Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1769년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

33 NOU ACTA ERUDITORUM

Quoniam ergoat: is

sive unde

Constans ita est determinanda, ut sit, mi cum y α quare

372쪽

Aequatio haec nullum praebet valorem pro casen ma, ubi velocitas utraque est aequalis Quoniam vero hoc casu

erit addita constantea x, log y εἶν' et tan Linunde hoe casu semper est TR Tu - - AB Quare distantia, ad quam lepus canem post se relinquit, semper maior est LA B.

ACTA PACIS OLIVENSIS INEDITA TOM. II.

in quo Diaria, Sueeicum, anicum, Curonicum, e Tabia riis ac Bibliothecis nunc primum prolata continentur rrecensuit, illustralis, observationes adiecit, IOANNES GOTI LO BOEHMIUS, Historiogr. Sax Hist. P. P. O. Li .

Haticlaviae, apud Guillelmum Theophil. ornium, MDCCLVI pagg. 648. Gratissima profecto omnibus historiae gnaris esse debet Actorum pacis Olivensis editio, cum ob pacis ipsius celebritatem, atque insignem Actorum illius praestantiam utilitatemque, tum ob plurima quae Acta ista ab illustris

Boiamiit ingenio, elegantia, doctrina, studio acceperunt odinamenta. Pitus horum Actorum Volumen in his Actis Λ.4763 mens Mai. iam indicavimus, recensuimus, lauda

373쪽

vimus Commendandum nunc restat Volumen alterum,

eiusque bona recensenda.

Ac priore quidem loco exhibitum est Diarium Su

eum, cuius exemplum ossissimus Editor, liberalitate A DoLPHI FRIDERICI Sueciae regis, e Tabulario regio recensendum evulgandumque permisitim sibi fuisse, in eleganti prooemio ad illustrissimum Bernsdor.

fium praedicat. Qua re magnum beneficium praestitum esse eum omnibus omnino historiae studiosis, tum vero etiam historiae ipsi ad incorrupta rerum monumenta exigendae, illustr. Editor recte arbitratur Laudatum itaque, quod in manus Boeliinii venit exemplum, hoc est Protocolli Sueciei partes postremas duas, quae a congressione Legatorum, habita olivae d. 23. Martii, usque .ad pacem confirmatam, a que adeo longius quam Commentaria reliquorum procedunt, hoc totum exemplum typis exscribendum curavit. Ut autem Vir domssimus extremam illam partem, quae de ratitabitione .est, contra quam olim constituerat, nunc sinuIederet, causa non una commotum se esse fatetur. Illud enim pacis confirmandae atque expediendae negotuim, quum a Pastorio ceterisque scriptoribus praetermissum, in his umro Legatorum Sueoicorum Actis diurnis tam diligenter expositum sit huius sibi editionis consilium tum rei ipsius gravitatem, tum scriptoris industriam, merito iniecisse, in laudato prooemio resert Ad narrationis vero fidem atque integri talem quod attinet, iustis eam Cl. Editor laudibus ornat, neque rei gestae obscuritate dubiam, neque seriptoris ingenio fluxam dicit. Docet enim veritatis scientiam et studium in Diarii huius seriptore Godosredo Schroecro, cumulate suisse, eumque, quum Legationi Suedicae ab epistolis esset, quotidie, ut quaeque res inter Legatos gesta erat, incommentarios retulisse, ita quidem, ut nulla arte, nullo orationis fico uteretur. Qitare verendum sibi existimat Cl. Editor, ne ii, qui non tam rerum veritatem, quam verborum suavitatem

374쪽

tatem spectare solent, egregia haec se menta, eleganti sermone se non cφmmendantia, intacta relinquant. Nos quibus rerum praestantia veritasque cordi est, Diarium hoc magni aestimamus gratoque iam adversus Editorem illius animo pervestigamus. Quid enim Τ cur non lubentissime id eo-gnoscamus, quum praeter utilitatem illius iam indicatam, alius insuper fructus ex observationibus praeclaris, quibus illud ab Ill. 60ehinis ornatum est, in lectores redundare qum ut Aut enim vir doctissimus, quae obscuritate quadam laborant, hic loci explicat, aut Schroeeri relationes ulterius exponit, aut aliorum narrationes cum Schroeerianis consere, aut alio modo letiorem Diarii iuvat atque delectat. Sic v. c. ut adnotare nonnullarum specimina demus, docte admodum

differit de Venedis, Vandalis, lavis pag. 4et de voce er-d pag. 43. quam recte dici haud ambigit, ex vocabulo Gemmanico red, erctr. h. e. insula in flumine nata de causa ob quam Pacificatio Suem Danica an is O inconclusa

dicatur, nempe ideo, quod neque illa de famosis libellis neque aliis quibusdam partibus suis prorsus expedita fuerit,

pag. I 24 de errore Io Bapi Burgii aliorumque, qui tradiderunt, Gustavum Adolphum voluisse Ferdinandum imperio deiicere, idque sibi vindicare, pag. 96. de titulo Iuliaci, Cliviae, et Montium, pag. Ia de Confoederationis vocabulo pag. 36o de Seestedio, qui sub Christiano IV Daniae

Rege, Pro Rex adininistraverat NorWegiam, pag. 4ro de Scibino Gedanensi Michaelea limio p. 438. Et sunt multae aliae quas Cl. Editor Diario Suecico adspersit, obsedivationes, lectu omnino dignissimae. Alterum, quod hoc Volumine continetur, monumem

tum, ita inscriptum est Christophori Parsbergit, legati Daniel, Diarium Pacificationis Olivensis e Tabulario regio Hasniensi nune primum editum. Scriptum est hoc Diarium sermone Danico , latino autem'. l. exlubitum, in quem CLEditoris auspiciis, a Ludovico Pontoppidano, Dici filio, con-Zet versum

375쪽

versum est. Multa quoque insigni huic documento, Illa rismoniti studio aceelserunt ornamenta. Nam quum inve-moearet Pacifieationis olivensis monimenta, contigit ut Pars-

bergii estistolas, super legatione sua perscriptas, cum ipso communicaret Langebecius, Profesta Hasiniensis. Has ille eum Diario Danido, in quo ad ipsas saepius provocatur, diligenter contulit, iisque ad res varias illustrandas ei. te usus est. Ex publicis vero Actis, Quorum Illustrissimi

Beriis torsi benignitate copia es facta fuit, delegit, praeter

alia lectu dignissima, Stippenbacliti Legati Suecici, libellum, iam tum clam habitum, neque postea in lucem unquam emissum. Atque haec omnia eo lubentius legimus, quo Hariorem historiae Pacis olivens lucem affundunt, quove doctioribus ab Uitore observationibus illustrata sunt. Tertium locum oceupat Melchioris Felhersamii, Cameellarii Curonici, Diarium Dantiscanum, quod Cl. Editor e

Theotisco elegantissime in latinum sermonem transtulit. In quo transserendo id maxime operam dandam putavit, ut solutiorem narrationem compesceret, ne crebrior earundem rerum repetitio vel obtunderet lectorem, vel prorsus ave teret. Tanto autem maiore in pretio habendum hoc Di rium Vir acutissimi iudicii existimat, quanto maisris momenti in conventu livensi Curoniae res, omninoque Livoniae fuerint. Et potuit hoc Diarium eo accuratius edere, quum

bina ad ipsum pervenustant exempla , quorum alterum ab Illustris inolfio, Rushrum Augustae ad Daniae regem legato, alterum, aliquot locis plenius illud quidem, sed man- eum in extremis ab Illustri titovio, lectoris Saxoniae Comite nuper Consistoriano, ipsi concessum fuit Placent quoque elegantes observatiunculae a Boiami additae.

Ultimum denique, quod egregium huic Uolumini de .eus conciliat, sic iptum est Cl. Editoris observationum liber singularis continuatus. Dcderat nempe vir doctissimus --

376쪽

MENSI AUGUSTI A. MDCCLXIX. 6

lumine I priorem huius observationum libri partem, XIII. Observationes continentem. Reliqua eiusdem obsorvationum libri pars Volumine II exhibetur, ac decem dissertutionibus absolvitur, de quibus singulis paullo diligentius videbimus. Dignas enim esse putamus, quae accuratius cognoscam tur, quum rebus in olivensi conventu disceptatis insignem lucem at fundant, omninoque multa historiae rapita egregie illustrent.

observatio XIV. quae Vol. II prima est, continet Praetermissa de antiquo Imperii Rom. Germmici iure in Livmniam. Disputatum quidem super hae re iam ab aliis est, ii

his praecipue ab Io Henr Boeelero nemo tamen existimet, hane Boiami nostri ea de re dissertationem supet acaneam esse. Enimvero dissertatione hae diligenter lecta, multa in ea esse intelleximus, quae metieri super eodem argumento disputationem vel suppleant, vel illustrent, vel etiam emendent. Et λrimum diligentera disquirit, quibus modis partum sit ora Germaniae ius in Livoniam. Hanc enim quaestionem ne ila clerus quidem, aut Conrininus, satis copiose tractarunt. Existimat vero vir doctissimus, ius illud a spontanea deditione Alberti, Livonorum tertii Praesulis r petendum esse, atque hanc sententiam firmis ornat argumentis. Hinc Livonium, novo Germaniae vinculo iunctam, novum inde dignitatis honorisque decus adeptam sui se ostendit. Inde de natura nexus, qui a Philippi regis Romanorum, temporibus, inter Germaniam Livoniamque intercessit, doste exponit. Egregie porro discutit vulgatam de amissis Imperii in Livoniam iure sententiam, eamque, quamvis multis, iisque magnis auctoribus comprobatam, extra teli ictum non esse demonstrat. Nos quidem ingenue satemur, totam hanc disputationem nos maxima cum animi

