Constitutiones Fratrum discalceatorum congregationis s. Eliae, Ordinis beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo

발행: 1695년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

dum quando quatuor ex alijs Capituli Patribus id postulaverint, ex quibus, qui alios loe praecedit , dubia proponet o nisi quod proponendum est , ad dispensationem , etiam pro una vice in materia regiminis , aut ad addendum, aut minuendum aliquid a Constitutionibus, seu Declarationibus , quae vim Constitutionis habent, spectet in quo eas , nisi Praesidens eum quatuor Dein finitoribus 1 aut major pars Capituli id petat, proponi non possit . Utvero maturius omnia examinentur , graviora, dubia ab una in alteram sessionem pro

ponantur

De preeibus pro falle capituli sene. ratis exitu fundendis , O de capituli inisio. a. mstante iam Capituli elebratio. I. ne , in Conventibus totius Conis gregationis pro faeliei exitu preces enix sundantur , iis potissimum diebus , quibus Capitulum agitur In singulis praeterea Fratrum Conventibus Missa una de Spiritu sancto, pro qua nulla eleemosyna reeipiatur , quotidie dicetur WLitaniae similiter quotidie communiter recitentur , praeter ieiunia , disciplinas is alia ejus generis opera , quae a Fratribus pro communi bono sponte exereeri solent . Pridie

Vero

132쪽

vero quam Patres Capitulum ingredianis

tur , locus modeste praeparetur.

Σ. mane ipso ineipiendi Capituli

in singulis Conventibus Missa de Spi. ritu sancto canetur cum Litania , e post horam ad initium Capituli praefixam, absentes ulterius non expectentur, dempto R. admodum P. Prae inposito , qui expectandus erit per octo dies , non ultra, si absens, vel infirmus uerit , dummodo major pars Patrum Capituli , qui jam, ad Conventum destinatum eonvenerint , intra id

tempus laeeedere, posse iudieaverit. Postquam Patres, Capitulum constituentes , sacrum privatum singuli secerint , solemni Missa etiam absoluta in Chorum omnem conveniant , aliis quantumque cibi, orando quiescant.

Deinde signo Capituli dato e Choro ,

Hymnum veni creator Spiritus eanentes , Capituli locum ingrediantur tquo simul ac pervenerint , coram effigie Christi Crucifixi genua flectant, Prae sesque subjungat orationem et Deus quieorda fidelium , sectiones nostrassdetque statim surgendi signum, de ommes ordine praescripto sedeant, sedatis animis primum actum in Domino incepturi. Primum igitur praepositus , seu Praesidens Definitores generales Secretarium Capituli Patribus ejusdem Capituli eligant per vota secreta , qui auramentum fidelitatis proprii muneris

iungendi praestet, quo non solum sensum

133쪽

voborum , sed nec verbum aliquod addere, vel mutare valeat. Quod iuramentum etiam praestandum est ab aliis Secretariis De mutorii generalis Capituli , Definitori provinciatis. Deinde Praepositus seu Praesidens , ac Definitores sociorum litteras scrutabuntur de r canonice fuerint electi, explo. rabunt, quod si aliqua difficultas oriatur

circa explorationem litterarum Sociorum, Gremiales Capituli per maiorem partem sustragiorum rem decidant... Mox legatu sequens praeceptum In virtute sanctae obedientiae , sub praecepto omnibus suffragaturis praeci. imus , ut , quis aliquem e praesentius serendi suffragii iure carere noverit, hodie id aperiat in Definitorio, me fi , nitorium, antequam electiones fieri in .eipiant rem definiat & si quid delatum fuerit contra Praepositum . De finitores generales, Qtribus ex quatuore Definitorio visum uerit, rem esse animadversione dignam, secreto vocentur alii tres Patres, loco antiquiores , qui cum aliis praedictis quatuor , re mature considerata , per vota secreta rem definiant, ne tempus electionibus praefixum,in

Prorogetur.

s. Deinde omnes Gremiales Capituli generalis iuramentum secreti eorum,quae in Capitu tractabuntur , praestent,quod tunc obligabit , cum major Definitorii pars statuerit , iuramentum in illo eventu debere observari Postea atten' legantur

