De rebus gestis episcoporum Viuariensium libri quatuor. Authore R.P. Ioanne Columbi, Manuascensi, è Societ. Iesu, S. Theologiae professore

발행: 1651년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Ceterum Claudius ante episcopatum fuerat canonicus praepositus. iam episcopus seruauit praeposituram per aliquod annos, quibus elapsis eam concessit Francisco fratris filio,quem postea

vidit Gallia Ebredunt , Biturigibus , Lugduni

archiepiscopum, Venetiae Roma, Germania te . .gatum regium , Roma principio Cardinalem, deinde sacri senatus principem ; Ec demum ec clesia GalIicana necessarium in rebus angustis

Columen , Ut enim cetera praetermistam, clim

Franciscus rex dedisset commeatum Philippo Melanctoni & aliis haereseos autoribus Turnonius Cardinalis exitiosam pestem auertit a Fran- Cis, regemque per nescio quas artes pro natiua facilitate delusum grauissima oratione dedocuit deterruitque. Debeam ne in ultimis Francisci pro fide catholica Gallicanaqtie republica fauoribus ponere,quod Societatem Iesu vocavit Tur- nonum, reli uo aliis cogitandum. Certe Vi- uarienses, Valentini , & reliqui circum Turno. nem populi debent illius collegio aut omnes aut maximam partem religiones sacras. ubi vero literae siue humaniores , siue graues summae, cultius olim gratius atque augustius habuere

domicilium36c quidem hactenus super Francisco

Cardinali non omnino aliena. ab instituto meo, Vtpote qui tantorum rudimenta ceptorum po tvivari, Praeposirus sub Claudioepiscopo patruo. Claudio

182쪽

Claudio mortuo Carolus a Tumone fratris 3- Milus adiit epilcopatum,antea primum amni prζk T--.byter, deinde praepositus ac demum electus in episcopum ab anno MDXXoI. Certe florebat clerus Uiuariensis sub fratribus Turnoniis Francisco praeposito,Carolo archipresbytero,M reor maximam quoque partem Canonicorum e praecipu3 vicinarum regionum nobilitate genus tum duxisse. neque hoc insolens erat isti ecclesiae. Lege

nomina canonicorum ante anno censum, quae

recitaui hoc L num. xi , thuenies in illis Castro-riouenses , Cairios , Sampsonios , Mirabellios, Corcias,Plansianos,Serrescuderios, abςrans autem a Convcntu memorato Cardinalis de Co

lumna praepositus,Cardinalis de Belloforti archi. . diaconus, Gulgo de Godeto, Hugo de Turnone, Petrus de Cubesiis Guigo de Rupemoria, Rosta gnus de Montealto, Petrus de Tilio, Pastor de Rahco,alij que phares e clarissimis circum gontibus. Carolus a Turnone praeposituram seruauit episcopus ε, suauissimi vir ingenij.& gratissimorum omnibus morum fuit. Substruxit scalas lapideas , quibus e caemeterio ascenditur famaodeum, dcaedi Sanuincentianae dedit plurimum argenti facti ad omnes sacros visua supra illud quod sibi sacrificanti proprium moriens addidit. Ei successit Simon de Mailhe anno quidem in- 3

183쪽

. Vivariensium anno MDLIi,& primum sacrificasse d. in S. Vincentis, anno insequente post aliquod tempus deseruit episcopatum Uiuariensem, ade- plus 'archiepiscopatum Turonensem:& abeun- lωρες tis locum impleuit Vivarij Iacobus Maria Sala lBononiensis Italus. Hic ante anno MP i. fuit lepiscopus , utpote sedem assecutus a Iulio III. qui obiit anno MDLv. Auenione fuit pro legato lRomani pontificis: cum luisset ad concilium lΤridentinum illi est immortuus. Eo vita functo lepiscopatus Vivariensis datus est Cardinali FaG lnesio, qui possessione nondum inita se abdicauit, 'E-ber' eum transcribens Eucherio a S. Vitali assini. Is

