesia Cathedrali Craco ui e si resideret,in qua Canonicatum coactus acceperat & aliquando contigisset, vi ab officijs diuinis, per occupationes officij sui, abesse coactus esset, ipse magis quam ministri Capituli vel ut alicubi vocantur Punehatores, absentia suam obseruabat:& cuilli distributiones quotidianae sine ulla deductione ad numerarentur, cum esset sui ipsius diligentillanus obseruator. ia cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION