Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

a36 L I B E R I U. nullis prohibentibus usque ad montem excurrentibus, capta fuerit, & ad regem deducta. v.

Latitudinem quoque Angliae a Doverusque ad templi diui Michaelis promon

torium, quod in ultimo Cornubiae littore in eminet, dicit ad 3 . millia passuum extendi lib. I. In hoc monte apparuisse D. Michaelem tenet etiam traditio. & ante Nouationem haereticorum, qui nunc omnia sacra monumenta violarunt, ingentem fuisse ad eum locum peregrinorum confluxum: ita ut etiam monasterium insigne in eo conditum fuerit, ac bene dotatum per Guil lielmum comitem Moriton j,qui ex largi, tione patrui sui Guillelmi primi in eis sedibus multas possessiones habebat . Idipsum otiam haereticis fatentibus hodie, i cet pro more suo abiectim de ijs loquantur,& cum aculeo venenoso tanta est eorum prauitas) pro monasterio enim dicunt se cellum uni, aut alteri monacho fabrica , tum,& pro apparitione phantasma vocant. Quorum impudentiam, an ignorantiam magisne admirer, nescio, nisi forte di cere velint cacodaemones prauis, ae male

262쪽

c A p. 1. 23 scis hominibus crebris apparere posse,&commessari,& salis modium cum eis comedere: Angelos vero bonos non nisi semel, & uno in loco, aut nesciant diuum Michaelem in veteri restamento variis in

locis ac saepius se manifestasse, cum esset princeps synagogae, etiam in Perside. In nouo autem cum sit Ecclesiae princeps,quq totum per orbem rerrarum quotidie diffunditur solum in Gargano visum asseuerare velint.

In Comitatu Momu muthensi, qui pars est Cambriae seu malliae in Britannia maiore, mons est praealtus, quem incolae vocant Yschyrid V-r, hoc est, montem prς ruptum & magnum; qui dicatus est S. Michaeli; & sacellum habet in ipso eius cacumine positum . Quod etsi nunc collapsum est, visitatur tamen festis Archangelo dicatis a fidelibus magna cum deuotio ne. De eo monte traditio ibi vulgaris est, unum fui se eorum. qui patiente Christo Domino scissi fuerunt: Et san8 intuentibus speciem exhibet motis in duas partes scisti quasi per terraemotu fuerit scissus. &disi e ctus, ut inter alios attestationem misit R. P. Leander de S. Martino Anglus S.Th. Doctor

263쪽

a38 LIBER I V. α linguae Sanctae Professor in alma Hii'

uersitate Duacena. 3

auod in tonuersione Anglorum operam praesti terit: ἐπ S. ilfrido apparens ei diem obitus tradixerit. IN conuersione autem Anglorum, &Saxonum operam suam nauasse diuinum Archangelum , idque ex ossicio suo per gratiam illam sublimem a Deo illi collatam, dubitare quis possit λ Audi quid Venerabilis Beda scribit de S. Wilfrido Eboracensi Episcopo, Saxonum Australium Apostolo. Cum enim is Roma in Britanniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, Mea crescente adeo pressus, ut neque equo vehi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in ciuitatem Meldunum Galliae, quatuor diebus, ac no ctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiuerer, demonstrans. Cumque ita sne cibo. & potu, sine voce, α auditu, quatriduo perseuerarer, quinta de-

264쪽

C A P. II. - a s

mum die illucescente quasi de graui experrectus somno exsurgens resedit, apertisque oculis vidit circa se oculis psallentium simul&flentium fratrum: ac modicum suspirans interrogauit ubi esset Acca presbyter: qui statim vocatus intrauit, Mvidens eum melius habentem ac loqui iam valentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus. Et cum parum consedissent, ac de supernis iudicijs trepidi aliquantulum fabulari coepissent, iussit pontifex caeteros ad horam egredi, & ad Accam presbyterum ita loqui exorsus est: Viso modo mihi tremenda apparuit, quam te audire, ac silentio tegere volui donec sciam quid de me feri velit Deus: Astitit mihi quidam candido praeclarus habitu dicens se Michaelem e se Archangelum: Et ob hoc, inquit, missus

sum, ut te a morte reuocem. Donauit enim

tibi Dominus vitam per orationes, & lacrymas discipulorum, & fratrum tuorum:& per intercessionem suae beatae genitricis semperque Virginis Mariae. Quapropter dico tibi quia modo quidem ab infirmitate hac seruaberis, sed paratus esto, quia post

quadriennium reuertens visitabo te. In patriam

265쪽

α o L 1 B E R iv. patriam vero perueniens maximam ponsessionum tuarum , quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque ita in pace tranquilla vitam terminabis , sicque quatuotannis. id est, usque ad diem obitus sui vitam duxit in pace. Hactenus Beda. Ex quo& illud colligere licet, quod hic Angelus, 'qui aegrotanti adfuit, prius elim idem mi isti dus, qui & Bonifacius, euangelium praedicans apud grandem vicum dictum Duerstat, duobus milliaribus a Traiecto ad orientem distante, a paganis, & idolorum

sacerdotibus captUs,& in carcerem coniectus est, eo fine, ut altera die occultὰ ob

metum Francorum Christianorum, quorum ea erat ditio, cum palam non auderent, trucidaretur. Eadem nocte circa gallicantUm cum oraret, ecce venit Angelus

