De vicariis basilicarum urbis tractatus canonicotheologicus auctore Andrea Hieronymo Andreucci Societatis Iesu

발행: 1744년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

I 8 De Vicariis Basiliearum Urbis

concreto, ea pendet a peculiaribus singularum Basilicarum constitutionibus, nec non a diuturna, & legitimx .in illis consuetudine, itidemque a contractu inito inter ipsum Archipresbyterum, & Uicarium, etenim si Archipresbyter relative ad dictas constitutiones, & consuetudiues id exegerit, & Uicarius huic obligationi consenserit ea utique ipse tenebitur. Caeterum si res consideretur in abstracto, ac mere de jura, tunc si pro eo casu Vicarius abesset , non propterea Archipresbyter amitteret distributiones nam non debet ipse egoedeterioris conditionis ex eo quod Vicarium habeat, unde sicuti illi distributiones deberentur quando non habens Vica rium abesset a Choro ob infirmitatem. Ex Cap. unie. de Curici non resident'. in 6. , ita eaedem illi debentur quando habens Uicarium ob eamdem causam abiit, etiam ii Uicarius non assistat & intersit. Quod ulterius suadetur quia.habere Uicarium non est onus , sed Privilegium Archipresbyteri , cum autem nemini debeat esse nocivum,aenec retorqueri in ejus damnum quod in ejus favorem conces1 An est juxta ob gratiam se rex.

Iur. in 6., sequitur quod Archipresbyter non sit privandus jure potiundi distributionibus in cassi infirmitatis

ex eo quod habeat Vicarium. a q. Quaeres 3. an Vicarius excludendus sit a Choro, nec admittendus ad inserviendum Eccleste , quando sorte Archipresbyter esset juste excommunicatus. Di stinguendum esse nam vel Uicarius constitutus est a Pontifice per Breve uti aliquando fieri consuevit , vel consties tutus est solum ab Archipresbytero Z- Si fuerit primo modo constitutus, non est ullatenus excludendos siquidem Vicariatum non gerit ex potestate accepta ab Archipres bytero, sed a Papa. Si autem secundo modo , tunc ex

22쪽

- De ricariis Boli earum Orbis. 19

eludendus esset, siquidem ipse repraesentat Archipresbyterum a quo habet potestatem, & cujus potestas pro

eo tempore cessat quoad exercitium. Id tamen intelligas quando Archipresbyter non solum esset juste excommunicatus , sed etiam nominatim denunciatus , etenim nominatim non denunciatus retinet suam Potestatem etiam quoad exercitium juxta Extravag. Martini RIS. Quaeres An Vicarius teneatur ad personalem

Residentiam in Urbe Z R. Advertendum primo esse Uicariatum ejusmodi , non esse Beneficium, & licet sit Dignitas, quandoquidem habet praeeminentiam cum iurisdictione, non esse tamen Dignitatem per se stabilem , atque idcirco si qua in ipso requiritur Residentia, hanc non importare effectum absolutae ineompatibilitatis eum aliis Dignitatibus, officiis, ac Beneficiis &c. Advertendum secundo Residentiam in loco ossicii vel Beneficii expostulari ad effectum personaliter deserviendi ipsi ODficio vel Beneficio,.ut recte expendit Leurenius in foro Benef. p. I. q. 363. ita ut finis Residentiae sit actuale ipsum, ac personale servitium. Hoc polito. Uicarius Basilicarum tenetur residere

in Urbe, ita ut juridice privari possit Uicariatu si non

resideat, imo censeatur illi tacite renunciare si ab Urbe discedat, animo non redeundi. Prima pars probatur: Quia obligatus ad finem , obligatur ad ea quae sunt ad finem , cum autem Uicarius ex contractu vel quasi contraimi inito cum Archipresbytero, teneatur ad dese viendum personaliter Basilicae, consequens est ut tenea tur ad residendum in Urbe utpote medium necessarium ad personale servitium Basilicae. Altera pus. probatur squia Uicario non deserviente damnum emergit tum sermVitio Eeclete , tum Archipresbytero , unde sicuti ab ' C a , Ambi