epilcopatum adiit anno MDLXV. tertio cal. Iulii. r

, , Hic non licet mihi res episcoporum Uiuatiensium scribenti praetermittere cladem a Caluinistis furentibus illatam eorum ecclesiae. Ab ipsis episcopatus initiis Vivarium fide, pietate,sacra .rum religionum cultu viguerat: neque ut in vicinia Manichaei primum , deinde Ariani , postea Praedestinatiani,tum Petrobrustiat, dc Albigenses, denique Valdenses aliquando radices fixerint, ulla mali tabes ciuitatem adhuc amauerat. S. Auxonius cum episcopali sede, tantum amorem episcoporum lc cleri in eam inuexerat:tam que certam sacrarum rerum reuerentiam, ut

nulla tempora , quae nihil non exedunt, ipsam ab Christiana pietate dimouere hactenus potue-

184쪽

ὶ Episc. Vitiatiensium. i 6 s

i rint. Piget ad ulteriora pergere pertre sum susce-i ptae scribendi prouinciae. Anno MDLXIL unus 3 qui demum inuentu ἔ est , gente quidem nu- . bilis, sed degeneri scelerum importunitateioribus suis indignus Noemus Albertus toparcha S. A lbani,qui patriam pollueret, omnisque illa decora barbaris impiis aduersus Deum,

episcopos,clerum,ac denique aedes resque sacr s facinoribus deterere perdere contenderet. versim turpissimi praedonis paucorumquς:rum perfidia non est inureiula Intueri eiu ibi, i gemiscebant boni praecipua-maxima pars:sed scilicet non multorum sicariorum Furor potior erat in nobili dc suis episcopis iam olim addio

ciuirate. . Igitur Albertus qui errores deflexerat, cum valida latronum manu repente eos: occupatosi canonicos ingressus

.aedem S. Vincentij primis imagino omnes a iecit, tum fregit organae , vinctorum reliquias vesano pede calcauit , protritasque dedit ignibus , omnem quae Occurrit argenteam sacroi uni supellectilem sibi arripuit improb ausu , ta mente. Illa die perdidimus corpora sanctorum Auli, Arconiij, kaliorum praestitum, qui cum olim per hanc .vitam antistites sermonibus :&exemplis seruassent stem , post mortem. beati pergebant sustentare precibus ad Deum in coerio fusis. Perdidimus partes praesepis,pallij,dc crues. X 3 cis

185쪽

36 6 . Lib.IV De R in gestis

cis Christi patres capillorum . lactis, pallii B. ', Virginis , 6c solutare porro ac Velum 3 perdidimus digitum S. Ioannas B, SOS. Adriani, dentem B. Laurentit,atque aliorum sanctorum exuuias, quae a maioribus in aedem S. Vincentij omnibus terrae partibus tam multae congestae fuerant; veccelo suppar eorum ferme inium caliquid' de corpore videretur habere , quorum animas illud tener. Sea rudimenta malorum

-haec fuere. Anno pbst quarto taculi sexagesi. -mo septimo Stis albanus se deterior, vcluti fera gustato sati γ- ad praedam animosior saeuib me ultimb venit ad S. Vincentij, 3c deiectis ad

4atera levi his pronaon euertit . Sepulcra tum violata humana quoque omnia polluta , gitauit etiam' homo barbarus deiicere odeum illud hobile a Claudio Turnonio exaedificatum, sed non potuit , Celetis' ad unius interitum sibi metuentibin latomis, qui foramen in medio fortites asertum ampliare tentabat. is h summo decidens, in varias partes scissus fuerat ad grande,

panisliquid iniuris exemplum. Qiμ 3 quod do ino Deitia male vexata, paucis Astdiebus domos quoque totius cleri praeter quatuor aut quinque,quarum accolae praecipuos de haereticis

sanguine comingebanr, affixa prilis epigraphe diripiendas dat, deinde' incendit euertitque., Sed ante omnia sacr,m supellectilem specio