voluptate legisse. Sed pergendum est ad Observationem XV. quae de

377쪽

tionem Osioresem expbnit. In hac vero disputatione ita versatus est Illusi Boehmius, ut omnia, quae compluribus tractatibus varie disceptata sunt, intra scriptionis huius cancellos contraheret et pro instituti ratione, hoe est, docte, ae- curate, eleganter edissereret, adeo ut lites istae Sueciaeae Polonias, aper Livonia ante acificationem Olivensem agitatae, uno quasi obtutu conspici ac cognosci possint.

Commendanda quoque est historiae studiosis disputa.

tio XVI de Contentione Aeetae e Poloniae super Livonia in Pacificatione minensi Praecipuo in ea notandi sunt Gradus, hoe est, modi componendae causae Livonicae, quos ci Auctor e codice S. Zalus ciano protulit, a Mich. Abr. rotato e Polo eo latine factos. De his gradibus luculenter e

posuit Auctor, simulque eorum Restrictiorum addidit. Nam quum duodeviginti Gradibus componendis tempus nimis longum destinandum esset, formula composita est, qua istiGradus coercerentur, atque ad minorem numerum redige

rentur.

Observatio XVII. inseripta est Contentio de Sacris Livoniae in Conuentu Stumidors no Ad Livoniae res penitius cognoscendas plurimum, monente Boehmio, refert excutere id, quod in Stumsdorfiano conventu uecos inter et Poloenos actum sui: Quare gratum est viri praestantissimi studium, quod ad describendam contentionem, in isto convem tu de sacris Livoniae ortam, contulit. Et primum quidem in huius contentionis oecasionem inquirit, quam Polonos, iisque adsentientes Gallos dedisse, ostendit. Hos enim eontem disso tradit, Romana sacra per Livoniam salva esse praestanda. Deinde, quomodo Sueci ea in re se gesserint, disquirit, eosque neque prece, neque rationibus, neque exemplis adduci potuisse, ut Polonis adstipularent r, docet. At rem demi tentatam, eoque tandem perductam esse dicit, ut Romanae religionis privatum in Livonia exercitium Sueci conce

378쪽

MENSIS AUGUSTI A. MDCCLXIX. 363

Non minus digna ieini est Observatio XVIII. de Sigismundo Gute sernio L. B. ab Lundhol infellano indane . Non poterat profecto vita tanti viri accuratius ele. gantiusque deseribi. Vos, quibus grata est magnorum ubrorum memoria, legite, quaesumus, hanc vitam, et tum dicite

quis Vir ille fuerit Nobis certe gratissima fuit Gulden-lter, memoria, cum multas alias ob causas, tum quia is, ineolloquio Thoruni ad stabiliendam confirmandamque religionum concordiam habito, partibus sibi demandatis egregie functiis est, et quibus praesedit, doctrinae Lutheranae locios consilio, studio, auctoritate, validissime tuitus est. Dissertatio XIX. est de S. Brigittae bonis in Pacisse.

Oliveto controversis. Gratum est, rem densissimis tenebris obdurum in elariori luce a So.hmio collocatam conspicere. Posteaquam vir doctissimus S. Brigittae in Suecia ortum, pietatem, liberalitatemque ad usus inprimis sacros collatam, descripsit, ipsam quaestionem hac disputatione propositam aggreditur. Scilicet, iann diu in Olivensi conventu actum erat pacis negotium, quum primum a Polonis bonorum S. Bri-gittae mentio iniiceretur. Nam Poloniae regum, e gente Wasia, tanta erat in S. Brigittam reverentia, ut, quem fama

vulgarat gestatum ab illa annulum, eum Sigismundus ter lius ingenti pretio redimeret Ista vero Brigittae bona docente Boehmio, haud dubie praedia quaedai fuerunt, Coenobio Wadstenensi olim donata. Quippe Coenobio per Sacrorum in Suecia conversionem exauctorato, ea sibi Io Casimirus, qui ad Brigittam genus reserebat, velut gentilitio iure debita reposcebat. Sed postulationem illam a Suecis reiectam, mox et oloni deseruerunt. Verum ad aliam ventum est, haud prorsus dissimilem, de S. Brigittae Iure Patronatus. Hoc autem Patronatus iure nihil aliud indigitatur, quam fidei tutelaeque ius ae potestas in domum S. Brigittae, quo nomine Brigittinum in urbe enodochium. Monasterium 1also vocant plerique redentiores, appellatum est. Hanc in