Domini cum magna claritate dicens ei: Noli timere, serve Dei, quia Dominus tecum est. Et videntibus, ac stupentibus custodibus carceris liberauit ipsum, praee, piens ut constanter Christum paganis ubique euangelizaret. Id quod & is fecit, & eo ministerio peracto cum Traiectum peruensisset, omnia per Angelum patrata secum in Duerstat fratribus enarrauli. P er Frisiam

autem,

266쪽

C A p. Hr. Mi autem, & Ηollandiam & Teistemafidiam constanter Christum euangelizans multa aduersa passius multum populum ad agnitionem fidei Christi perduxit. Vt autem credatur idem Angelus fuisse, & ea facit ratio, quia qua malicia & pertinacia dςmon huius mundi princeps certat pro Idololatria, eodem, & multo maiori Zelo Ecclesiae princeps contendit pro fidei, & Fcclesiae propagatione ut iugum, & ceruices diaboli deprimat.

s. quiluuallo diem obitus tradicit: in eius sacra mansione puer mutus curaturin de eius cise in moneta angelorum.

Vrius iri vita S. Guduualli Archiepiscopi fol. 117. Die autem, inquit deci mo ante obitum suum, cum sacro altari astaret intentus, beatissimus Michael Archangelus ei apparuit, & certum tempus suae ex hac luce migrationis indicauin &post aduenientes SS. Petrus & Paulus con-yrinant Archangeli nuncium.

267쪽

Sed & in vita S. Ioannis Episcopi Hagustaldensis referente eodem Surio in vita eius fol. IOI. tom. 3.) post autem Eboracen- .ss, in Anglia scilicet: Est, inquit, mansio quaedam secretior in nemo e raro, & vallo circundata non longe ab Hagulstaldensis Ecclesiae dioecesi. id est unius ferme millia iij, & dimidij spatio, influente amne

Thino separata, habens coemiterium S. Michaelis Archangeli; in qua vir Dei saepius maximὸ in quadragesima cum paucis lectioni, & orationi operam dared solebat; in qua & curauit puerum mutum eo ex villa quadam non longe posita accersitum, qui ne unum quidem sermonem unquam profari poterat: Cum enim una quadragesimae effet impleta septimana, sequenti dominica iussit ad se intrare puerum, ingressoque linguam ex ore proferre, ac sibi ostendere iussit, & apprehendens eum si- gnum sanctae crucis linguae eius impressit, . quam signatam reuocare in os, & loqui illum praecepit, dicito, inquiens, aliquod Verbum ; dicito, ya, ya, quod est lingua Anglorum, signum assirmandi, & consen Ltiendi, id est, etiam, quod ille soluto linguae vinculo cum protulisset, ulterius litte-

268쪽

ras, ac syllabas,&sententias, ac sermones longiores elocutus est. Et ita in sacro illo loco ad S. Epilcopi preces linguae habilitatem adeptus una cum astantibus Deo immensas ibidem & sancto non dubium Michaeli. gratias persoluit Ipsa vero pulcherrima moneta aurea Anglorum, in qua perpulchre imago S. Michaelis cruce draconem diabolum comprimentis satis arguit Anglicanam erga diuum Archangelum pietatem. Verum a quo primum tempore moneta ista cudi Coeperit, quaeritur. Auguror a quo tempore reges Angliae haereditario iure Normanniam occuparunt, & diuo Michaeli etiam in Gallia admodum se deuotos prςstiterutsicut supra latius diximUs. Legitur de rege Adelsiano, quod duci coenobia aedificauit monachorum ordinias. Benedicti; alterum apud Melloniam, alterum ad Michilinum vicum Somerseticomitatus. 7

269쪽

LIBER I v.

' - . .

mira militari impaenitenti peccatis in libro de . scripta Angeli patefaciunt,'ijs disceden

tibus aduenit daemonum turba.

BFd lib. I. cap. I . resert mirabilem

tempore regis Coenredu, qui post Edilredum regnauit, historiam de viro militari impaenitente, cui ante mortem duo pulcherrimi iuuenes librum modicum. & pulchrum, in quo bona omnia, uae unquam fecerat, pauca , & modicaescripta erant, legendum dederunt: quibus digressis subito, inquit, superuenit ex ercitus malignorum, & horrendorum spirituum, domumque hanc & exterius obsedit, & intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui Nobscuritate faciei tenebrosae, & primatu sedis maior videbatur eorum, proferens codicem horrendae visionis, & magnitudinis enormis, & ponderis pene importabilis iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferri: quem cum legissem, inueni, inquit, omnia o scelera

270쪽

C A P. I v. a 1 scelera non sollim quae opere, vel verbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime tetris in eo esse descripta literis: dicebatque ad illos, qui mihi an sederant, viros albatos, & praeclaros: quid hic sedetis scientes certissime, quia nosterest iste 8 responderunt: Verum dicis, accipite, & in cumulum vestrae damnationis ducite . quo dicto statim disparuerunt, surgentesque duo nequissimi spiritus habentes in manibus furcas percusserunt me, unus in capite, alius in pede. qui videlicet modo cum magno tormento mea viseera irrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad inuicem peruenient, moriar, & par tis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra protrahar. Sic loquebatur miser desperans, & non multo post defunctus. poenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu veniar facere supersedit in aeternum

sine fructu poenis subditus facit.

SEARCH

MENU NAVIGATION