134쪽

gantur ex Constitutionibus nostris capita duo , scilicet de Piae positi electione , ac de ejus ossico, e numerus secundus ea p. s. tertiae partis, ne quid memoria excidat Peractaque lectione Praepositus , seu Praeses , vel cui rem ille commiserit , concionem habeat de bona electione facienda . Wrei gravitatem . sine unius nomine expresso, vel etiam subindicato, ponderet. 6. His absolutis , Praeses proximum diem , ad Praepositum , ae Des nitores generales eligendos , designabit, hor. tabiturque suffragaturos , ut rerum aliarum cura deposita , quod reliquum est temporis usque ad electionem ora

tioni vacent ac eligendorum molies considerent, ut sanctius in tanti pondeistis actu se gerant. Quo vero opus oe, caeteraque huic proxima quietius fiant,

Praepositus , seu Praesidens exitum claustro ad quaecumque negotia Patriabus Capituli generalis prohibeat , donec actus ejusdem Capituli sint absoluti. . - III. . De Praepositi electione. s. 3Rimo mane diei sequentis ad

Praepositum eligendum praefixis electores singuli sacrum de spiritu sancto laetant', Missa solemnis

des eodem spiritu , sancto interea

135쪽

cantetur , ad Dominum pro bono electionis exitu deprecandum. 2. His expletis omnes in horum eonveniant ac signum campanulae dato, annuente Praesides, Hymnum Veni creator Spiritus , concinentes, in Capituli locum procedant, ubi per horam dimidiam in oratione quiescant , qua e acta, Praeses subdat Antiphonam sub tuum paesidium. rationem Deus, qui corda fidelium, moxque in Choro, vel Oratorio aratribus Monasterii inteis rea orationi vacantibus, Patres sedeant.

3. Exclusis deinde , si qui fuerint voe carentibus , qui post Praepofitum,

vel Praesidentem primus sedet, illum adeautelam ab omni absolvat censura in irregularitate dispenset, servato te. nore facultatum postolicarum, idemque Praepositus , vel Praesidens erga Patres Capituli omnes faciat , ut electiones canonice fiant, in haec verba:

Authoritate , quae ad hune actum mihi competit , absolvo vos ab omni en. sura vobiscum in irregularitate dispenso , In nomine Patris , 4ilii , de spiritus sancti. . . Eligi poterit Praepositus non

ex praesentibus tantum , sed ex univerta Congregatione quicumque maxi me idoneus , in quo nullus si ex .desectibus cap. i. huius tertiae partis enumeratis. Si vero Praepositus eligatur ex Provinetalibus, vel alias ali

quod linum , vel Pralationem lia,

beat s

136쪽

beat , eo ipso vacent illa omnia , nee possit illa habere simul. s. t praeterea eligi non poterit squi sexennium suscepto Sacerdotii ordine,, decennium ab emissa professione in nostra Discalceatorum Religione squadragesimumque aetatis annum non

compleverit, qui ob adversam valetudinem ab esu earnium abstinere , Chori , a Resectori jactibus ordinarie interesse nequiverit, nisi aetatis, cya letudinis desectus singulari prudentia s&vitae sanctitate compensetur 6 Ut autem tam hae Praepositi electio , quam aeterorum qui sunt in Denerali Capitulo eligendi , purior fiat ira virtute sanctae obedientiae, sub praeeepto omnibus Religiosis nostris tam subditis , quam Praelatis praecipimus , ut nullus in tota Congregatione

unquam possit directe , vel indirecte, per se, vel per alium procurare ossietum aliquod pro Religioso nostro, ex his ,

uae per nostras Constitutiones ambiri non possunt. Et sub eodem praecepto omnibus electoribus praecipimus , ut unus- ouis iue illorum , tam in hac , quam in

zmni alia electione in Capitulo generali per secreta suffragia facienda , suffra-aium serat pro eo uno , quem unIcuaque ossieto eoram Deo judicaverat magis doneum, ae neget suffragium eis quem.no

verit directe, vel in directe , per se , vel per alium praetendere ad aliquam praelationem , vel ossicium promovera a

137쪽

vel alio modo quartum votum de non ambiendo, ves praeceptum de non rap. tendendo pro ali juxta nostras Constia tutiones violaverit rademque intellisti volumus in omnibus electionibus officiorum , ubicumque fiant , quae per quartum votum ambiri non possunt. 7. Patres ergo statim ad Praepositi electionem procedant , erantque ut a.

gia juxta modum cap. praescriptum, re Praepositus, vel eo absente , qui praesidet duoque , qui ei proxime sedent , modo in praedicto capite pra fixo , suffragia scrutabuntur Post scrutinium suffragiorum snatim ac lectio canonica . tacta est , publicetur factae vero public tione, si Praepositus recenter electus adsit qui primus post cillum se de , eunt statim confirmet in hane formam:

Ego em nomine me omnium aliorum qui cum consentiunt confirmo te in Praepositum Generalem nostrae Congregationis . in Nomine

Patris , de Filii Spiritus sancti. Ille vero , sicutis Universi, qui ad

Praelationes,, ossici in quolibet Capitulo Congregationis eligentur, onus impositum, Dei auxilio fretus, sine ulla

repugnantia accipiat , de aeratis s. MOX pro gratiarum actione Hym. nus e Deum cantetur , rapi situsque in Ecclesiam , aut chorum deducatur νub ejus manum singulis genibus flexis suppliciter osculantes, eius obedientia:

138쪽

nuali praescriptum.1 si vero Praepositus absit , per octo dies a datis litteris computandos expectetur, si maior Capituli pars intra id tempus accedere posse iudicet, observato citer agendi modo , qui deceat nostrum Institutum, quo in eventu statim per litteras moneatur s& interim a Capituli elabratione a. tres abstineant. Quod si major Capituli par censeat, praedicto modo iter faciendi accedere non post .non expe.ctetur , sed statim ipsa die, vel proxima sequenti ad reliquos Capituli actus procedatur. Similiter , si quacumque de ea usa etiamsi intra dies octo posset accedere , non accedat , dictis diebus octo elapsis, ad reliquos Capituli actus

Drocedatur.

De lactione Definitorum generalium, o Procuratoris seneralis. Raeses , antequam Electores con-α vocare faciat , temporis aliquantum assignabit ut Deum orare, collatisque rationibus apud se unusquisque deliberare possit, cui paeata conscientia debeat suffragari , .simul ac tempus advenerit, in Capituli locum conveniant. Σ Deligentur ex universa Congregatione

139쪽

gatione idonei quicumque nullo de se Guum cap. I. deiignatorum effecti inhabiles , qui sint prudentia, communis boni et elo insignes, de annum aetatis trigesimum expleverint, is professione septimum attigerint , quae conditiones requirantur etiam in eorum substitutis Eligentur vero singuli seorsum ordine servato si vero eligantur, ex Provinis eialibus , vel alias sint Desinitores pro is vinciales, sive Priores, vel aliud omelum habeant , eo ipso vacent illa omnia , nee possit illa simul habere 3. Praecipimus autem , ne ex iis, qui proximo triennio integro , ei licet electi in Capitulo generas praecedentis vel in Definitorio generali immediate post Capitulum Generale triennale, D finitorum osset deiuncti sunt , in idem ossicium resumantur , nisi intra triennium excipio uno , qui solus resumi possit ad aliud immediatum triennium tantii . Si quis autem ex Definitoribus de novo electis, durante Capitulo moriatur , Definitor alius a Capitulo ex tota Congregatione eligatur , ultimo inter alios Den nitores loco sessurus . Si vero is , aut alius quicumque Desinitor ex recenter electis absit , ex Definitori.

bus ossieto functis , alijs in eo loco suffragia serentibus eligatura reliquis Definitoribus tantum , qui absentis vices gerat , qui tamen inter Desinitores

praesentes ordine servato , postremus

erit.

140쪽

erit rademque faciendum est ob absentiam Generalis, ves vicari Generalis recenter electi , si Definitor aliquis Capitulo praesideat . Si autem ob mor rem, vel absentiam , vel aliam quamcumque causam eligantur plures ad Desinitorum numerum supplendum , semper Definitores proprii praesentes loco praecedent substitutos , qui pro antiqui, late eorum, quibus substituuntur , sedebunt post praesentes Definitores .

Praepositus , si adsueri , n minus qui praesidet, duoque , qui ei pro.

xime sedent , suffragia scrutabuntur iuxta modum in cap. 7 praefixum , Praeses electos Definitores genuflexossatim omnes simul confirmabit . Quod

aliquis Definitor praesidere debeat, statim ipse solus confirmetur. s. Primus Definitora Capitulo Generali primo loco electus , sit eo ipso Praepositi Vicarius Generalis , sive ob mortem Praepositi , sive ob absentiam ab Italia , sive ob infirmitatem ita

gravem eum Praepositus negotia agere non possit , curam congregati is

ipsi primo Definitori committat , similiter ob aliam quamcumq;quam depositionis, sustεsionis, aut renunciationis caula. s. vicarius , qui est primus Definitor Generalis , non poterit alium Uicarium eligere , sed secundus Definitor succedet successive tertius is quartus . Quod si primus Definitor obierit , vivente Praeposito,

SEARCH

MENU NAVIGATION