379쪽

36 NOVA ACTA ERUDITORUM

mum hospitalem Brigitta ad Campum orae, nunc a Famnesorum palatio Forum Farnesianum Oeatur, conriderat, istam Romae usque ad mortem habitaculum habebat. Aceessit insequenti aetate his ipsis aedibus novum decus, templum illius memoriae dicatum, et una cum aedibus bis instauratum, semel sub Leone X. iterum sub Alexandro III. Huius itaque domus tutelam eodem sibi iure, quo Brigittae bona, Io Casmirus rex vindicabat. Res, Olivae aliquoties a

Legato Gallo proposita, tandem ita consecta est, ut Sueci se neque regi Poloniae quidquam impedimenti obiecturos, neque Claristinam reginam, si quid tale moliretur, adiuturos promitterent. Pactionis memoriam inseri certis de causis paeis tabulis noluerunt, solo Legati Galli testimonio conteu.ti. Ex eo igitur tempore S Brigittae domus in patrocinio ae iure Io Casi miri esse coepit. Post huius obitum, illa a Clemente X. Christinae reginae, Romae vitam degenti, coneredita est. Enimvero male actum illis temporibus eum Brigittin domo fuisse sat certum habere se dicit Bosthmius ex iis, quae ad ipsum iussit perscribi Alexander Agismi, Car dinalis, penes quem nunc est illius patrocinium. Haec fere summa eorum est, quae . l. in tanta rei obscuritate de

S. Brigittae bonis, in Pacis Olivensi controversis, perspicue docteque disputavit.

D reainsidiis Pomeranicis, inter Suetos osque Elictorem Brandentarditum disceptatis. Posuimus hic titulum disputationis vigesimae. In gravioribus causis olivae agitatis fuere etiam vectigalia Pomeranica. Instituerant nimirum Sumci bello tricennali, nova et per Megapolin, et per Pomeraniam, vectigalia. Quo iugo ut liberarentur Pomerant, adnitebantur per Marcum Et stadium ac Frid. Rungium, prudentissimos viros, quos ad Pacific Wes hal. miserant. Hi munere quidem suo fideliter fungebantur at Sueci, quum praecipua consiliorum vi atque auctoritate valerent, facile

iuvantibus praesertim Gallis, obtinuerimi, ut vectigalia Diri

post

380쪽

posterum retinerent. Sueci plura moliri, atque etiam eiugalia sibi vindicare ausi, quae in Pomeraniae ulterioris, saram delaburgicae, littoribus ae portubus instituta essent. Id Et flor Brandenburgicus aequo animo ferre haud poterat, quod et Imperii ordines, et Caesar ipse, ista Pacis interpretamenta reipueret. A quo consilio quum ne Sueci quidem ablio rerent, conditiones utrinque in medium prolatae sunt a Irandenburgicis variae atque diversae, a Suecis una illa vectigalium communio; nec destiterunt ante Succi, quam in illa communione Elector adquiesceret. Itaque in conventu eo,qui a Suec. cis Brandelaburgicisque Legatis Stettini habitus est regundis utriusque Pomeraniae finibus, tandem anno 16s 3 supervectigalibus quoque inita passio fuit. At vero Elector mox eonqueri de onere sibi praeter ius fasque imposito, eique ut

subduceret se omnia sedulo moliri. Cuius rei perficiendae eausa Legatis in Olivensi Pacificatione mandata dederat. Sed, Suecis omni modo renitentibus, frustra. Ceterum , quae olivae ad alius temporis opportunitatem seposita est causa vectigalium Electori tandem an I 679. ex voto cessit, pace ad Fanum S. Germani ad Laeam S. Germain m La hsaiicita Sic breviter argumentum elegantissimae, de vectigalibus

erat iis, disputationis adumbi aulinus. Quae sequitur disputatio, de Subscriptione Patis siue sagit Videri quidem poterat Boehmius, in hoc capite explicando laborem supervacaneum posuisse. Est enim res in Di rio Suecico pag. 34. planissime diligentissimeque prodita. At qui hane U. l. disquisitionem legerit, eam nullo modo

supervacaneam, imo vero, quae cognoscatur, admodum dignam iudicabit. Nam quae vulgo de subscriptione olivensis pacis perperam a multis tradita sunt,ea hic accuratius proponuntur emendanturque. Scilicet plerique tradunt, tum, quum

Olivae pax concluderetur, subscriptionem quoque a Legatis peractam effe, tabulasque ipsas commutatas Sed etsi ita

Boiamus, micuita, albus, ut quisque scriptus erat,

SEARCH

MENU NAVIGATION