23쪽

ro De ineariis Basilicarum Urbis

Archipresbytero potest obligari ad interesse pro sua indemnitate , ita a competenti Iudice Vicariatu privari potest pro retinendo servitio Basilicae. Tertia pars etiam Probatur, quia ut constat ex Cap. Praesentata de testibus. Ille cui mandata est jurisdictio, ii de loco recedat ubi erat exercenda , & habeat animum vel obligationem non redeundi, amittit jurisdictionem seu censetur

illi tacite renunciare. 16. Quaeres s. An peccet Uicarius non residendo perlongum tempus in Urbe i Distinguendum esse inter casum, in quo ipse resarciat Archipresbytero damnum illi emergens, & casum in quo tale damnum ipse non

resarciat. In secuudo hoc casti, certum videtur ipsum peccare quia non stat contraemi cum damno tertii. In primo autem casu potest esse dubium quia ex una parte non videtur peccare, quandoquidem tota obligatio assim

stendi Choro, & consequenter residendi in Urbe, non illi nascitur ex titulo beneficii sed praecise ex stipendio, quod accipit ab Archipresbytero, ergo si cedat huic stipendio resundendo illud in Archipresbyterum, excludit a se totam obligationem: ex alia parte videtur pec caro , quia omittere ea quae sibi competunt ratione prinprii muneris, est per se grave peccatum, cum autem Munus Uacarii qua talis, sit assistere Choro, & consequenter relidere in Urbe, erit peccatum per se grave hoc omittere per longum tempus. Caeterum existimo

inspiciendum esse utrum ex i psius diuturna absentia grave patiatur detrimentum servitium Ecclesiae, & Cultus Divinus nec ne i Si grave detrimentum patiatur ό pec cabit quia ad ipsum spectat non priecise ratione stipendii, sed etiam ratione Officii quod sustinet, providorone Eccletiae seu Bassilicae servitium grave detrimentum

24쪽

De Vicariis Basilicarum Urbis. 2I

patiatur, quod si hoc ex sua culpa evenerit , illi impultabitur ad peccatum unde in tali casu non residendo pe cabit per se graviter. Secus dicendum si aut nullum B silicae servitium patiatur detrimentum , aut valde leve . II. Queres & An Vicarius Basilicae possit sibi assumere dies recreationis, & ab ge ab Urbe, sicuti potest Archipresbyter i Si sermo sit in abstracto, & attento jure communi, assirmative, ita tamen ut Vicarius non possit habere tres menses, & Archipresbyter tres menses alios, sed iidem tres menses inter utrumque sint consumendi, ut nimirum eodem trimestri quo abest Uicarius , abesse possit Archipresbyter, vel si absuit Uica-' rius per totum Septembrem , & medium octobris, Archipresbyter possit abesse sesquimensi alio v g. Novembri, & medio Octobri . Ratio assertimn est quia Privi-

Iegium conciliare concessiim est ob servitium continuum totius anni, quod ex quadam aequitate temperandum est interposita trium Mensium recreatione, adeoque etiam Vicarius toto anno assistens, & praestans servitium es privilegio frui debet. Ratio limitationis est, quia aliter prorogaretur Privilegium contra mentem Concilii. Dixi si Sermo At in abstracto, nam si Sermo sit in emere to usus Uaticanar Basilicae seri, ut Uicarius semper., ac toto anno debeat communibus interesia.. - Ι 8. Quaeres 7. An Vicarius Basilicae ex vi Vicariatus te neatur ad recitationem Horarum CanonicarumlI Etiamsi Uicarius teneatur statis temporibus Choro interesse, ibique Divinet Offcia recitare loco Archipresbyteri, non tenetur tamen ad horas recitandas ex vi soli Uicariatus,

quando Choro non intersit, & sit extra illum. Ratio est quia Uieariatus non est Beneficium , cum non sit jus percipiendi fructus annuos collatum in perpetuum m. 9. Quin

25쪽

22 De Vicariis Basilicarum Urbis.

I9. Quaeres 8. An Uicarius, qui ratione ordinis tenetur ad horas Canonicas, possit recitare in Choro partem officii, juxta rituin Basilicae , & aliam partem extra Chorum juxta communem Ritum Romanum Sciendum est l. Basilicam Vaticanam adhuc uti Psalterio priscae Romanae editionis, quo ante S. Pium Q utebatur Roma dumtaxat, ejusque districtus, estquae illud quod teste Card. Bona de Sacra Liturg. lib. a. cap. 3. extabat ante S. Hieronymum, Pars antiquissimae illius Uersionis , quae fidem Eccletiae nascentis in Occidentalibus regioni

bus nutriverat.

Sciendum est a. Utrarium Basilicarum esse respective addictum Ritui suae Basilicae, quia addictus sive sta- biliter sive ad tempus alicui Ecclesiae, aut alicui Caetui, intelligitur addictus Ritui quem profitetur illa Ecclesia vel ille Caelus, ut colligitur ex Bellar mino lib. I. cap. I 8. de Bonis operibus. Cum autem Uicarius Basilicae sit temporaliter addictus suae Basilicae, sequitur ut pro tempore Vicariatus censeatur addictus Ritui quem profitetur sua Basilica His praemissis. Aio Uicarium Basiliear non solum in Choro , sed etiam extra illum quando privatim recitat ex obligatione ordinis secri , tonexi reeitare juxta Ritum suae Basilicae, & eonsequenter Uicariuiri Balilicae Uaticanae teneri etiam extra Cliorum , uti psalterio antiquissimae illius Uersionis: non esse tamen arguendum de peccato Uicarium ejusdein Basilicae riticanae, si privatim ex rationabili causa , aliquoties utatur psalterio communi, quamvis partem Officii puta Matutinum reeitaverit in Choro ex Psalterio antiquae versionis. Prima affertionis Pars probatur. Quia licet Ritus Basilicarum Urbis, etiam Uaticanae sint quidem aliquali

26쪽

De Vicariis Basilicarum Urbis. 2 I

ter diversi a Ritu communi Romano, non ita tamen sunt diversi , ut oecifice, sed solum numerice a mn inum Romano differant juxta ea quae docet Card. Bona lib. I. Liturg. cap. 7. , &.consequenter satisfaciat suo oneri quoad substantiam qui obligatus recitare juxta Ritum Basilicae, recitet juxta Ritum communem Roma num: Nihilominus quaedam deordinatio in hae materia est quod Pars non se conformet suo toti, atque idcirco Uicarius , qui est Pars Ecclesiastici illius Coetus, debet huic se accomodare, & servare Ritum talis Coetus etiam extra Cliorum, sicuti etiam extra Cliorum addicti huic Balilicae servant Ritum Baldicae. Altera pars probatur; nam si Uicarius ex rationa bili sine, O aliquoties utatur Psalterio communi RO mano 'extra Chorum , non propterea statim arguendus est de peccato, siquidem etiam silc retinet formulam legitimam precandi quoad substantiam : haec enim non

tam ex veteri, aut Romana communi versione, quam

ex sensu verborum , approbato idiomate, & legitima dispositione constat. Dixi: ex rationabit sine, di HI uuies: nam nullo intercedente bono sine non evitaretur veniale propter deordinationem, item si hoc fieret non aliquoties , sed passiuι--tiae. lectu, B edmmutrier , non excusaretur salieni a veniali , nam licet nonnulli cum Eminan Ie S1 U. Hor. Can. n. 6. velint obstrictum orare more suae peculiaris Ecclesiae, polle extra Cliorum orare iMxta morem inminussem Romanae Ecclesiae nisi obstet praeceptum aliquod speciale, uti obstat praeceptum S. Carroli respectu Ambrosianorum; nihilominus nota id facile permittendum propter deordinationem & difformita' tem partis cum suo Toto ; praesertim cum illa Freque

27쪽

ς De Meariis Basilicarum Urbis.

tia & consuetudo sapiat quemdam contemptum sui pre saris, & approbati Ritus. i Dixi etiam: quamuis partem Meti reeitaverit in ora ex Psalterio antiquae versionis , nam utraque ver- asio approbata ac leeitima est respectu Uicarii Balilicae Uaticanae , nec est deordinatio culpabilis si raro , & cum raria Aia causa id fiat.

De potesate Vicarii Basilicarum

. - . Urbis.

ao. Dotestas vicarii Basilicarum metienda est ex -- testate quam habent earumdem respective Archipresdyteri. Haec autem olim erat amplissima ; nam Archipresbyter Vaticanae ex Pauli III. Constitutione 3 s. incipiente eum dilectus die. habebat jurisdictionem cognoscendi omnes causas'am quam criminales

citra tamen poenam sanguinis , & corporis amictionem ) inter Canonicos , Capitulum , & Beneficiatos, Clericos , & Cappellanos α quascumque alias Personas, loca Collegia , . et universitates qua tumeumque privilegiatas ex alia , vel inter ipsesinet ni etas, & movendas super quibuscumque rebus tam ach, ve, quam passive,cum omnibus earum incidentibus,depe ilantibus annexis c connexis, summari simpliciter, R de plano sine strepitu , & figura judicii, sola facti veritate inspecta, ae manu regia absque terminis substantialibus, & alicujus telae judiciariae observatione , sine conse- tione registri, & quacumque appellatione etiam nou

28쪽

De Visariis Basilicarum Urbis. 2s

frivola remota. Cum facultate in Curia, & extra cistandi, & inhibendi. Iuramenta personarum dicti Cis pituli relaxandi ad este tum agendi. Quibuscumque non obstantibus. II. Praeterea ex Sixti U. Constitutione Ioa. incipiente: Cum ex debito cte. haec eadem jurisdictio confirmatur , di ex parte ampliatur , nam datur facultas summarie , & appellatione postposita etiam non frivola procedendi, causas ab aliis judicibus reasTumendi, singulis diebus in honorem Dei non feriatis procedendi, commissiones manu Papae non signatas non attendendi,&alia ejusmodi. Item ex eadem Sixti Constitutione confirmatur privilegium , &Auctoritas per Paulum III., & Pium IR emanata super collatione Beneficiorum , ita ut possit Archipresbyter, teste Cohellio, conserre beneficia in Vaticana Basilica vacantia exceptis iis , quae ex Cancel Iariat Regulis ad Apostolicam Sedem sunt reservata. Ex eadem pariter Constitutione datur Archipresbytero potestas Ordinaria, & quasi Episcopalis in ea Basilica per haec formalia verba: Dantes etiam tibi facultatem exercendi munia Ponti'alia In Ba dea praedicta ,

ac redinariam etiam in spiritualibus jurisdictionem super Camisisti, Beneficiatis, Curius, ae Mutinis praedictis, ita ut a te, vel de tua licentia tantam, nec alias a quocumque Catholico Anti tegratiam, ct eommunio nem Sedis Apsolieae habente per te deputando ad omnes etiam Saeror , ct Pres teratus Ordines promoveri. Tu

que di Amisius hujusmodi eos promovere, ab ae nostra vel fuere rum nos rum, aut Clearii, vel cujusvis interius ordinarii iacentia, dimi riis, aut examine lictu possitis, se debeatis.

29쪽

26 De Vicariis Basilicarum Urbis.

Accedit ex eadem Constitutione alia satis ampla saeuitas super Collegio Fabricae praefatae B1silicae, ita ut an eo Archipresbyter superioritatem teneat, causas interesse dictae Fabricae concernentes cognoscat, officiales reformet M. Ex quibus apparet amplisinam olim suilla Archipresbyteri Bullicae Vaticanae potestatem. Non de sunt , qui validis rationum momentis suffulti censeant in eumdeni Basilicae Vaticanae Archipresbyterum deri vatam esse auctoritatem quam olim obtinebat Episcopus Portuensis. Is quippe ex Constitutione Joannis XIX. quae extat apud Ughelliuna tom. I. Italiae Sacrae jurisdictionem, & Ecclesiastica Judicia exercebat in tota Civitate Leonina, imo ea omnia Ecclesiiastica ossicia, quae Pontifex impeditus ibidem exequi non valeret , ad Por tuensem spectabant Episcopum t nee non inquit Ioannes XIX., cuncta saera inficia seu Masieria, quae nos Dcee flores nosri facere debemur , s aegritudine, vel aliqua cura impediti furere non possisur , tam in supra-

seri A solua auctoritate decernimus. aa. Nunc vero per varios Pontifices aliquantulum restricta est haec Auctoritas Archipresbyteri, nam Iumetalis Potessa olim iiii collata a Paulo III. R Sixto V. ferme sublata est per Decretum lan . XII. quo hic Pontifex redegit Tribunalia ad Ius commune sive ad iudices Ordinarios Romanae Curiae, idem tamen ibidem declarat: quod perpraesentem Ordinationem non censea tur ullo modo adempta Cardinalibus Archipreis eris. . . .

eorumque Neariis , alii ue Deputatis facultas , δε jurisdictis in his, quae eonere ut servitium Ecclesiaesulari pii , circa disciplinam Ecclesiasticam , morum cor

30쪽

De Heariis Basiluarum Orbis'. et

removim dumtaxat: Quare adhuc aliqua ex parte per sonam judicis Archipresbyter gerit, videlicet, tarea in seiplinam Ecclesiasicam ct Morum corrinionem: unde ad ipsum spectat cognitio & correctio minorum qu rumdam delictorum, ac jurgiorum inter Clericos Basilicae, eaque Correctio intelligenda est de correctione, quae fit Verbis, Monitionibus , ac praee tis , ut colligitur ex Fagnano p. ad haec de Archidiac. intino poterit in dicam poenam imponere v. g. suspendere ad modicum tempus, ut loc. cit. notat idem Fugnan. , similiter poterit excessus quorum cognitio, & correctio ad ipsum spectat, punire muctua pecuniaria , idque non solum quando Constitutiones Basilicae taedam aliquam pecuniariam pro delicto; ves hanc aut illam, sed etiam quando nulla determinant , nec solum pro coercenda contumacia , sed etiam directe pro excessu diffinitivam pronunciando sententiam : ex Leureia. de Archidiaci quaest. I M. Accedit non improbabile esse, quia Archipresbyter Basilicae Vaticanae, utpote habens ex Privilegio Sixti U. juri dictionem ordinariam in spiritualibus pro soro etiam externo, misit serre censuras, & iu speci e excommunicare desinquentes Basilicae Clericos & Ministros. De hoc tamen nihil statuo, imo sapientissimo Censiori im

M. Goad Beneficiorum collationem Urhanus VIII. in sua septima Constitutione post alios Pontifices, uti testatur Caes. Lauria, reservavit Canonicatus, dignitates , & majora beneficia, quod ideo factuna censet Gon- galea glossi I 3. num. a6. quia Archipres eri O G tula Putriarctavum habent certa nisilegia ct indulta o diser Aut tabus rene a minermis Beneficia illarum Ecclesiarum , unde ne Asfiu conferre Dignitarer , O ,

D a Cano

SEARCH

MENU NAVIGATION