186쪽

E Q. Vivariensium. 167

sam illam εc diuitem rapit, bibliothecam canoniacorum egregiis plurimi'ue voluminibita instructam , M omnia tabularia dat in ignes maiore nescias impetu quam vesania. enimvero si vel ad momentum temporis sesis ipse cossiluisseti stinuisset prosectb manum in medio facinore. et non ita peragebar cum animo suo ν quid suscipis Alberte, quid tendis canonici non pereunt in aedibus es libris, ut qui sime viuunx. -in ipsi

moriantur , quid tum t exorietur aliquis de mos tuorum ciueribus, qui ista doleae,quaeris, ulcisca tur. noni hac ipsa Vi coneidunt regii iudices. Pira eas non futurum qui temeraria damneti ausa: Sed stillaei maior a daemone furor mentem Peruaserat tenebatque , quam ut aliquid cogitaret compos sui,& vero igitur ubi tumultus des iit dc quod seu i diriperetur seu incenderetur nihil praeterea rerum sacrarum fuit, Albertus necessi rid quieuit, postque aliquod tempus reddita ab haereticis toti regno pax fuit; & aliis enim ciui talibus , neque paucis sua quoque fuerant tuin menta;in urbem qui alij alib fugerant rediere in nonici, in mediisqueruderibus excelse animi mitrae constant imire dc habitarunt, & ialitas Deo preces dixeruot. Sed enimuero non mul.

tb phst questi sunt de iniuriis & clade sacrarum

rerum apud senatores Tolosanos qui audiris quaesitoribus, de S mctalbano Visariens , Mon

187쪽

rufo Delphinate paucrsque aliis latrocinij sociis morte illata meritas poenas sumpsere, placet unum addere ς' ut videas daemonis mage quam hominis fuisse illum furorem Alberti. Tumulus Claudij Turnoni j quondam episcopi violatus est, Nirique cadauerabunguentis,quibus secundum mortem infecerant integrum , per plateas castri, ita appellatit regionem urbis, rupis fastigio positam is habet clericorum omnium domos. iniuriose tractum est , habitumque ludibrio, Scisi Turnoniae gentis reuerentia monitos minime deterruisset sicarios, grauius aliquid passum esset : fuit ergo qui e media platea rum deferret domum suam , & postea de nocte in sacram aediculam , mulctatoque Sane albano redderet sepulcro suo. Sed diu iam taedet ista persequi :kzomnia lubensi praeteriissem, si per historiae fidem licuisset scribenti. Cum ea gerebantur Vivarij , aberat episcopus ante annum quidem MDLXII. aut nullus, aut in Italia tantum electus ; anno autem sexagesimo quinto Auenione Eucherius, qui ut futurae tempestatis argumenta notauit , Ut in pontificiam ditionem ire maturauit, ubi securus malorum, quibus Occurrere non poterat, se melioribus temporibus seruaret, ea dum votiS opportuna vel expectat, vel desperat moritu Vir gente, scientia, Inamtate praecipuus amo MD XL adiequinta

188쪽

. quinia mensis' Ianuarij. Erat tunc temporis - δε taenione Franciscus a Balma comes Susae pso vicinia opportunum suae genti videns episcopatum, petit a Carolo rege, Ut pontifici suoru na

aliquem l piae ficiendum suggerat, postulatio placuit tegi4 & Franciscus is erat Cui res negari non posset. Stilicet antiquissima stirpe proge- ει nitus maiorum suorum nomen implebat; Sc suis ipse fortiter pro publica re gestis, ut Christianae fidei & religionum priscarum apprime amans Jerat; censebatur in illis regionibus ferme unus csse qui oppbneretur haereticis,& Ecclesiam Vi- uarij festitueret; erat quippe primum dux cen-

