장음표시 사용
6쪽
Regii in Lusitania Praedicatoris ,
Foecunditate Materiarum , Sublimitate,
Subtilitate , acumine Conceptuum
Idiomate Lusitanico conscripti typis evulgati,
Nunc in Cariusia Coloniensi latinitate donati.
Cum triplici Indice ,2 hematum , Locorum Sacra ScrIptura,
Sumptibus HERMANNI DE MEN , Anno M. DC XCV.
Cum Privilegio S. Caesarea Majestatis.
8쪽
ADMODUM VENERABILI ET RELIGIOSIA
S IMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO.
Cariusiae Dul mantelasis alias Castri Mariani Priori dignissimo , Patri meo observandissimo.
Ovit Admodum Venerabilis Paternitas Tua, qua occasione non multo ab hinc tempore , peregrino quopiam in agro, forte fortuna in mineram inciderimus auriferam; quam fodere aggressi non coitemnendum eruerimus thesaurum, fossionem impigre continuaturi, & assistente imbis gratia divina feliciter, absoluturi, nisi mors inimica medio in cum se fossionis filum praecidisset, meum mihi tollendo Collegam,qui solus mihi noverat detegere venam. Cum igitur quicquid concordi eousque labore fuit collectum, unanimi etiam conseia su , &utriusque arbitratu fuerit erogatum ; Hic vero Quintus thesaurus & ultimus, tanquam ab intestato dispensationi meae videatur relidius; ut sim ut hoc passu p. m. Collegae quondam mei Venerabilis P. ac D. Joannis Gruter, Celeberrimae Cariusiae Colonia ensis Professii voluntati faciam fatis; partium mearum esse duxi ,tali eum οὐ ferre & dedicare Viro, qui prae caetris,non uno illum nomine, jure sibi vendicare poste videatur;Qui lite communem hunc laborem nostrum,nunc aurem verum mihi Benoni, id esst , doloris filium eo excipiat , amplexetur de foveat animo &affectu, ut ex Lenoni Benjaminium se factum esse laetetur.
9쪽
Enim vero ne longius abeam, neve diutius suspensium te habeam , Pater amantissime, Tu es ille Vir , in quo etiam vix intuenti ea sese motiva mox offerunt, quae merito hoc evincere , dc secus facientem delicti reum agere lpossint. Tibi enim tanquam veterano & cmerito in castris Imperatoris lsummi militi non Gregario, Regale quoddam debetur donativum ; quippe lqui fidei tuae commissum, consecratum Reginae caeli castrum, tot jam annis ea fidelitate , prudentia & strenuitate gubernas , SI contra quos claraque hostiles propugnas incursiis , ut non solum optata fruantur pace omnia quae possidet , verum etiam in praesensusque non mediocre utroque in statu incrementum acceperint ; nec hodiedum adhuc crescere desinant benedi
Et in specie quidem praesidiariorum ipsius spiritualium, Claustralium in-
quam, notabiliter adhuc accresceret numerus, nisi tentoria, cellae inquam&habitacula recipiendis deessent, quos disciplinae utique Tuae fama excitosin ad Arcem hanc Marianam cestatim undique convolare facit, subsancti Patriarchae nostri Brunonis vexillo, tuoque respective ducatu Imper tori supremo militare gestientes Accedit huic titulus alius priore haud quaquam inferior, qui Tibi tanquam indefesso indefatigabili in vinea Domini Sabbaoth operario, praesens opus tanquam denarium divinum citra Omnem controversiam adjudicet. Tu quippe a supremo Parrefamilias ad excolendam hanc vineam singulariter destinatus, non unius diei, sed tot, non dierum ', sed annorum lin praesentiarum tisque exantiando labores, pondus portando'aestum,culturae Tuae dexteritate &industria hanc ad eam formam redegisti S: statum, .ut vix praedecessorum tuorum quispiam similiter Tibi in hoc possit gloriari. . Vin ea: hujus pulchritud o praesens lic plane videtur arridere plurimis , ut lgloriose profecto latius & gloriosius suos extensura foret palmites, m mace- triae angustia excluderet eos, qui numerose undique confluunt, infimis com liendentes precibus, ut sub culturae tuae moderatione inseri mereantur.
Plures adducendo titulos Nuncupatoriae Epistolae modum exced Tem , servata igitur proportione, illisque transmissis; Age , macte animo , Presul Venerande , Dux 1nvicte&in confusibilis operarie : perge quo coepisti pede,&persevcra in finem; erit enim merces condigna operi suo ; Quando nimirum Agonotheta supremus , idemqtie Paterfamilias omnium ditisi, mus gloriae aeternae reddet denarium. Interim
10쪽
Interim ego officii mei memor, &supra memorati p. m. Collegae quondam mei V.P dc DJOANNisGRuTER,celeberrimae Cariusiae Colon Professi, Tuique conse aes iter comprofessi Voluntatis executor, utrique satisfacere conatus, natu minimum hunc illi, pro dolor: posthumum , ideoque verum mihi doloris filium , in qualecunque donativum , &adVesperascente sensim die in laboris mercedem, admodum V. Paternitati Tuae, eo , quo par est, animo exhibeo & consecro, insita Tibi & nota humanitate fretus, quod tali eum exceptura sit affectu, &prosecutura favore, ut ex Betioni Benjaminum evasisse expetiar. Admodum VPuragilis Paternitatis Tuae Filius obedientissimus 3c Constatrum