tum leuioris armaturae equitum,deinde pro sum--mo uniuersi exercitus in Delphinatu duce ab sente i quam utramque praefecturam ingenti cum laude peregerat. Igitur hic annuente rege facit ut Petrus d'Vrre, affinis episcopatum adu, piscatur. Sed eo post annum mortuo Ioannem --de PHostet ei praeficiendum curat. Hic antiquae simplicitatis , sinceritatis , M probitatis sacer- .dos eru Lebari liberos comitis ad omne virtutis genus ; sedi in episcMatu ab anno MDLXXIII. Vs. que ad annum MDCXXI. quo m tuus est sexto Aprilis : cumque deficeret senio , , Videretque Rosiano Francisci filio icomiti Susae Ludoilicum Franciscum inalberis omnino, cum per aetatem

liceret, idoneum gerendo episcopaini , memor Y benefi

189쪽

beneficiorum quae platim a per omnem vitam aeceperat, postulauit a lege & per regem a pontifice , ut sibi liceret eum habere operis ad

iutorem.

Ionnc antistite non una fuit Vitiarii circumpositae regionis facies. Anno MDLXXvI. Haeis retici Gaydano homine. ignoto & obscurae originis duce, per noctem dolumque intrant castium quae regio est urbis in fast igio rupis clero habitata; omnesque domos diripiunt offuso in

caecam barbariem furore;& canonicos in cellam vinariam vi adactos internecione deleuissent, si Gaydanus faciens impetum in ciues pro clero ex solita maioribus pietate cernantes,non fuisset in humero brachioque vehementer pulsatus mortario aeneo per fenestram deiecto a muliere in maiore , Ut loquuntur, vico : is enim fracto ita Corpore cecinit receptui , vero scilicet cum suis recessit ex urbe. Sed non diuturna fuit canonicis quies . Guido haereticus, se baronem Villanouae Beri appellitabat , post Gaydanum occupauit Castrum Uiuariense,muniuitque, dc sua feritate prim lim omnes Oricos, Minde ceteros ciues dedit in fugam 1, perrexissetque tyrannuna gere homo ferox proiectiis ad omne facinus si per caecam noctem seu coelestia, seu alia visa,ic enim obscurum est, horrore incusto non pepulissent tota regione canonicorum. Secuti ducen

190쪽

E Q. Vivariensium. III

ij etiam qui urbem tenebant,ut sit, monstrorum in lentia in maius aucta, conciti praecipitesque abscesserunt.Sed lametabilis profectb& catholis 4 cis durus fuit annus septimus supra millesimum. quingentesimum octogesimu. Haeretici interceperant Montem Aimari, & ex eo non Don Zera modo'aliis Episcopi pagis, sed cetera etiam per Delphinatum M Vi uariensem prouinciam Circum regione praedas agebant. Catholici contrα

cogebant copias & recepta urbe cum per vitimam rerum desperationem a castro erumpentibus obsisterent , ducem , atque adeo Vrbem Momnia amiserunt. Praeerat vehementer pugnantibus Franciscus Comes Susae bello notissimus, vir fortis pro patria & Ecclesia supra hominem

manu agens Cecidit, & cum eo catholicorum

omnis spes. Quae gladiis bellatorum non ceciderat , multa nobilitas venit in manus Caluinistarum, id Arausicam deportata est, ipseque Rost ignus Francisci Comitis filius Hic mihi liceat dicere super strenuo duce ad aliquod doloris,qui . tristia scribentem, premit, leuamentum. Susanorum comitum gens , descendit a Guilei: o de Balma, quid enim anteriore S afferam. qu, , dei. vi. Sabaudiae Comitis pueri primum gnasua gloria tutor, postea legatus in Galli onsiliorum omnium iam viro autor fui. . uore. Paradino in Chronico Sabaudiae cap. QAXXIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION